"LIBER I\n\nARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris\nItaliam, fato profugus, Laviniaque venit\nlitora, multum ille et terris iactatus et alto\nvi superum saevae memorem Iunonis ob iram;\nmulta quoque et bello passus, dum conderet urbem,\ninferretque deos Latio, genus unde Latinum,\nAlbanique patres, atque altae moenia Romae.\n\nMusa, mihi causas memora, quo numine laeso,\nquidve dolens, regina deum tot volvere casus\ninsignem pietate virum, tot adire labores\nimpulerit. Tantaene animis caelestibus irae?\n\nUrbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,\nKarthago, Italiam contra Tiberinaque longe\nostia, dives opum studiisque asperrima belli;\nquam Iuno fertur terris magis omnibus unam\nposthabita coluisse Samo; hic illius arma,\nhic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,\nsi qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.\nProgeniem sed enim Troiano a sanguine duci\naudierat, Tyrias olim quae verteret arces;\nhinc populum late regem belloque superbum\nventurum excidio Libyae: sic volvere Parcas.\nId metuens, veterisque memor Saturnia belli,\nprima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis---\nnecdum etiam causae irarum saevique dolores\nexciderant animo: manet alta mente repostum\niudicium Paridis spretaeque iniuria formae,\net genus invisum, et rapti Ganymedis honores.\nHis accensa super, iactatos aequore toto\nTroas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,\narcebat longe Latio, multosque per annos\nerrabant, acti fatis, maria omnia circum.\nTantae molis erat Romanam condere gentem!\n\nVix e conspectu Siculae telluris in altum\nvela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,\ncum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,\nhaec secum: `Mene incepto desistere victam,\nnec posse Italia Teucrorum avertere regem?\nQuippe vetor fatis. Pallasne exurere classem\nArgivom atque ipsos potuit submergere ponto,\nunius ob noxam et furias Aiacis Oilei?\nIpsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,\ndisiecitque rates evertitque aequora ventis,\nillum expirantem transfixo pectore flammas\nturbine corripuit scopuloque infixit acuto.\nAst ego, quae divom incedo regina, Iovisque\net soror et coniunx, una cum gente tot annos\nbella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret\npraeterea, aut supplex aris imponet honorem?'\n\nTalia flammato secum dea corde volutans\nnimborum in patriam, loca feta furentibus austris,\nAeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro\nluctantes ventos tempestatesque sonoras\nimperio premit ac vinclis et carcere frenat.\nIlli indignantes magno cum murmure montis\ncircum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce\nsceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.\nNi faciat, maria ac terras caelumque profundum\nquippe ferant rapidi secum verrantque per auras.\nSed pater omnipotens speluncis abdidit atris,\nhoc metuens, molemque et montis insuper altos\nimposuit, regemque dedit, qui foedere certo\net premere et laxas sciret dare iussus habenas.\nAd quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:\n\n`Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex\net mulcere dedit fluctus et tollere vento,\ngens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,\nIlium in Italiam portans victosque Penates:\nincute vim ventis submersasque obrue puppes,\naut age diversos et disiice corpora ponto.\nSunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,\nquarum quae forma pulcherrima Deiopea,\nconubio iungam stabili propriamque dicabo,\nomnis ut tecum meritis pro talibus annos\nexigat, et pulchra faciat te prole parentem.'\n\nAeolus haec contra: `Tuus, O regina, quid optes\nexplorare labor; mihi iussa capessere fas est.\nTu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque\nconcilias, tu das epulis accumbere divom,\nnimborumque facis tempestatumque potentem.'\n\nHaec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem\nimpulit in latus: ac venti, velut agmine facto,\nqua data porta, ruunt et terras turbine perflant.\nIncubuere mari, totumque a sedibus imis\nuna Eurusque Notusque ruunt creberque procellis\nAfricus, et vastos volvunt ad litora fluctus.\nInsequitur clamorque virum stridorque rudentum.\nEripiunt subito nubes caelumque diemque\nTeucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.\nIutonuere poli, et crebris micat ignibus aether,\npraesentemque viris intentant omnia mortem.\n\nExtemplo Aeneae solvuntur frigore membra:\ningemit, et duplicis tendens ad sidera palmas\ntalia voce refert: `O terque quaterque beati,\nquis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis\ncontigit oppetere! O Danaum fortissime gentis\nTydide! Mene Iliacis occumbere campis\nnon potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,\nsaevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens\nSarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis\nscuta virum galeasque et fortia corpora volvit?'\n\nTalia iactanti stridens Aquilone procella\nvelum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.\nFranguntur remi; tum prora avertit, et undis\ndat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.\nHi summo in flucta pendent; his unda dehiscens\nterram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.\nTris Notus abreptas in saxa latentia torquet---\nsaxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras---\ndorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto\nin brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,\ninliditque vadis atque aggere cingit harenae.\nUnam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,\nipsius ante oculos ingens a vertice pontus\nin puppim ferit: excutitur pronusque magister\nvolvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem\ntorquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.\nAdparent rari nantes in gurgite vasto,\narma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.\nIam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,\net qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,\nvicit hiems; laxis laterum compagibus omnes\naccipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.\n\nInterea magno misceri murmure pontum,\nemissamque hiemem sensit Neptunus, et imis\nstagna refusa vadis, graviter commotus; et alto\nprospiciens, summa placidum caput extulit unda.\nDisiectam Aeneae, toto videt aequore classem,\nfluctibus oppressos Troas caelique ruina,\nnec latuere doli fratrem Iunonis et irae.\nEurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:\n\n`Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?\nIam caelum terramque meo sine numine, venti,\nmiscere, et tantas audetis tollere moles?\nQuos ego---sed motos praestat componere fluctus.\nPost mihi non simili poena commissa luetis.\nMaturate fugam, regique haec dicite vestro:\nnon illi imperium pelagi saevumque tridentem,\nsed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,\nvestras, Eure, domos; illa se iactet in aula\nAeolus, et clauso ventorum carcere regnet.'\n\nSic ait, et dicto citius tumida aequora placat,\ncollectasque fugat nubes, solemque reducit.\nCymothoe simul et Triton adnixus acuto\ndetrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;\net vastas aperit syrtis, et temperat aequor,\natque rotis summas levibus perlabitur undas.\nAc veluti magno in populo cum saepe coorta est\nseditio, saevitque animis ignobile volgus,\niamque faces et saxa volant---furor arma ministrat;\ntum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem\nconspexere, silent, arrectisque auribus adstant;\nille regit dictis animos, et pectora mulcet,---\nsic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam\nprospiciens genitor caeloque invectus aperto\nflectit equos, curruque volans dat lora secundo.\n\nDefessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu\ncontendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.\nEst in secessu longo locus: insula portum\nefficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto\nfrangitur inque sinus scindit sese unda reductos.\nHinc atque hinc vastae rupes geminique minantur\nin caelum scopuli, quorum sub vertice late\naequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis\ndesuper horrentique atrum nemus imminet umbra.\nFronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,\nintus aquae dulces vivoque sedilia saxo,\nnympharum domus: hic fessas non vincula navis\nulla tenent, unco non alligat ancora morsu.\nHuc septem Aeneas collectis navibus omni\nex numero subit; ac magno telluris amore\negressi optata potiuntur Troes harena,\net sale tabentis artus in litore ponunt.\nAc primum silici scintillam excudit Achates,\nsuccepitque ignem foliis, atque arida circum\nnutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.\nTum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma\nexpediunt fessi rerum, frugesque receptas\net torrere parant flammis et frangere saxo.\n\nAeneas scopulum interea conscendit, et omnem\nprospectum late pelago petit, Anthea si quem\niactatum vento videat Phrygiasque biremis,\naut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.\nNavem in conspectu nullam, tris litore cervos\nprospicit errantis; hos tota armenta sequuntur\na tergo, et longum per vallis pascitur agmen.\nConstitit hic, arcumque manu celerisque sagittas\ncorripuit, fidus quae tela gerebat Achates;\nductoresque ipsos primum, capita alta ferentis\ncornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem\nmiscet agens telis nemora inter frondea turbam;\nnec prius absistit, quam septem ingentia victor\ncorpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.\nHinc portum petit, et socios partitur in omnes.\nVina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes\nlitore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,\ndividit, et dictis maerentia pectora mulcet:\n\n`O socii---neque enim ignari sumus ante malorum---\nO passi graviora, dabit deus his quoque finem.\nVos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis\naccestis scopulos, vos et Cyclopea saxa\nexperti: revocate animos, maestumque timorem\nmittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.\nPer varios casus, per tot discrimina rerum\ntendimus in Latium; sedes ubi fata quietas\nostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.\nDurate, et vosmet rebus servate secundis.'\n\nTalia voce refert, curisque ingentibus aeger\nspem voltu simulat, premit altum corde dolorem.\nIlli se praedae accingunt, dapibusque futuris;\ntergora deripiunt costis et viscera nudant;\npars in frusta secant veribusque trementia figunt;\nlitore aena locant alii, flammasque ministrant.\nTum victu revocant vires, fusique per herbam\nimplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.\nPostquam exempta fames epulis mensaeque remotae,\namissos longo socios sermone requirunt,\nspemque metumque inter dubii, seu vivere credant,\nsive extrema pati nec iam exaudire vocatos.\nPraecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,\nnunc Amyci casum gemit et crudelia secum\nfata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.\n\nEt iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo\ndespiciens mare velivolum terrasque iacentis\nlitoraque et latos populos, sic vertice caeli\nconstitit, et Libyae defixit lumina regnis.\nAtque illum talis iactantem pectore curas\ntristior et lacrimis oculos suffusa nitentis\nadloquitur Venus: `O qui res hominumque deumque\naeternis regis imperiis, et fulmine terres,\nquid meus Aeneas in te committere tantum,\nquid Troes potuere, quibus, tot funera passis,\ncunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?\nCerte hinc Romanos olim, volventibus annis,\nhinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,\nqui mare, qui terras omni dicione tenerent,\npollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?\nHoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas\nsolabar, fatis contraria fata rependens;\nnunc eadem fortuna viros tot casibus actos\ninsequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?\nAntenor potuit, mediis elapsus Achivis,\nIllyricos penetrare sinus, atque intima tutus\nregna Liburnorum, et fontem superare Timavi,\nunde per ora novem vasto cum murmure montis\nit mare proruptum et pelago premit arva sonanti.\nHic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit\nTeucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit\nTroia; nunc placida compostus pace quiescit:\nnos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,\nnavibus (infandum!) amissis, unius ob iram\nprodimur atque Italis longe disiungimur oris.\nHic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?'\n\nOlli subridens hominum sator atque deorum,\nvoltu, quo caelum tempestatesque serenat,\noscula libavit natae, dehinc talia fatur:\n`Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum\nfata tibi; cernes urbem et promissa Lavini\nmoenia, sublimemque feres ad sidera caeli\nmagnanimum Aenean; neque me sententia vertit.\nHic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,\nlongius et volvens fatorum arcana movebo)\nbellum ingens geret Italia, populosque feroces\ncontundet, moresque viris et moenia ponet,\ntertia dum Latio regnantem viderit aestas,\nternaque transierint Rutulis hiberna subactis.\nAt puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo\nadditur,---Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,---\ntriginta magnos volvendis mensibus orbis\nimperio explebit, regnumque ab sede Lavini\ntransferet, et longam multa vi muniet Albam.\nHic iam ter centum totos regnabitur annos\ngente sub Hectorea, donec regina sacerdos,\nMarte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.\nInde lupae fulvo nutricis tegmine laetus\nRomulus excipiet gentem, et Mavortia condet\nmoenia, Romanosque suo de nomine dicet.\nHis ego nec metas rerum nec tempora pono;\nimperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,\nquae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,\nconsilia in melius referet, mecumque fovebit\nRomanos rerum dominos gentemque togatam:\nsic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,\ncum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas\nservitio premet, ac victis dominabitur Argis.\nNascetur pulchra Troianus origine Caesar,\nimperium oceano, famam qui terminet astris,---\nIulius, a magno demissum nomen Iulo.\nHunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,\naccipies secura; vocabitur hic quoque votis.\nAspera tum positis mitescent saecula bellis;\ncana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,\niura dabunt; dirae ferro et compagibus artis\nclaudentur Belli portae; Furor impius intus,\nsaeva sedens super arma, et centum vinctus aenis\npost tergum nodis, fremet horridus ore cruento.'\n\nHaec ait, et Maia genitum demittit ab alto,\nut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces\nhospitio Teucris, ne fati nescia Dido\nfinibus arceret: volat ille per aera magnum\nremigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.\nEt iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni\ncorda volente deo; in primis regina quietum\naccipit in Teucros animum mentemque benignam.\n\nAt pius Aeneas, per noctem plurima volvens,\nut primum lux alma data est, exire locosque\nexplorare novos, quas vento accesserit oras,\nqui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,\nquaerere constituit, sociisque exacta referre\nClassem in convexo nemorum sub rupe cavata\narboribus clausam circum atque horrentibus umbris\nocculit; ipse uno graditur comitatus Achate,\nbina manu lato crispans hastilia ferro.\n\nCui mater media sese tulit obvia silva,\nvirginis os habitumque gerens, et virginis arma\nSpartanae, vel qualis equos Threissa fatigat\nHarpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.\nNamque umeris de more habilem suspenderat arcum\nvenatrix, dederatque comam diffundere ventis,\nnuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.\nAc prior, `Heus' inquit `iuvenes, monstrate mearum\nvidistis si quam hic errantem forte sororum,\nsuccinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,\naut spumantis apri cursum clamore prementem.'\n\nSic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:\n`Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum---\nO quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus\nmortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe---\nan Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?---\nsis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,\net, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris\niactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque\nerramus, vento huc vastis et fluctibus acti:\nmulta tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.'\n\nTum Venus: `Haud equidem tali me dignor honore;\nvirginibus Tyriis mos est gestare pharetram,\npurpureoque alte suras vincire cothurno.\nPunica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;\nsed fines Libyci, genus intractabile bello.\nImperium Dido Tyria regit urbe profecta,\ngermanum fugiens. Longa est iniuria, longae\nambages; sed summa sequar fastigia rerum.\n\n`Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri\nPhoenicum, et magno miserae dilectus amore,\ncui pater intactam dederat, primisque iugarat\nominibus. Sed regna Tyri germanus habebat\nPygmalion, scelere ante alios immanior omnes.\nQuos inter medius venit furor. Ille Sychaeum\nimpius ante aras, atque auri caecus amore,\nclam ferro incautum superat, securus amorum\ngermanae; factumque diu celavit, et aegram,\nmulta malus simulans, vana spe lusit amantem.\nIpsa sed in somnis inhumati venit imago\nconiugis, ora modis attollens pallida miris,\ncrudeles aras traiectaque pectora ferro\nnudavit, caecumque domus scelus omne retexit.\nTum celerare fugam patriaque excedere suadet,\nauxiliumque viae veteres tellure recludit\nthesauros, ignotum argenti pondus et auri.\nHis commota fugam Dido sociosque parabat:\nconveniunt, quibus aut odium crudele tyranni\naut metus acer erat; navis, quae forte paratae,\ncorripiunt, onerantque auro: portantur avari\nPygmalionis opes pelago; dux femina facti.\nDevenere locos, ubi nunc ingentia cernis\nmoenia surgentemque novae Karthaginis arcem,\nmercatique solum, facti de nomine Byrsam,\ntaurino quantum possent circumdare tergo.\nSed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,\nquove tenetis iter? `Quaerenti talibus ille\nsuspirans, imoque trahens a pectore vocem:\n\n`O dea, si prima repetens ab origine pergam,\net vacet annalis nostrorum audire laborum,\nante diem clauso componat Vesper Olympo.\nNos Troia antiqua, si vestras forte per auris\nTroiae nomen iit, diversa per aequora vectos\nforte sua Libycis tempestas adpulit oris.\nSum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates\nclasse veho mecum, fama super aethera notus.\nItaliam quaero patriam et genus ab Iove summo.\nBis denis Phrygium conscendi navibus aequor,\nmatre dea monstrante viam, data fata secutus;\nvix septem convolsae undis Euroque supersunt.\nIpse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,\nEuropa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem\npassa Venus medio sic interfata dolore est:\n\n`Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras\nvitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.\nPerge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,\nNamque tibi reduces socios classemque relatam\nnuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,\nni frustra augurium vani docuere parentes.\nAspice bis senos laetantis agmine cycnos,\naetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto\nturbabat caelo; nunc terras ordine longo\naut capere, aut captas iam despectare videntur:\nut reduces illi ludunt stridentibus alis,\net coetu cinxere polum, cantusque dedere,\nhaud aliter puppesque tuae pubesque tuorum\naut portum tenet aut pleno subit ostia velo.\nPerge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.'\n\nDixit, et avertens rosea cervice refulsit,\nambrosiaeque comae divinum vertice odorem\nspiravere, pedes vestis defluxit ad imos,\net vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem\nadgnovit, tali fugientem est voce secutus:\n`Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis\niudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram\nnon datur, ac veras audire et reddere voces?'\n\nTalibus incusat, gressumque ad moenia tendit:\nat Venus obscuro gradientes aere saepsit,\net multo nebulae circum dea fudit amictu,\ncernere ne quis eos, neu quis contingere posset,\nmolirive moram, aut veniendi poscere causas.\nIpsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit\nlaeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo\nture calent arae, sertisque recentibus halant.\n\nCorripuere viam interea, qua semita monstrat.\nIamque ascendebant collem, qui plurimus urbi\nimminet, adversasque adspectat desuper arces.\nMiratur molem Aeneas, magalia quondam,\nmiratur portas strepitumque et strata viarum.\nInstant ardentes Tyrii pars ducere muros,\nmolirique arcem et manibus subvolvere saxa,\npars optare locum tecto et concludere sulco.\n[Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;]\nhic portus alii effodiunt; hic alta theatris\nfundamenta locant alii, immanisque columnas\nrupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.\nQualis apes aestate nova per florea rura\nexercet sub sole labor, cum gentis adultos\neducunt fetus, aut cum liquentia mella\nstipant et dulci distendunt nectare cellas,\naut onera accipiunt venientum, aut agmine facto\nignavom fucos pecus a praesepibus arcent:\nfervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.\n`O fortunati, quorum iam moenia surgunt!'\nAeneas ait, et fastigia suspicit urbis.\nInfert se saeptus nebula, mirabile dictu,\nper medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.\n\nLucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,\nquo primum iactati undis et turbine Poeni\neffodere loco signum, quod regia Iuno\nmonstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello\negregiam et facilem victu per saecula gentem.\nHic templum Iunoni ingens Sidonia Dido\ncondebat, donis opulentum et numine divae,\naerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque\naere trabes, foribus cardo stridebat aenis.\nHoc primum in luco nova res oblata timorem\nleniit, hic primum Aeneas sperare salutem\nausus, et adflictis melius confidere rebus.\nNamque sub ingenti lustrat dum singula templo,\nreginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,\nartificumque manus inter se operumque laborem\nmiratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,\nbellaque iam fama totum volgata per orbem,\nAtridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.\nConstitit, et lacrimans, `Quis iam locus' inquit `Achate,\nquae regio in terris nostri non plena laboris?\nEn Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;\nsunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.\nSolve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'\nSic ait, atque animum pictura pascit inani,\nmulta gemens, largoque umectat flumine voltum.\n\nNamque videbat, uti bellantes Pergama circum\nhac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,\nhac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.\nNec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis\nadgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno\nTydides multa vastabat caede cruentus,\nardentisque avertit equos in castra, prius quam\npabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.\nParte alia fugiens amissis Troilus armis,\ninfelix puer atque impar congressus Achilli,\nfertur equis, curruque haeret resupinus inani,\nlora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur\nper terram, et versa pulvis inscribitur hasta.\nInterea ad templum non aequae Palladis ibant\ncrinibus Iliades passis peplumque ferebant,\nsuppliciter tristes et tunsae pectora palmis;\ndiva solo fixos oculos aversa tenebat.\nTer circum Iliacos raptaverat Hectora muros,\nexanimumque auro corpus vendebat Achilles.\nTum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,\nut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,\ntendentemque manus Priamum conspexit inermis.\nSe quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,\nEoasque acies et nigri Memnonis arma.\nDucit Amazonidum lunatis agmina peltis\nPenthesilea furens, mediisque in milibus ardet,\naurea subnectens exsertae cingula mammae,\nbellatrix, audetque viris concurrere virgo.\n\nHaec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,\ndum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,\nregina ad templum, forma pulcherrima Dido,\nincessit magna iuvenum stipante caterva.\nQualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi\nexercet Diana choros, quam mille secutae\nhinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram\nfert umero, gradiensque deas supereminet omnis:\nLatonae tacitum pertemptant gaudia pectus:\ntalis erat Dido, talem se laeta ferebat\nper medios, instans operi regnisque futuris.\nTum foribus divae, media testudine templi,\nsaepta armis, solioque alte subnixa resedit.\nIura dabat legesque viris, operumque laborem\npartibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:\ncum subito Aeneas concursu accedere magno\nAnthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,\nTeucrorumque alios, ater quos aequore turbo\ndispulerat penitusque alias avexerat oras.\nObstipuit simul ipse simul perculsus Achates\nlaetitiaque metuque; avidi coniungere dextras\nardebant; sed res animos incognita turbat.\nDissimulant, et nube cava speculantur amicti,\nquae fortuna viris, classem quo litore linquant,\nquid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,\norantes veniam, et templum clamore petebant.\n\nPostquam introgressi et coram data copia fandi,\naxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:\n`O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem\niustitiaque dedit gentis frenare superbas,\nTroes te miseri, ventis maria omnia vecti,\noramus, prohibe infandos a navibus ignis,\nparce pio generi, et propius res aspice nostras.\nNon nos aut ferro Libycos populare Penatis\nvenimus, aut raptas ad litora vertere praedas;\nnon ea vis animo, nec tanta superbia victis.\nEst locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,\nterra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;\nOenotri coluere viri; nunc fama minores\nItaliam dixisse ducis de nomine gentem.\nHic cursus fuit:\ncum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion\nin vada caeca tulit, penitusque procacibus austris\nperque undas, superante salo, perque invia saxa\ndispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.\nQuod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem\npermittit patria? Hospitio prohibemur harenae;\nbella cient, primaque vetant consistere terra.\nSi genus humanum et mortalia temnitis arma\nat sperate deos memores fandi atque nefandi.\n\n`Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,\nnec pietate fuit, nec bello maior et armis.\nQuem si fata virum servant, si vescitur aura\naetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,\nnon metus; officio nec te certasse priorem\npoeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes\narvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.\nQuassatam ventis liceat subducere classem,\net silvis aptare trabes et stringere remos:\nsi datur Italiam, sociis et rege recepto,\ntendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;\nsin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,\npontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,\nat freta Sicaniae saltem sedesque paratas,\nunde huc advecti, regemque petamus Acesten.'\n\nTalibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant\nDardanidae.\n\nTum breviter Dido, voltum demissa, profatur:\n`Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.\nRes dura et regni novitas me talia cogunt\nmoliri, et late finis custode tueri.\nQuis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,\nvirtutesque virosque, aut tanti incendia belli?\nNon obtusa adeo gestamus pectora Poeni,\nnec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.\nSeu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,\nsive Erycis finis regemque optatis Acesten,\nauxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.\nVoltis et his mecum pariter considere regnis;\nurbem quam statuo vestra est, subducite navis;\nTros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.\nAtque utinam rex ipse Noto compulsus eodem\nadforet Aeneas! Equidem per litora certos\ndimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,\nsi quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'\n\nHis animum arrecti dictis et fortis Achates\net pater Aeneas iamdudum erumpere nubem\nardebant. Prior Aenean compellat Achates:\n`Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?\nomnia tuta vides, classem sociosque receptos.\nUnus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi\nsubmersum; dictis respondent cetera matris.'\n\nVix ea fatus erat, cum circumfusa repente\nscindit se nubes et in aethera purgat apertum.\nRestitit Aeneas claraque in luce refulsit,\nos umerosque deo similis; namque ipsa decoram\ncaesariem nato genetrix lumenque iuventae\npurpureum et laetos oculis adflarat honores:\nquale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo\nargentum Pariusve lapis circumdatur auro.\n\nTum sic reginam adloquitur, cunctisque repente\nimprovisus ait: `Coram, quem quaeritis, adsum,\nTroius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.\nO sola infandos Troiae miserata labores,\nquae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque\nomnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,\nurbe, domo, socias, grates persolvere dignas\nnon opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est\ngentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.\nDi tibi, si qua pios respectant numina, si quid\nusquam iustitia est et mens sibi conscia recti,\npraemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt\nsaecula? Qui tanti talem genuere parentes?\nIn freta dum fluvii current, dum montibus umbrae\nlustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,\nsemper honos nomenque tuum laudesque manebunt,\nquae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum\nIlionea petit dextra, laevaque Serestum,\npost alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.\n\nObstipuit primo aspectu Sidonia Dido,\ncasu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:\n`Quis te, nate dea, per tanta pericula casus\ninsequitur? Quae vis immanibus applicat oris?\nTune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae\nalma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?\nAtque equidem Teucrum memini Sidona venire\nfinibus expulsum patriis, nova regna petentem\nauxilio Beli; genitor tum Belus opimam\nvastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.\nTempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis\nTroianae nomenque tuum regesque Pelasgi.\nIpse hostis Teucros insigni laude ferebat,\nseque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.\nQuare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.\nMe quoque per multos similis fortuna labores\niactatam hac demum voluit consistere terra.\nNon ignara mali, miseris succurrere disco.'\n\nSic memorat; simul Aenean in regia ducit\ntecta, simul divom templis indicit honorem.\nNec minus interea sociis ad litora mittit\nviginti tauros, magnorum horrentia centum\nterga suum, pinguis centum cum matribus agnos,\nmunera laetitiamque dii.\n\nAt domus interior regali splendida luxu\ninstruitur, mediisque parant convivia tectis:\narte laboratae vestes ostroque superbo,\ningens argentum mensis, caelataque in auro\nfortia facta patrum, series longissima rerum\nper tot ducta viros antiqua ab origine gentis.\n\nAeneas (neque enim patrius consistere mentem\npassus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,\nAscanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;\nomnis in Ascanio cari stat cura parentis.\nMunera praeterea, Iliacis erepta ruinis,\nferre iubet, pallam signis auroque rigentem,\net circumtextum croceo velamen acantho,\nornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,\nPergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,\nextulerat, matris Ledae mirabile donum:\npraeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,\nmaxima natarum Priami, colloque monile\nbacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.\nHaec celerans ita ad naves tendebat Achates.\n\nAt Cytherea novas artes, nova pectore versat\nConsilia, ut faciem mutatus et ora Cupido\npro dulci Ascanio veniat, donisque furentem\nincendat reginam, atque ossibus implicet ignem;\nquippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;\nurit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.\nErgo his aligerum dictis adfatur Amorem:\n\n`Nate, meae vires, mea magna potentia solus,\nnate, patris summi qui tela Typhoia temnis,\nad te confugio et supplex tua numina posco.\nFrater ut Aeneas pelago tuus omnia circum\nlitora iactetur odiis Iunonis iniquae,\nnota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.\nHunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur\nvocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant\nhospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.\nQuocirca capere ante dolis et cingere flamma\nreginam meditor, ne quo se numine mutet,\nsed magno Aeneae mecum teneatur amore.\nQua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.\nRegius accitu cari genitoris ad urbem\nSidoniam puer ire parat, mea maxima cura,\ndona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:\nhunc ego sopitum somno super alta Cythera\naut super Idalium sacrata sede recondam,\nne qua scire dolos mediusve occurrere possit.\nTu faciem illius noctem non amplius unam\nfalle dolo, et notos pueri puer indue voltus,\nut, cum te gremio accipiet laetissima Dido\nregalis inter mensas laticemque Lyaeum,\ncum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,\noccultum inspires ignem fallasque veneno.'\n\nParet Amor dictis carae genetricis, et alas\nexuit, et gressu gaudens incedit Iuli.\nAt Venus Ascanio placidam per membra quietem\ninrigat, et fotum gremio dea tollit in altos\nIdaliae lucos, ubi mollis amaracus illum\nfloribus et dulci adspirans complectitur umbra.\n\nIamque ibat dicto parens et dona Cupido\nregia portabat Tyriis, duce laetus Achate.\nCum venit, aulaeis iam se regina superbis\naurea composuit sponda mediamque locavit.\nIam pater Aeneas et iam Troiana iuventus\nconveniunt, stratoque super discumbitur ostro.\nDant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris\nexpediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.\nQuinquaginta intus famulae, quibus ordine longam\ncura penum struere, et flammis adolere Penatis;\ncentum aliae totidemque pares aetate ministri,\nqui dapibus mensas onerent et pocula ponant.\nNec non et Tyrii per limina laeta frequentes\nconvenere, toris iussi discumbere pictis.\nMirantur dona Aeneae, mirantur Iulum\nflagrantisque dei voltus simulataque verba,\n[pallamque et pictum croceo velamen acantho.]\nPraecipue infelix, pesti devota futurae,\nexpleri mentem nequit ardescitque tuendo\nPhoenissa, et pariter puero donisque movetur.\nIlle ubi complexu Aeneae colloque pependit\net magnum falsi implevit genitoris amorem,\nreginam petit haec oculis, haec pectore toto\nhaeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,\ninsidat quantus miserae deus; at memor ille\nmatris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum\nincipit, et vivo temptat praevertere amore\niam pridem resides animos desuetaque corda.\n\nPostquam prima quies epulis, mensaeque remotae,\ncrateras magnos statuunt et vina coronant.\nFit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant\natria; dependent lychni laquearibus aureis\nincensi, et noctem flammis funalia vincunt.\nHic regina gravem gemmis auroque poposcit\nimplevitque mero pateram, quam Belus et omnes\na Belo soliti; tum facta silentia tectis:\n`Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,\nhunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis\nesse velis, nostrosque huius meminisse minores.\nAdsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;\net vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.'\nDixit, et in mensam laticum libavit honorem,\nprimaque, libato, summo tenus attigit ore,\ntum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit\nspumantem pateram, et pleno se proluit auro\npost alii proceres. Cithara crinitus Iopas\npersonat aurata, docuit quem maximus Atlas.\nHic canit errantem lunam solisque labores;\nunde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;\nArcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;\nquid tantum Oceano properent se tinguere soles\nhiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.\nIngeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.\nNec non et vario noctem sermone trahebat\ninfelix Dido, longumque bibebat amorem,\nmulta super Priamo rogitans, super Hectore multa;\nnunc quibus Aurorae venisset filius armis,\nnunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.\n`Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis\ninsidias,' inquit, `Danaum, casusque tuorum,\nerroresque tuos; nam te iam septima portat\nomnibus errantem terris et fluctibus aestas.'\n\nLIBER II\n\nCONTICUERE omnes, intentique ora tenebant.\nInde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:\n\nInfandum, regina, iubes renovare dolorem,\nTroianas ut opes et lamentabile regnum\neruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,\net quorum pars magna fui. Quis talia fando\nMyrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi\ntemperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo\npraecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.\nSed si tantus amor casus cognoscere nostros\net breviter Troiae supremum audire laborem,\nquamquam animus meminisse horret, luctuque refugit,\nincipiam. Fracti bello fatisque repulsi\nductores Danaum, tot iam labentibus annis,\ninstar montis equum divina Palladis arte\naedificant, sectaque intexunt abiete costas:\nvotum pro reditu simulant; ea fama vagatur.\nHuc delecta virum sortiti corpora furtim\nincludunt caeco lateri, penitusque cavernas\ningentis uterumque armato milite complent.\n\nEst in conspectu Tenedos, notissima fama\ninsula, dives opum, Priami dum regna manebant,\nnunc tantum sinus et statio male fida carinis:\nhuc se provecti deserto in litore condunt.\nNos abiisse rati et vento petiisse Mycenas:\nergo omnis longo solvit se Teucria luctu;\npanduntur portae; iuvat ire et Dorica castra\ndesertosque videre locos litusque relictum.\nHic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;\nclassibus hic locus; hic acie certare solebant.\nPars stupet innuptae donum exitiale Minervae,\net molem mirantur equi; primusque Thymoetes\nduci intra muros hortatur et arce locari,\nsive dolo, seu iam Troiae sic fata ferebant.\nAt Capys, et quorum melior sententia menti,\naut pelago Danaum insidias suspectaque dona\npraecipitare iubent, subiectisque urere flammis,\naut terebrare cavas uteri et temptare latebras.\nScinditur incertum studia in contraria volgus.\n\nPrimus ibi ante omnis, magna comitante caterva,\nLaocoon ardens summa decurrit ab arce,\net procul: `O miseri, quae tanta insania, cives?\nCreditis avectos hostis? Aut ulla putatis\ndona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes?\naut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,\naut haec in nostros fabricata est machina muros\ninspectura domos venturaque desuper urbi,\naut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.\nQuicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.'\nSic fatus, validis ingentem viribus hastam\nin latus inque feri curvam compagibus alvum\ncontorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso\ninsonuere cavae gemitumque dedere cavernae.\nEt, si fata deum, si mens non laeva fuisset,\nimpulerat ferro Argolicas foedare latebras,\nTroiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres.\n\nEcce, manus iuvenem interea post terga revinctum\npastores magno ad regem clamore trahebant\nDardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,\nhoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis,\nobtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,\nseu versare dolos, seu certae occumbere morti.\nUndique visendi studio Troiana iuventus\ncircumfusa ruit, certantque inludere capto.\nAccipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno\ndisce omnes.\n\nNamque ut conspectu in medio turbatus, inermis\nconstitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:\n`Heu, quae nunc tellus' inquit `quae me aequora possunt\naccipere? Aut quid iam misero mihi denique restat,\ncui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi\nDardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?'\nQuo gemitu conversi animi, compressus et omnis\nimpetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus,\nquidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.\n[Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:]\n\n`Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor\nvera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:\nhoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem\nfinxit, vanum etiam mendacemque improba finget.\nFando aliquod si forte tuas pervenit ad auris\nBelidae nomen Palamedis et incluta fama\ngloria, quem falsa sub proditione Pelasgi\ninsontem infando indicio, quia bella vetabat,\ndemisere neci, nunc cassum lumine lugent.\nIlli me comitem et consanguinitate propinquum\npauper in arma pater primis huc misit ab annis,\ndum stabat regno incolumis regumque vigebat\nconsiliis, et nos aliquod nomenque decusque\ngessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi---\nhaud ignota loquor---superis concessit ab oris,\nadflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,\net casum insontis mecum indignabar amici.\nNec tacui demens, et me, fors si qua tulisset,\nsi patrios umquam remeassem victor ad Argos,\npromisi ultorem, et verbis odia aspera movi.\nHinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes\ncriminibus terrere novis, hinc spargere voces\nin volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.\nNec requievit enim, donec, Calchante ministro---\nsed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?\nQuidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,\nidque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,\nhoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.'\n\nTum vero ardemus scitari et quaerere causas,\nignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.\nProsequitur pavitans, et ficto pectore fatur:\n\n`Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta\nmoliri, et longo fessi discedere bello;\nfecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti\ninterclusit hiemps, et terruit Auster euntis.\nPraecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis\nstaret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.\nSuspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi\nmittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:\n``Sanguine placastis ventos et virgine caesa,\ncum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;\nsanguine quaerendi reditus, animaque litandum\nArgolica.'' Volgi quae vox ut venit ad auris,\nobstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit\nossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.\n\n`Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu\nprotrahit in medios; quae sint ea numina divom,\nflagitat; et mihi iam multi crudele canebant\nartificis scelus, et taciti ventura videbant.\nBis quinos silet ille dies, tectusque recusat\nprodere voce sua quemquam aut opponere morti.\nVix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,\ncomposito rumpit vocem, et me destinat arae.\nAdsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat,\nunius in miseri exitium conversa tulere.\nIamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,\net salsae fruges, et circum tempora vittae:\neripui, fateor, leto me, et vincula rupi,\nlimosoque lacu per noctem obscurus in ulva\ndelitui, dum vela darent, si forte dedissent.\nNec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,\nnec dulcis natos exoptatumque parentem;\nquos illi fors et poenas ob nostra reposcent\neffugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.\nQuod te per superos et conscia numina veri,\nper si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam\nintemerata fides, oro, miserere laborum\ntantorum, miserere animi non digna ferentis.'\n\nHis lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.\nIpse viro primus manicas atque arta levari\nvincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:\n`Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;\nnoster eris, mihique haec edissere vera roganti:\nQuo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor?\nQuidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli?'\nDixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,\nsustulit exutas vinclis ad sidera palmas:\n\n`Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum\ntestor numen' ait `vos arae ensesque nefandi,\nquos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:\nfas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,\nfas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,\nsi qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.\nTu modo promissis maneas, servataque serves\nTroia fidem, si vera feram, si magna rependam.\n\n`Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli\nPalladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo\nTydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,\nfatale adgressi sacrato avellere templo\nPalladium, caesis summae custodibus arcis,\ncorripuere sacram effigiem, manibusque cruentis\nvirgineas ausi divae contingere vittas;\nex illo fluere ac retro sublapsa referri\nspes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.\nNec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.\nVix positum castris simulacrum, arsere coruscae\nluminibus flammae arrectis, salsusque per artus\nsudor iit, terque ipsa solo---mirabile dictu---\nemicuit, parmamque ferens hastamque trementem.\n\n`Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,\nnec posse Argolicis exscindi Pergama telis,\nomina ni repetant Argis, numenque reducant,\nquod pelago et curvis secum avexere carinis.\nEt nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,\narma deosque parant comites, pelagoque remenso\nimprovisi aderunt: ita digerit omina Calchas.\nHanc pro Palladio moniti, pro numine laeso\neffigiem statuere, nefas quae triste piaret.\nHanc tamen immensam Calchas attollere molem\nroboribus textis caeloque educere iussit,\nne recipi portis, aut duci in moenia possit,\nneu populum antiqua sub religione tueri.\nNam si vestra manus violasset dona Minervae,\ntum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum\nconvertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;\nsin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,\nultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello\nventuram, et nostros ea fata manere nepotes.'\n\nTalibus insidiis periurique arte Sinonis\ncredita res, captique dolis lacrimisque coactis,\nquos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,\nnon anni domuere decem, non mille carinae.\n\nHic aliud maius miseris multoque tremendum\nobicitur magis, atque improvida pectora turbat.\nLaocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,\nsollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.\nEcce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta---\nhorresco referens---immensis orbibus angues\nincumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;\npectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque\nsanguineae superant undas; pars cetera pontum\npone legit, sinuatque immensa volumine terga.\nFit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant,\nardentisque oculos suffecti sanguine et igni,\nsibila lambebant linguis vibrantibus ora.\nDiffugimus visu exsangues: illi agmine certo\nLaocoonta petunt; et primum parva duorum\ncorpora natorum serpens amplexus uterque\nimplicat, et miseros morsu depascitur artus;\npost ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem\ncorripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam\nbis medium amplexi, bis collo squamea circum\nterga dati, superant capite et cervicibus altis.\nIlle simul manibus tendit divellere nodos,\nperfusus sanie vittas atroque veneno,\nclamores simul horrendos ad sidera tollit:\nquales mugitus, fugit cum saucius aram\ntaurus, et incertam excussit cervice securim.\nAt gemini lapsu delubra ad summa dracones\neffugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,\nsub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.\nTum vero tremefacta novus per pectora cunctis\ninsinuat pavor, et scelus expendisse merentem\nLaocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur\nlaeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.\nDucendum ad sedes simulacrum orandaque divae\nnumina conclamant.\n\nDividimus muros et moenia pandimus urbis.\nAccingunt omnes operi, pedibusque rotarum\nsubiciunt lapsus, et stuppea vincula collo\nintendunt: scandit fatalis machina muros,\nfeta armis. Pueri circum innuptaeque puellae\nsacra canunt, funemque manu contingere gaudent.\nIlla subit, mediaeque minans inlabitur urbi.\nO patria, O divom domus Ilium, et incluta bello\nmoenia Dardanidum, quater ipso in limine portae\nsubstitit, atque utero sonitum quater arma dedere:\ninstamus tamen inmemores caecique furore,\net monstrum infelix sacrata sistimus arce.\nTunc etiam fatis aperit Cassandra futuris\nora, dei iussu non umquam credita Teucris.\nNos delubra deum miseri, quibus ultimus esset\nille dies, festa velamus fronde per urbem.\n\n`Vertitur interea caelum et ruit oceano nox,\ninvolvens umbra magna terramque polumque\nMyrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri\nconticuere, sopor fessos complectitur artus:\net iam Argiva phalanx instructis navibus ibat\na Tenedo tacitae per amica silentia lunae\nlitora nota petens, flammas cum regia puppis\nextulerat, fatisque deum defensus iniquis\ninclusos utero Danaos et pinea furtim\nlaxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras\nreddit equus, laetique cavo se robore promunt\nThessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,\ndemissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,\nPelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,\net Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.\nInvadunt urbem somno vinoque sepultam;\ncaeduntur vigiles, portisque patentibus omnis\naccipiunt socios atque agmina conscia iungunt.\n\nTempus erat, quo prima quies mortalibus aegris\nincipit, et dono divom gratissima serpit.\nIn somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector\nvisus adesse mihi, largosque effundere fletus,\nraptatus bigis, ut quondam, aterque cruento\npulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.\nEi mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo\nHectore, qui redit exuvias indutus Achilli,\nvel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,\nsqualentem barbam et concretos sanguine crinis\nvolneraque illa gerens, quae circum plurima muros\naccepit patrios. Ultro flens ipse videbar\nCompellare virum et maestas expromere voces:\n`O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum,\nquae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris\nexspectate venis? Ut te post multa tuorum\nfunera, post varios hominumque urbisque labores\ndefessi aspicimus! Quae causa indigna serenos\nfoedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?'\n\nIlle nihil, nec me quaerentem vana moratur,\nsed graviter gemitus imo de pectore ducens,\n`Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.\nHostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.\nSat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra\ndefendi possent, etiam hac defensa fuissent.\nSacra suosque tibi commendat Troia penatis:\nhos cape fatorum comites, his moenia quaere\nmagna, pererrato statues quae denique ponto.'\nSic ait, et manibus vittas Vestamque potentem\naeternumque adytis effert penetralibus ignem.\n\nDiverso interea miscentur moenia luctu,\net magis atque magis, quamquam secreta parentis\nAnchisae domus arboribusque obtecta recessit,\nclarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.\nExcutior somno, et summi fastigia tecti\nascensu supero, atque arrectis auribus adsto:\nin segetem veluti cum flamma furentibus austris\nincidit, aut rapidus montano flumine torrens\nsternit agros, sternit sata laeta boumque labores,\npraecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto\naccipiens sonitum saxi de vertice pastor.\nTum vero manifesta fides, Danaumque patescunt\ninsidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam\nVolcano superante domus; iam proxumus ardet\nUcalegon; Sigea igni freta lata relucent.\nExoritur clamorque virum clangorque tubarum.\nArma amens capio; nec sat rationis in armis,\nsed glomerare manum bello et concurrere in arcem\ncum sociis ardent animi; furor iraque mentem\npraecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.\n\nEcce autem telis Panthus elapsus Achivom,\nPanthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,\nsacra manu victosque deos parvumque nepotem\nipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.\n`Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?'\nVix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:\n`Venit summa dies et ineluctabile tempus\nDardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens\ngloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos\ntranstulit; incensa Danai dominantur in urbe.\nArduus armatos mediis in moenibus adstans\nfundit equus, victorque Sinon incendia miscet\ninsultans; portis alii bipatentibus adsunt,\nmilia quot magnis umquam venere Mycenis;\nobsedere alii telis angusta viarum\noppositi; stat ferri acies mucrone corusco\nstricta, parata neci; vix primi proelia temptant\nportarum vigiles, et caeco Marte resistunt.'\n\nTalibus Othryadae dictis et numine divom\nin flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,\nullo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.\nAddunt se socios Rhipeus et maximus armis\nEpytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque,\net lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,\nMygdonides: illis ad Troiam forte diebus\nvenerat, insano Cassandrae incensus amore,\net gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,\ninfelix, qui non sponsae praecepta furentis\naudierit.\n\nQuos ubi confertos audere in proelia vidi,\nincipio super his: `Iuvenes, fortissima frustra\npectora, si vobis audentem extrema cupido\ncerta sequi, quae sit rebus fortuna videtis:\nexcessere omnes, adytis arisque relictis,\ndi, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi\nincensae; moriamur et in media arma ruamus.\nUna salus victis, nullam sperare salutem.'\n\nSic animis iuvenum furor additus: inde, lupi ceu\nraptores atra in nebula, quos improba ventris\nexegit caecos rabies, catulique relicti\nfaucibus exspectant siccis, per tela, per hostis\nvadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus\nurbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.\nQuis cladem illius noctis, quis funera fando\nexplicet, aut possit lacrimis aequare labores?\nUrbs antiqua ruit, multos dominata per annos;\nplurima perque vias sternuntur inertia passim\ncorpora, perque domos et religiosa deorum\nlimina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;\nquondam etiam victis redit in praecordia virtus\nvictoresque cadunt Danai: crudelis ubique\nluctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.\n\nPrimus se, Danaum magna comitante caterva,\nAndrogeos offert nobis, socia agmina credens\ninscius, atque ultro verbis compellat amicis:\n`Festinate, viri: nam quae tam sera moratur\nsegnities? Alii rapiunt incensa feruntque\nPergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.'\nDixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur\nfida satis, sensit medios delapsus in hostis.\nObstipuit, retroque pedem cum voce repressit:\ninprovisum aspris veluti qui sentibus anguem\npressit humi nitens, trepidusque repente refugit\nattollentem iras et caerula colla tumentem;\nhaud secus Androgeos visu tremefactus abibat.\nInruimus, densis et circumfundimur armis,\nignarosque loci passim et formidine captos\nsternimus: adspirat primo fortuna labori.\n\nAtque hic successu exsultans animisque Coroebus,\n`O socii, qua prima' inquit `fortuna salutis\nmonstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur\nmutemus clipeos, Danaumque insignia nobis\naptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat?\nArma dabunt ipsi.' Sic fatus, deinde comantem\nAndrogei galeam clipeique insigne decorum\ninduitur, laterique Argivum accommodat ensem.\nHoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus\nlaeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.\nVadimus immixti Danais haud numine nostro,\nmultaque per caecam congressi proelia noctem\nconserimus, multos Danaum demittimus Orco.\nDiffugiunt alii ad navis, et litora cursu\nfida petunt: pars ingentem formidine turpi\nscandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.\n\nHeu nihil invitis fas quemquam fidere divis!\nEcce trahebatur passis Priameia virgo\ncrinibus a templo Cassandra adytisque Minervae,\nad caelum tendens ardentia lumina frustra,---\nlumina, nam teneras arcebant vincula palmas.\nNon tulit hanc speciem furiata mente Coroebus,\net sese medium iniecit periturus in agmen.\nConsequimur cuncti et densis incurrimus armis.\n\nHic primum ex alto delubri culmine telis\nnostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes\narmorum facie et Graiarum errore iubarum.\nTum Danai gemitu atque ereptae virginis ira\nundique collecti invadunt, acerrimus Aiax,\net gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis;\nadversi rupto ceu quondam turbine venti\nconfligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois\nEurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti\nspumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.\nIlli etiam, si quos obscura nocte per umbram\nfudimus insidiis totaque agitavimus urbe,\napparent; primi clipeos mentitaque tela\nadgnoscunt, atque ora sono discordia signant.\nIlicet obruimur numero; primusque Coroebus\nPenelei dextra divae armipotentis ad aram\nprocumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus\nqui fuit in Teucris et servantissimus aequi:\ndis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque\nconfixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,\nlabentem pietas nec Apollinis infula texit.\nIliaci cineres et flamma extrema meorum,\ntestor, in occasu vestro nec tela nec ullas\nvitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent\nut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,\nIphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo\niam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi;\nprotinus ad sedes Priami clamore vocati.\n\nHic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam\nbella forent, nulli tota morerentur in urbe.\nSic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis\ncernimus, obsessumque acta testudine limen.\nHaerent parietibus scalae, postisque sub ipsos\nnituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris\nprotecti obiciunt, prensant fastigia dextris.\nDardanidae contra turris ac tota domorum\nculmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,\nextrema iam in morte parant defendere telis;\nauratasque trabes, veterum decora alta parentum,\ndevolvunt; alii strictis mucronibus imas\nobsedere fores; has servant agmine denso.\nInstaurati animi, regis succurrere tectis,\nauxilioque levare viros, vimque addere victis.\n\nLimen erat caecaeque fores et pervius usus\ntectorum inter se Priami, postesque relicti\na tergo, infelix qua se, dum regna manebant,\nsaepius Andromache ferre incomitata solebat\nad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.\nEvado ad summi fastigia culminis, unde\ntela manu miseri iactabant inrita Teucri.\nTurrim in praecipiti stantem summisque sub astra\neductam tectis, unde omnis Troia videri\net Danaum solitae naves et Achaia castra,\nadgressi ferro circum, qua summa labantis\niuncturas tabulata dabant, convellimus altis\nsedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam\ncum sonitu trahit et Danaum super agmina late\nincidit: ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum\ntelorum interea cessat genus.\n\nVestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus\nexsultat, telis et luce coruscus aena;\nqualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus\nfrigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,\nnunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,\nlubrica convolvit sublato pectore terga\narduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.\nUna ingens Periphas et equorum agitator Achillis,\narmiger Automedon, una omnis Scyria pubes\nsuccedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.\nIpse inter primos correpta dura bipenni\nlimina perrumpit, postisque a cardine vellit\naeratos; iamque excisa trabe firma cavavit\nrobora, et ingentem lato dedit ore fenestram.\nAdparet domus intus, et atria longa patescunt;\nadparent Priami et veterum penetralia regum,\narmatosque vident stantis in limine primo.\n\nAt domus interior gemitu miseroque tumultu\nmiscetur, penitusque cavae plangoribus aedes\nfemineis ululant; ferit aurea sidera clamor.\nTum pavidae tectis matres ingentibus errant;\namplexaeque tenent postis atque oscula figunt.\nInstat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi\ncustodes sufferre valent; labat ariete crebro\nianua, et emoti procumbunt cardine postes.\nFit via vi; rumpunt aditus, primosque trucidant\nimmissi Danai, et late loca milite complent.\nNon sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis\nexiit, oppositasque evicit gurgite moles,\nfertur in arva furens cumulo, camposque per omnis\ncum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem\ncaede Neoptolemum geminosque in limine Atridas;\nvidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras\nsanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.\nQuinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,\nbarbarico postes auro spoliisque superbi,\nprocubuere; tenent Danai, qua deficit ignis.\n\nForsitan et Priami fuerint quae fata requiras.\nUrbis uti captae casum convolsaque vidit\nlimina tectorum et medium in penetralibus hostem,\narma diu senior desueta trementibus aevo\ncircumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum\ncingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.\nAedibus in mediis nudoque sub aetheris axe\ningens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,\nincumbens arae atque umbra complexa Penatis.\nHic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,\npraecipites atra ceu tempestate columbae,\ncondensae et divom amplexae simulacra sedebant.\nIpsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis\nut vidit, `Quae mens tam dira, miserrime coniunx,\nimpulit his cingi telis? Aut quo ruis?' inquit;\n`Non tali auxilio nec defensoribus istis\ntempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.\nHuc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,\naut moriere simul.' Sic ore effata recepit\nad sese et sacra longaevum in sede locavit.\n\nEcce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,\nunus natorum Priami, per tela, per hostis\nporticibus longis fugit, et vacua atria lustrat\nsaucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus\ninsequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.\nUt tandem ante oculos evasit et ora parentum,\nconcidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.\nHic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,\nnon tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:\n`At tibi pro scelere,' exclamat, `pro talibus ausis,\ndi, si qua est caelo pietas, quae talia curet,\npersolvant grates dignas et praemia reddant\ndebita, qui nati coram me cernere letum\nfecisti et patrios foedasti funere voltus.\nAt non ille, satum quo te mentiris, Achilles\ntalis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque\nsupplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro\nreddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.'\n\nSic fatus senior, telumque imbelle sine ictu\nconiecit, rauco quod protinus aere repulsum\ne summo clipei nequiquam umbone pependit.\nCui Pyrrhus: `Referes ergo haec et nuntius ibis\nPelidae genitori; illi mea tristia facta\ndegeneremque Neoptolemum narrare memento.\nNunc morere.' Hoc dicens altaria ad ipsa trementem\ntraxit et in multo lapsantem sanguine nati,\nimplicuitque comam laeva, dextraque coruscum\nextulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.\nHaec finis Priami fatorum; hic exitus illum\nsorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem\nPergama, tot quondam populis terrisque superbum\nregnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus,\navolsumque umeris caput, et sine nomine corpus.\n\nAt me tum primum saevus circumstetit horror\nObstipui; subiit cari genitoris imago,\nut regem aequaevum crudeli volnere vidi\nvitam exhalantem; subiit deserta Creusa,\net direpta domus, et parvi casus Iuli.\nRespicio, et quae sit me circum copia lustro.\nDeseruere omnes defessi, et corpora saltu\nad terram misere aut ignibus aegra dedere.\n\n[Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae\nservantem et tacitam secreta in sede latentem\nTyndarida aspicio: dant clara incendia lucem\nerranti passimque oculos per cuncta ferenti.\nIlla sibi infestos eversa ob Pergama Teucros\net poenas Danaum et deserti coniugis iras\npraemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,\nabdiderat sese atque aris invisa sedebat.\nExarsere ignes animo; subit ira cadentem\nulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.\n`Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas\naspiciet, partoque ibit regina triumpho,\nconiugiumque, domumque, patres, natosque videbit,\nIliadum turba et Phrygiis comitata ministris?\nOcciderit ferro Priamus, Troia arserit igni?\nDardanium totiens sudarit sanguine litus?\nNon ita: namque etsi nullum memorabile nomen\nfeminea in poena est, nec habet victoria laudem,\nextinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis\nlaudabor poenas, animumque explesse iuvabit\nultricis flammae, et cineres satiasse meorum.'\n\nTalia iactabam, et furiata mente ferebar :]\ncum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam\nobtulit et pura per noctem in luce refulsit\nalma parens, confessa deam, qualisque videri\ncaelicolis et quanta solet, dextraque prehensum\ncontinuit, roseoque haec insuper addidit ore:\n`Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?\nQuid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit?\nNon prius aspicies, ubi fessum aetate parentem\nliqueris Anchisen; superet coniunxne Creusa,\nAscaniusque puer? Quos omnes undique Graiae\ncircum errant acies, et, ni mea cura resistat,\niam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.\nNon tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae\nculpatusve Paris: divom inclementia, divom,\nhas evertit opes sternitque a culmine Troiam.\nAspice---namque omnem, quae nunc obducta tuenti\nmortalis hebetat visus tibi et umida circum\ncaligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis\niussa time, neu praeceptis parere recusa:---\nhic, ubi disiectas moles avolsaque saxis\nsaxa vides mixtoque undantem pulvere fumum.\nNeptunus muros magnoque emota tridenti\nfundamenta quatit, totamque a sedibus urbem\neruit; hic Iuno Scaeas saevissima portas\nprima tenet, sociumque furens a navibus agmen\nferro accincta vocat.\nIam summas arces Tritonia, respice, Pallas\ninsedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva.\nIpse pater Danais animos viresque secundas\nsufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.\nEripe, nate, fugam, finemque impone labori.\nNusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.'\nDixerat, et spissis noctis se condidit umbris.\nAdparent dirae facies inimicaque Troiae\nnumina magna deum.\n\nTum vero omne mihi visum considere in ignis\nIlium et ex imo verti Neptunia Troia;\nac veluti summis antiquam in montibus ornum\ncum ferro accisam crebrisque bipennibus instant\neruere agricolae certatim,---illa usque minatur\net tremefacta comam concusso vertice nutat,\nvolneribus donec paulatim evicta, supremum\ncongemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.\nDescendo, ac ducente deo flammam inter et hostis\nexpedior; dant tela locum, flammaeque recedunt.\n\nAtque ubi iam patriae perventum ad limina sedis\nantiquasque domos, genitor, quem tollere in altos\noptabam primum montis primumque petebam,\nabnegat excisa vitam producere Troia\nexsiliumque pati. `Vos O, quibus integer aevi\nsanguis,' ait `solidaeque suo stant robore vires,\nvos agitate fugam:\nme si caelicolae voluissent ducere vitam,\nhas mihi servassent sedes. Satis una superque\nvidimus exscidia et captae superavimus urbi.\nSic O, sic positum adfati discedite corpus.\nIpse manu mortem inveniam; miserebitur hostis\nexuviasque petet; facilis iactura sepulcri.\nIam pridem invisus divis et inutilis annos\ndemoror, ex quo me divom pater atque hominum rex\nfulminis adflavit ventis et contigit igni.'\n\nTalia perstabat memorans, fixusque manebat.\nNos contra effusi lacrimis, coniunxque Creusa\nAscaniusque omnisque domus, ne vertere secum\ncuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.\nAbnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.\nRursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:\nnam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?\n`Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto\nsperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?\nSi nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,\net sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae\nteque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,\niamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,\nnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.\nHoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis\neripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque\nAscanium patremque meum iuxtaque Creusam\nalterum in alterius mactatos sanguine cernam?\nArma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.\nReddite me Danais; sinite instaurata revisam\nproelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.'\n\nHinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram\ninsertabam aptans, meque extra tecta ferebam.\nEcce autem complexa pedes in limine coniunx\nhaerebat, parvumque patri tendebat Iulum:\n`Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;\nsin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,\nhanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,\ncui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'\n\nTalia vociferans gemitu tectum omne replebat,\ncum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.\nNamque manus inter maestorumque ora parentum\necce levis summo de vertice visus Iuli\nfundere lumen apex, tactuque innoxia mollis\nlambere flamma comas et circum tempora pasci.\nNos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem\nexcutere et sanctos restinguere fontibus ignis.\nAt pater Anchises oculos ad sidera laetus\nextulit, et caelo palmas cum voce tetendit:\n\n`Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,\naspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur,\nda deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.'\nVix ea fatus erat senior, subitoque fragore\nintonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras\nstella facem ducens multa cum luce cucurrit.\nIllam, summa super labentem culmina tecti,\ncernimus Idaea claram se condere silva\nsignantemque vias; tum longo limite sulcus\ndat lucem, et late circum loca sulphure fumant.\nHic vero victus genitor se tollit ad auras,\nadfaturque deos et sanctum sidus adorat.\n`Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.\nDi patrii, servate domum, servate nepotem.\nVestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.\nCedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.'\n\nDixerat ille; et iam per moenia clarior ignis\nauditur, propiusque aestus incendia volvunt.\n`Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;\nipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit:\nquo res cumque cadent, unum et commune periclum,\nuna salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus\nsit comes, et longe servet vestigia coniunx:\nvos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.\nEst urbe egressis tumulus templumque vetustum\ndesertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus\nreligione patrum multos servata per annos.\nHanc ex diverso sedem veniemus in unam.\nTu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis;\nme, bello e tanto digressum et caede recenti,\nattrectare nefas, donec me flumine vivo\nabluero.'\n\nHaec fatus, latos umeros subiectaque colla\nveste super fulvique insternor pelle leonis,\nsuccedoque oneri; dextrae se parvus Iulus\nimplicuit sequiturque patrem non passibus aequis;\npone subit coniunx: ferimur per opaca locorum;\net me, quem dudum non ulla iniecta movebant\ntela neque adverso glomerati ex agmine Grai,\nnunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis\nsuspensum et pariter comitique onerique timentem.\n\nIamque propinquabam portis, omnemque videbar\nevasisse viam, subito cum creber ad auris\nvisus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram\nprospiciens; `Nate' exclamat, `fuge nate, propinquant.\nArdentis clipeos atque aera micantia cerno!'---\nHic mihi nescio quod trepido male numen amicum\nconfusam eripuit mentem. Namque avia cursu\ndum sequor, et nota excedo regione viarum,\nheu, misero coniunx fatone erepta Creusa\nsubstitit, erravitne via, seu lassa resedit,\nincertum; nec post oculis est reddita nostris.\nNec prius amissam respexi animumque reflexi,\nquam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam\nvenimus; hic demum collectis omnibus una\ndefuit, et comites natumque virumque fefellit.\nQuem non incusavi amens hominumque deorumque,\naut quid in eversa vidi crudelius urbe?\nAscanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis\ncommendo sociis et curva valle recondo;\nipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.\nStat casus renovare omnis, omnemque reverti\nper Troiam, et rursus caput obiectare periclis.\n\nPrincipio muros obscuraque limina portae,\nqua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro\nobservata sequor per noctem et lumine lustro.\nHorror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.\nInde domum, si forte pedem, si forte tulisset,\nme refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant.\nIlicet ignis edax summa ad fastigia vento\nvolvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.\nProcedo et Priami sedes arcemque reviso.\nEt iam porticibus vacuis Iunonis asylo\ncustodes lecti Phoenix et dirus Ulixes\npraedam adservabant. Huc undique Troia gaza\nincensis erepta adytis, mensaeque deorum,\ncrateresque auro solidi, captivaque vestis\ncongeritur; pueri et pavidae longo ordine matres\nstant circum.\n\nAusus quin etiam voces iactare per umbram\nimplevi clamore vias, maestusque Creusam\nnequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.\nQuaerenti et tectis urbis sine fine furenti\ninfelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae\nvisa mihi ante oculos et nota maior imago.\nObstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.\n[Tum sic adfari et curas his demere dictis :]\n`Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,\nO dulcis coniunx? Non haec sine numine divom\neveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam\nfas, aut ille sinit superi regnator Olympi.\nLonga tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum,\net terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva\ninter opima virum leni fluit agmine Thybris:\nillic res laetae regnumque et regia coniunx\nparta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae.\nNon ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas\naspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,\nDardanis, et divae Veneris nurus.\nSed me magna deum genetrix his detinet oris:\niamque vale, et nati serva communis amorem.'\nHaec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem\ndicere deseruit, tenuisque recessit in auras.\nTer conatus ibi collo dare bracchia circum:\nter frustra comprensa manus effugit imago,\npar levibus ventis volucrique simillima somno.\n\nSic demum socios consumpta nocte reviso.\nAtque hic ingentem comitum adfluxisse novorum\ninvenio admirans numerum, matresque virosque,\ncollectam exsilio pubem, miserabile volgus.\nUndique convenere, animis opibusque parati,\nin quascumque velim pelago deducere terras.\nIamque iugis summae surgebat Lucifer Idae\nducebatque diem, Danaique obsessa tenebant\nlimina portarum, nec spes opis ulla dabatur;\ncessi, et sublato montes genitore petivi.\n\nLIBER III\n\nPOSTQUAM res Asiae Priamique evertere gentem\nimmeritam visum Superis, ceciditque superbum\nIlium, et omnis humo fumat Neptunia Troia,\ndiversa exsilia et desertas quaerere terras\nauguriis agimur divom, classemque sub ipsa\nAntandro et Phrygiae molimur montibus Idae,\nincerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,\ncontrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,\net pater Anchises dare fatis vela iubebat;\nlitora cum patriae lacrimans portusque relinquo\net campos, ubi Troia fuit: feror exsul in altum\ncum sociis natoque Penatibus et magnis dis.\n\nTerra procul vastis colitur Mavortia campis,\nThraces arant, acri quondam regnata Lycurgo,\nhospitium antiquum Troiae sociique Penates,\ndum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo\nmoenia prima loco, fatis ingressus iniquis,\nAeneadasque meo nomen de nomine fingo.\n\nSacra Dionaeae matri divisque ferebam\nauspicibus coeptorum operum, superoque nitentem\ncaelicolum regi mactabam in litore taurum.\nForte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo\nvirgulta et densis hastilibus horrida myrtus.\nAccessi, viridemque ab humo convellere silvam\nconatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,\nhorrendum et dictu video mirabile monstrum.\nNam, quae prima solo ruptis radicibus arbos\nvellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae,\net terram tabo maculant. Mihi frigidus horror\nmembra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.\nRursus et alterius lentum convellere vimen\ninsequor, et causas penitus temptare latentis:\nater et alterius sequitur de cortice sanguis.\nMulta movens animo nymphas venerabar agrestis\nGradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,\nrite secundarent visus omenque levarent.\nTertia sed postquam maiore hastilia nisu\nadgredior, genibusque adversae obluctor harenae---\neloquar, an sileam?---gemitus lacrimabilis imo\nauditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris:\n`Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto;\nparce pias scelerare manus. Non me tibi Troia\nexternum tulit, aut cruor hic de stipite manat.\nHeu, fuge crudelis terras, fuge litus avarum:\nnam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit\ntelorum seges et iaculis increvit acutis.'\n\nTum vero ancipiti mentem formidine pressus\nobstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.\nHunc Polydorum auri quondam cum pondere magno\ninfelix Priamus furtim mandarat alendum\nThreicio regi, cum iam diffideret armis\nDardaniae, cingique urbem obsidione videret.\nIlle, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,\nres Agamemnonias victriciaque arma secutus,\nfas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro\nvi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,\nauri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit,\ndelectos populi ad proceres primumque parentem\nmonstra deum refero, et quae sit sententia posco.\nOmnibus idem animus, scelerata excedere terra,\nlinqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.\nErgo instauramus Polydoro funus, et ingens\naggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,\ncaeruleis maestae vittis atraque cupresso,\net circum Iliades crinem de more solutae;\ninferimus tepido spumantia cymbia lacte\nsanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro\ncondimus, et magna supremum voce ciemus.\n\nInde, ubi prima fides pelago, placataque venti\ndant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum,\ndeducunt socii navis et litora complent:\nprovehimur portu, terraeque urbesque recedunt.\nSacra mari colitur medio gratissima tellus\nNereidum matri et Neptuno Aegaeo,\nquam pius arquitenens oras et litora circum\nerrantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,\nimmotamque coli dedit et contemnere ventos.\nHuc feror; haec fessos tuto placidissima portu\naccipit: egressi veneramur Apollinis urbem.\nRex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos\nvittis et sacra redimitus tempora lauro,\noccurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum.\nIungimus hospitio dextras, et tecta subimus.\n\nTempla dei saxo venerabar structa vetusto:\n`Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis\net genus et mansuram urbem; serva altera Troiae\nPergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.\nQuem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?\nDa, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.'\n\nVix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,\nliminaque laurusque dei, totusque moveri\nmons circum, et mugire adytis cortina reclusis.\nSubmissi petimus terram, et vox fertur ad auris:\n`Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum\nprima tulit tellus, eadem vos ubere laeto\naccipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:\nhic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,\net nati natorum, et qui nascentur ab illis.'\n\nHaec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu\nlaetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,\nquo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti?\nTum genitor, veterum volvens monumenta virorum,\n`Audite, O proceres' ait `et spes discite vestras:\nCreta Iovis magni medio iacet insula ponto;\nmons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.\nCentum urbes habitant magnas, uberrima regna;\nmaximus unde pater, si rite audita recordor,\nTeucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,\noptavitque locum regno. Nondum Ilium et arces\nPergameae steterant; habitabant vallibus imis.\nhinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera\nIdaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,\net iuncti currum dominae subiere leones.\nErgo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;\nplacemus ventos et Gnosia regna petamus.\nNec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,\ntertia lux classem Cretaeis sistet in oris.'\nSic fatus, meritos aris mactavit honores,\ntaurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo\nnigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.\n\nFama volat pulsum regnis cessisse paternis\nIdomenea ducem, desertaque litora Cretae\nhoste vacare domos, sedesque adstare relictas.\nLinquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus,\nbacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam,\nOlearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor\nCycladas, et crebris legimus freta consita terris.\nNauticus exoritur vario certamine clamor;\nhortantur socii: ``Cretam proavosque petamus!''\nProsequitur surgens a puppi ventus euntis\net tandem antiquis Curetum adlabimur oris.\nErgo avidus muros optatae molior urbis,\nPergameamque voco, et laetam cognomine gentem\nhortor amare focos arcemque attollere tectis.\n\nIamque fere sicco subductae litore puppes;\nconubiis arvisque novis operata iuventus;\niura domosque dabam: subito cum tabida membris,\ncorrupto caeli tractu, miserandaque venit\narboribusque satisque lues et letifer annus.\nLinquebant dulcis animas, aut aegra trahebant\ncorpora; tum sterilis exurere Sirius agros;\narebant herbae, et victum seges aegra negabat.\nRursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso\nhortatur pater ire mari, veniamque precari:\nquam fessis finem rebus ferat; unde laborum\ntemptare auxilium iubeat; quo vertere cursus.\n\nNox erat, et terris animalia somnus habebat:\neffigies sacrae divom Phrygiique Penates,\nquos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis\nextuleram, visi ante oculos adstare iacentis\nin somnis, multo manifesti lumine, qua se\nplena per insertas fundebat luna fenestras;\ntum sic adfari et curas his demere dictis:\n`Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,\nhic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.\nNos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,\nnos tumidum sub te permensi classibus aequor,\nidem venturos tollemus in astra nepotes,\nimperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis\nmagna para, longumque fugae ne linque laborem.\nMutandae sedes: non haec tibi litora suasit\nDelius, aut Cretae iussit considere Apollo.\nEst locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,\nterra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;\nOenotri coluere viri; nunc fama minores\nItaliam dixisse ducis de nomine gentem:\nhae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,\nIasiusque pater, genus a quo principe nostrum.\nSurge age, et haec laetus longaevo dicta parenti\nhaud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat\nAusonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.'\n\nTalibus attonitus visis et voce deorum---\nnec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus\nvelatasque comas praesentiaque ora videbar;\ntum gelidus toto manabat corpore sudor\ncorripio e stratis corpus, tendoque supinas\nad caelum cum voce manus, et munera libo\nintemerata focis. Perfecto laetus honore\nAnchisen facio certum, remque ordine pando.\nAdgnovit prolem ambiguam geminosque parentes,\nseque novo veterum deceptum errore locorum.\nTum memorat: `Nate, Iliacis exercite fatis,\nsola mihi talis casus Cassandra canebat.\nNunc repeto haec generi portendere debita nostro,\net saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.\nSed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros\ncrederet, aut quem tum vates Cassandra moveret?\nCedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.'\nSic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.\nHanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis\nvela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.\n\nPostquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae\nadparent terrae, caelum undique et undique pontus,\ntum mihi caeruleus supra caput adstitit imber,\nnoctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.\nContinuo venti volvunt mare, magnaque surgunt\naequora; dispersi iactamur gurgite vasto;\ninvolvere diem nimbi, et nox umida caelum\nabstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes.\nExcutimur cursu, et caecis erramus in undis.\nIpse diem noctemque negat discernere caelo,\nnec meminisse viae media Palinurus in unda.\nTris adeo incertos caeca caligine soles\nerramus pelago, totidem sine sidere noctes.\nQuarto terra die primum se attollere tandem\nvisa, aperire procul montis, ac volvere fumum.\nVela cadunt, remis insurgimus; haud mora nautae\nadnixi torquent spumas et caerula verrunt.\n\nServatum ex undis Strophadum me litora primum\naccipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae,\ninsulae Ionio in magno, quas dira Celaeno\nHarpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam\nclausa domus, mensasque metu liquere priores.\nTristius haud illis monstrum, nec saevior ulla\npestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.\nVirginei volucrum voltus, foedissima ventris\nproluvies, uncaeque manus, et pallida semper\nora fame.\n\nHuc ubi delati portus intravimus, ecce\nlaeta boum passim campis armenta videmus,\ncaprigenumque pecus nullo custode per herbas.\nInruimus ferro, et divos ipsumque vocamus\nin partem praedamque Iovem; tum litore curvo\nexstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.\nAt subitae horrifico lapsu de montibus adsunt\nHarpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas,\ndiripiuntque dapes, contactuque omnia foedant\nimmundo; tum vox taetrum dira inter odorem.\nRursum in secessu longo sub rupe cavata,\narboribus clausi circum atque horrentibus umbris,\ninstruimus mensas arisque reponimus ignem:\nrursum ex diverso caeli caecisque latebris\nturba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,\npolluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant,\nedico, et dira bellum cum gente gerendum.\nHaud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam\ndisponunt enses et scuta latentia condunt.\nErgo ubi delapsae sonitum per curva dedere\nlitora, dat signum specula Misenus ab alta\naere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant,\nobscenas pelagi ferro foedare volucres:\nsed neque vim plumis ullam nec volnera tergo\naccipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae\nsemesam praedam et vestigia foeda relinquunt.\n\nUna in praecelsa consedit rupe Celaeno,\ninfelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:\n`Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,\nLaomedontiadae, bellumne inferre paratis,\net patrio Harpyias insontis pellere regno?\nAccipite ergo animis atque haec mea figite dicta,\nquae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo\npraedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.\nItaliam cursu petitis, ventisque vocatis\nibitis Italiam, portusque intrare licebit;\nsed non ante datam cingetis moenibus urbem,\nquam vos dira fames nostraeque iniuria caedis\nambesas subigat malis absumere mensas.'\nDixit, et in silvam pennis ablata refugit.\n\nAt sociis subita gelidus formidine sanguis\nderiguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,\nsed votis precibusque iubent exposcere pacem,\nsive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.\nEt pater Anchises passis de litore palmis\nnumina magna vocat, meritosque indicit honores:\n`Di, prohibete minas; di, talem avertite casum,\net placidi servate pios!' Tum litore funem\nderipere, excussosque iubet laxare rudentes.\nTendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,\nqua cursum ventusque gubernatorque vocabat.\nIam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos\nDulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.\nEffugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,\net terram altricem saevi exsecramur Ulixi.\nMox et Leucatae nimbosa cacumina montis\net formidatus nautis aperitur Apollo.\nHunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;\nancora de prora iacitur, stant litore puppes.\n\nErgo insperata tandem tellure potiti,\nlustramurque Iovi votisque incendimus aras,\nActiaque Iliacis celebramus litora ludis.\nExercent patrias oleo labente palaestras\nnudati socii; iuvat evasisse tot urbes\nArgolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis.\nInterea magnum sol circumvolvitur annum,\net glacialis hiemps aquilonibus asperat undas.\nAere cavo clipeum. magni gestamen Abantis,\npostibus adversis figo, et rem carmine signo:\nAENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA.\nLinquere tum portus iubeo et considere transtris:\ncertatim socii feriunt mare et aequora verrunt.\nProtinus aerias Phaeacum abscondimus arces,\nlitoraque Epiri legimus portuque subimus\nChaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem.\n\nHic incredibilis rerum fama occupat auris,\nPriamiden Helenum Graias regnare per urbes,\nconiugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,\net patrio Andromachen iterum cessisse marito.\nObstipui, miroque incensum pectus amore,\ncompellare virum et casus cognoscere tantos.\nProgredior portu, classis et litora linquens,\nsollemnis cum forte dapes et tristia dona\nante urbem in luco falsi Simoentis ad undam\nlibabat cineri Andromache, Manisque vocabat\nHectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem\net geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.\n\nUt me conspexit venientem et Troia circum\narma amens vidit, magnis exterrita monstris\nderiguit visu in medio, calor ossa reliquit;\nlabitur, et longo vix tandem tempore fatur:\n`Verane te facies, verus mihi nuntius adfers,\nnate dea? Vivisne, aut, si lux alma recessit,\nHector ubi est?' Dixit, lacrimasque effudit et omnem\nimplevit clamore locum. Vix pauca furenti\nsubicio, et raris turbatus vocibus hisco:\n`vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco;\nne dubita, nam vera vides.\nHeu, quis te casus deiectam coniuge tanto\nexcipit, aut quae digna satis fortuna revisit\nHectoris Andromachen? Pyrrhin' conubia servas?'\n\nDeiecit voltum et demissa voce locuta est:\n`O felix una ante alias Priameia virgo,\nhostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis\niussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,\nnec victoris eri tetigit captiva cubile!\nnos, patria incensa, diversa per aequora vectae,\nstirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,\nservitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus\nLedaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,\nme famulo famulamque Heleno transmisit habendam.\nAst illum, ereptae magno inflammatus amore\nconiugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes\nexcipit incautum patriasque obtruncat ad aras.\nMorte Neoptolemi regnorum reddita cessit\npars Heleno, qui Chaonios cognomine campos\nChaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,\nPergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.\nSed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?\nAut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris?\nQuid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,\nquem tibi iam Troia---\nEcqua tamen puero est amissae cura parentis?\nEcquid in antiquam virtutem animosque virilis\net pater Aeneas et avunculus excitat Hector?'\n\nTalia fundebat lacrimans longosque ciebat\nincassum fletus, cum sese a moenibus heros\nPriamides multis Helenus comitantibus adfert,\nadgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,\net multum lacrimas verba inter singula fundit.\nProcedo, et parvam Troiam simulataque magnis\nPergama, et arentem Xanthi cognomine rivum\nadgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.\nNec non et Teucri socia simul urbe fruuntur:\nillos porticibus rex accipiebat in amplis;\naulai medio libabant pocula Bacchi,\nimpositis auro dapibus, paterasque tenebant.\n\nIamque dies alterque dies processit, et aurae\nvela vocant tumidoque inflatur carbasus austro.\nHis vatem adgredior dictis ac talia quaeso:\n`Troiugena, interpres divom, qui numina Phoebi,\nqui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis,\net volucrum linguas et praepetis omina pennae,\nfare age---namque omnem cursum mihi prospera dixit\nreligio, et cuncti suaserunt numine divi\nItaliam petere et terras temptare repostas:\nsola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno\nprodigium canit, et tristis denuntiat iras,\nobscenamque famem---quae prima pericula vito?\nQuidve sequens tantos possim superare labores?'\n\nHic Helenus, caesis primum de more iuvencis,\nexorat pacem divom, vittasque resolvit\nsacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,\nipse manu multo suspensum numine ducit,\natque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:\n\n`Nate dea,---nam te maioribus ire per altum\nauspiciis manifesta fides: sic fata deum rex\nsortitur, volvitque vices; is vertitur ordo---\npauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres\naequora et Ausonio possis considere portu,\nexpediam dictis; prohibent nam cetera Parcae\nscire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.\nPrincipio Italiam, quam tu iam rere propinquam\nvicinosque, ignare, paras invadere portus,\nlonga procul longis via dividit invia terris.\nAnte et Trinacria lentandus remus in unda,\net salis Ausonii lustrandum navibus aequor,\ninfernique lacus, Aeaeaeque insula Circae,\nquam tuta possis urbem componere terra:\nsigna tibi dicam, tu condita mente teneto:\ncum tibi sollicito secreti ad fluminis undam\nlitoreis ingens inventa sub ilicibus sus\ntriginta capitum fetus enixa iacebit.\nalba, solo recubans, albi circum ubera nati,\nis locus urbis erit, requies ea certa laborum.\nNec tu mensarum morsus horresce futuros:\nfata viam invenient, aderitque vocatus Apollo.\n\n`Has autem terras, Italique hanc litoris oram,\nproxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu,\neffuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.\nHic et Narycii posuerunt moenia Locri,\net Sallentinos obsedit milite campos\nLyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei\nparva Philoctetae subnixa Petelia muro.\nQuin, ubi transmissae steterint trans aequora classes,\net positis aris iam vota in litore solves,\npurpureo velare comas adopertus amictu,\nne qua inter sanctos ignis in honore deorum\nhostilis facies occurrat et omina turbet.\nHunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto:\nhac casti maneant in religione nepotes.\n\n`Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae\nventus, et angusti rarescent claustra Pelori,\nlaeva tibi tellus et longo laeva petantur\naequora circuitu: dextrum fuge litus et undas.\nHaec loca vi quondam et vasta convolsa ruina---\ntantum aevi longinqua valet mutare vetustas---\ndissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus\nuna foret; venit medio vi pontus et undis\nHesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes\nlitore diductas angusto interluit aestu.\nDextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis\nobsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos\nsorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras\nerigit alternos et sidera verberat unda.\nAt Scyllam caecis cohibet spelunca latebris,\nora exsertantem et navis in saxa trahentem.\nPrima hominis facies et pulchro pectore virgo\npube tenus, postrema immani corpore pristis,\ndelphinum caudas utero commissa luporum.\nPraestat Trinacrii metas lustrare Pachyni\ncessantem, longos et circumflectere cursus,\nquam semel informem vasto vidisse sub antro\nScyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa.\n\n`Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati\nsi qua fides, animum si veris implet Apollo,\nunum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum\npraedicam, et repetens iterumque iterumque monebo:\nIunonis magnae primum prece numen adora;\nIunoni cane vota libens, dominamque potentem\nsupplicibus supera donis: sic denique victor\nTrinacria finis Italos mittere relicta.\n\n`Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,\ndivinosque lacus, et Averna sonantia silvis,\ninsanam vatem aspicies, quae rupe sub ima\nfata canit, foliisque notas et nomina mandat.\nQuaecumque in foliis descripsit carmina virgo,\ndigerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.\nIlla manent immota locis, neque ab ordine cedunt;\nverum eadem, verso tenuis cum cardine ventus\nimpulit et teneras turbavit ianua frondes,\nnumquam deinde cavo volitantia prendere saxo,\nnec revocare situs aut iungere carmina curat:\ninconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.\nHic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,---\nquamvis increpitent socii, et vi cursus in altum\nvela vocet, possisque sinus implere secundos,---\nquin adeas vatem precibusque oracula poscas\nipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.\nIlla tibi Italiae populos venturaque bella,\net quo quemque modo fugiasque ferasque laborem\nexpediet, cursusque dabit venerata secundos.\nHaec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.\nVade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'\n\nQuae postquam vates sic ore effatus amico est,\ndona dehinc auro gravia sectoque elephanto\nimperat ad navis ferri, stipatque carinis\ningens argentum, Dodonaeosque lebetas,\nloricam consertam hamis auroque trilicem,\net conum insignis galeae cristasque comantis,\narma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.\nAddit equos, additque duces;\nremigium supplet; socios simul instruit armis.\n\nInterea classem velis aptare iubebat\nAnchises, fieret vento mora ne qua ferenti.\nQuem Phoebi interpres multo compellat honore:\n`Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,\ncura deum, bis Pergameis erepte ruinis,\necce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.\nEt tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;\nAusoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.\nVade' ait `O felix nati pietate. Quid ultra\nprovehor, et fando surgentis demoror austros?'\n\nNec minus Andromache digressu maesta supremo\nfert picturatas auri subtemine vestes\net Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),\ntextilibusque onerat donis, ac talia fatur:\n`Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum\nsint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,\nconiugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,\nO milli sola mei super Astyanactis imago:\nsic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;\net nunc aequali tecum pubesceret aevo.'\n\nHos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:\n`Vivite felices, quibus est fortuna peracta\niam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.\nVobis parta quies; nullum maris aequor arandum,\narva neque Ausoniae semper cedentia retro\nquaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis\nquam vestrae fecere manus, melioribus, opto,\nauspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.\nSi quando Thybrim vicinaque Thybridis arva\nintraro, gentique meae data moenia cernam,\ncognatas urbes olim populosque propinquos,\nEpiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor\natque idem casus, unam faciemus utramque\nTroiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'\n\nProvehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,\nunde iter Italiam cursusque brevissimus undis.\nSol ruit interea et montes umbrantur opaci;\nsternimur optatae gremio telluris ad undam,\nsortiti remos, passimque in litore sicco\ncorpora curamus; fessos sopor inrigat artus.\nNecdum orbem medium Nox horis acta subibat:\nhaud segnis strato surgit Palinurus et omnis\nexplorat ventos, atque auribus aera captat;\nsidera cuncta notat tacito labentia caelo,\nArcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,\narmatumque auro circumspicit Oriona.\nPostquam cuncta videt caelo constare sereno,\ndat clarum e puppi signum; nos castra movemus,\ntemptamusque viam et velorum pandimus alas.\n\nIamque rubescebat stellis Aurora fugatis,\ncum procul obscuros collis humilemque videmus\nItaliam. ``Italiam'' primus conclamat Achates,\n``Italiam'' laeto socii clamore salutant.\nTum pater Anchises magnum cratera corona\ninduit, implevitque mero, divosque vocavit\nstans celsa in puppi:\n`Di maris et terrae tempestatumque potentes,\nferte viam vento facilem et spirate secundi.'\nCrebrescunt optatae aurae portusque patescit\niam propior, templumque adparet in arce Minervae.\nVela legunt socii et proras ad litora torquent.\nPortus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,\nobiectae salsa spumant aspargine cautes;\nipse latet; gemino demittunt bracchia muro\nturriti scopuli, refugitque ab litore templum.\nQuattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi\ntondentis campum late, candore nivali.\nEt pater Anchises: `Bellum, O terra hospita, portas\nbello armantur equi, bellum haec armenta minantur.\nSed tamen idem olim curru succedere sueti\nquadrupedes, et frena iugo concordia ferre;\nspes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur\nPalladis armisonae, quae prima accepit ovantis,\net capita ante aras Phrygio velamur amictu;\npraeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite\nIunoni Argivae iussos adolemus honores.\n\nHaud mora, continuo perfectis ordine votis,\ncornua velatarum obvertimus antemarum,\nGraiugenumque domos suspectaque linquimus arva.\nHinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti\ncernitur; attollit se diva Lacinia contra,\nCaulonisque arces et navifragum Scylaceum.\nTum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,\net gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa\naudimus longe fractasque ad litora voces,\nexsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.\nEt pater Anchises: `Nimirum haec illa Charybdis:\nhos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.\nEripite, O socii, pariterque insurgite remis!'\n\nHaud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem\ncontorsit laevas proram Palinurus ad undas.\nlaevam cuncta cohors remis ventisque petivit.\nTollimur in caelum curvato gurgite, et idem\nsubducta ad Manis imos desedimus unda.\nTer scopuli clamorem inter cava saxa dedere:\nter spumam elisam et rorantia vidimus astra.\nInterea fessos ventus cum sole reliquit,\nignarique viae Cyclopum adlabimur oris.\n\nPortus ab accessu ventorum immotus et ingens\nipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;\ninterdumque atram prorumpit ad aethera nubem,\nturbine fumantem piceo et candente favilla,\nattollitque globos flammarum et sidera lambit;\ninterdum scopulos avolsaque viscera montis\nerigit eructans, liquefactaque saxa sub auras\ncum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.\nFama est Enceladi semustum fulmine corpus\nurgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam\nimpositam ruptis flammam exspirare caminis;\net fessum quotiens mutet latus, intremere omnem\nmurmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.\nNoctem illam tecti silvis immania monstra\nperferimus, nec quae sonitum det causa videmus.\nNam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra\nsiderea polus, obscuro sed nubila caelo,\net lunam in nimbo nox intempesta tenebat.\n\nPostera iamque dies primo surgebat Eoo,\numentemque Aurora polo dimoverat umbram:\ncum subito e silvis, macie confecta suprema,\nignoti nova forma viri miserandaque cultu\nprocedit, supplexque manus ad litora tendit.\nRespicimus: dira inluvies inmissaque barba,\nconsertum tegumen spinis; at cetera Graius,\n[et quondam patriis ad Troiam missus in armis.]\nIsque ubi Dardanios habitus et Troia vidit\narma procul, paulum aspectu conterritus haesit,\ncontinuitque gradum; mox sese ad litora praeceps\ncum fletu precibusque tulit: `Per sidera testor,\nper superos atque hoc caeli spirabile lumen,\ntollite me, Teucri; quascumque abducite terras;\nhoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum,\net bello Iliacos fateor petiisse Penatis;\npro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,\nspargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto.\nSi pereo, hominum manibus periisse iuvabit.'\nDixerat, et genua amplexus genibusque volutans\nhaerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,\nhortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri.\nIpse pater dextram Anchises, haud multa moratus,\ndat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.\nIlle haec, deposita tandem formidine, fatur:\n\n`Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,\nnomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto\npaupere---mansissetque utinam fortuna!---profectus.\nHic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,\ninmemores socii vasto Cyclopis in antro\ndeseruere. Domus sanie dapibusque cruentis,\nintus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat\nsidera---Di, talem terris avertite pestem!---\nnec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.\nVisceribus miserorum et sanguine vescitur atro.\nVidi egomet, duo de numero cum corpora nostro\nprensa manu magna, medio resupinus in antro,\nfrangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent\nlimina; vidi atro cum membra fluentia tabo\nmanderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.\nHaud impune quidem; nec talia passus Ulixes,\noblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.\nNam simul expletus dapibus vinoque sepultus\ncervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum\nimmensus, saniem eructans et frusta cruento\nper somnum commixta mero, nos magna precati\nnumina sortitique vices, una undique circum\nfundimur, et telo lumen terebramus acuto,---\ningens, quod torva solum sub fronte latebat,\nArgolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,---\net tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.\nSed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem\nrumpite.\n\nNam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro\nlanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,\ncentum alii curva haec habitant ad litora volgo\ninfandi Cyclopes, et altis montibus errant.\nTertia iam lunae se cornua lumine complent,\ncum vitam in silvis inter deserta ferarum\nlustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas\nprospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco.\nVictum infelicem, bacas lapidosaque corna,\ndant rami et volsis pascunt radicibus herbae.\nOmnia conlustrans, hanc primum ad litora classem\nconspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset,\naddixi: satis est gentem effugisse nefandam.\nVos animam hanc potius quocumque absumite leto.'\n\nVix ea fatus erat, summo cum monte videmus\nipsum inter pecudes vasta se mole moventem\npastorem Polyphemum et litora nota petentem,\nmonstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.\nTrunca manu pinus regit et vestigia firmat;\nlanigerae comitantur oves---ea sola voluptas\nsolamenque mali.\nPostquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,\nluminis effossi fluidum lavit inde cruorem,\ndentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor\niam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.\nNos procul inde fugam trepidi celerare, recepto\nsupplice sic merito, tacitique incidere funem;\nvertimus et proni certantibus aequora remis.\nSensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit;\nverum ubi nulla datur dextra adfectare potestas,\nnec potis Ionios fluctus aequare sequendo,\nclamorem immensum tollit, quo pontus et omnes\ncontremuere undae, penitusque exterrita tellus\nItaliae, curvisque immugiit Aetna cavernis.\n\nAt genus e silvis Cyclopum et montibus altis\nexcitum ruit ad portus et litora complent.\nCernimus adstantis nequiquam lumine torvo\nAetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis,\nconcilium horrendum: quales cum vertice celso\naeriae quercus, aut coniferae cyparissi\nconstiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.\nPraecipites metus acer agit quocumque rudentis\nexcutere, et ventis intendere vela secundis.\nContra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin\ninter, utramque viam leti discrimine parvo,\nni teneant cursus; certum est dare lintea retro.\nEcce autem Boreas angusta ab sede Pelori\nmissus adest. Vivo praetervehor ostia saxo\nPantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.\nTalia monstrabat relegens errata retrorsus\nlitora Achaemenides; comes infelicis Ulixi.\n\nSicanio praetenta sinu iacet insula contra\nPlemyrium undosum; nomen dixere priores\nOrtygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem\noccultas egisse vias subter mare; qui nunc\nore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.\nIussi numina magna loci veneramur; et inde\nexsupero praepingue solum stagnantis Helori.\nHinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni\nradimus, et fatis numquam concessa moveri\nadparet Camerina procul campique Geloi,\nimmanisque Gela fluvii cognomine dicta.\nArduus inde Acragas ostentat maxuma longe\nmoenia, magnanimum quondam generator equorum;\nteque datis linquo ventis, palmosa Selinus,\net vada dura lego saxis Lilybeia caecis.\n\nHinc Drepani me portus et inlaetabilis ora\naccipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis,\nheu genitorem, omnis curae casusque levamen,\namitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum\ndeseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!\nNec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,\nhos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.\nHic labor extremus, longarum haec meta viarum.\nHinc me digressum vestris deus adpulit oris.\n\nSic pater Aeneas intentis omnibus unus\nfata renarrabat divom, cursusque docebat.\nConticuit tandem, factoque hic fine quievit.\n\nLIBER IV\n\nAT regina gravi iamdudum saucia cura\nvolnus alit venis, et caeco carpitur igni.\nMulta viri virtus animo, multusque recursat\ngentis honos: haerent infixi pectore voltus\nverbaque, nec placidam membris dat cura quietem.\nPostera Phoebea lustrabat lampade terras,\numentemque Aurora polo dimoverat umbram,\ncum sic unanimam adloquitur male sana sororem:\n`Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!\nQuis novus hic nostris successit sedibus hospes,\nquem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!\nCredo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.\nDegeneres animos timor arguit: heu, quibus ille\niactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!\nSi mihi non animo fixum immotumque sederet,\nne cui me vinclo vellem sociare iugali,\npostquam primus amor deceptam morte fefellit;\nsi non pertaesum thalami taedaeque fuisset,\nhuic uni forsan potui succumbere culpae.\nAnna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei\nconiugis et sparsos fraterna caede Penatis,\nsolus hic inflexit sensus, animumque labantem\nimpulit: adgnosco veteris vestigia flammae.\nSed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,\nvel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,\npallentis umbras Erebi noctemque profundam,\nante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.\nIlle meos, primus qui me sibi iunxit, amores\nabstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.'\nSic effata sinum lacrimis implevit obortis.\n\nAnna refert: `O luce magis dilecta sorori,\nsolane perpetua maerens carpere iuventa,\nnec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?\nId cinerem aut Manis credis curare sepultos?\nEsto: aegram nulli quondam flexere mariti,\nnon Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas\nductoresque alii, quos Africa terra triumphis\ndives alit: placitone etiam pugnabis amori?\nNec venit in mentem, quorum consederis arvis?\nHinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,\net Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;\nhinc deserta siti regio, lateque furentes\nBarcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,\ngermanique minas?\nDis equidem auspicibus reor et Iunone secunda\nhunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.\nQuam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna\nconiugio tali! Teucrum comitantibus armis\nPunica se quantis attollet gloria rebus!\nTu modo posce deos veniam, sacrisque litatis\nindulge hospitio, causasque innecte morandi,\ndum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,\nquassataeque rates, dum non tractabile caelum.'\n\nHis dictis incensum animum inflammavit amore,\nspemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.\nPrincipio delubra adeunt, pacemque per aras\nexquirunt; mactant lectas de more bidentis\nlegiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,\nIunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.\nIpsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido\ncandentis vaccae media inter cornua fundit,\naut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,\ninstauratque diem donis, pecudumque reclusis\npectoribus inhians spirantia consulit exta.\nHeu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,\nquid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas\ninterea, et tacitum vivit sub pectore volnus.\nUritur infelix Dido, totaque vagatur\nurbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,\nquam procul incautam nemora inter Cresia fixit\npastor agens telis, liquitque volatile ferrum\nnescius; illa fuga silvas saltusque peragrat\nDictaeos; haeret lateri letalis arundo.\nNunc media Aenean secum per moenia ducit,\nSidoniasque ostentat opes urbemque paratam;\nincipit effari, mediaque in voce resistit;\nnunc eadem labente die convivia quaerit,\nIliacosque iterum demens audire labores\nexposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.\nPost, ubi digressi, lumenque obscura vicissim\nluna premit suadentque cadentia sidera somnos,\nsola domo maeret vacua, stratisque relictis\nincubat, illum absens absentem auditque videtque;\naut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,\ndetinet, infandum si fallere possit amorem.\nNon coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus\nexercet, portusve aut propugnacula bello\ntuta parant; pendent opera interrupta, minaeque\nmurorum ingentes aequataque machina caelo.\n\nQuam simul ac tali persensit peste teneri\ncara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,\ntalibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:\n`Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis\ntuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,\nuna dolo divom si femina victa duorum est!\nNec me adeo fallit veritam te moenia nostra\nsuspectas habuisse domos Karthaginis altae.\nSed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?\nQuin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos\nexercemus? Habes, tota quod mente petisti:\nardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.\nCommunem hunc ergo populum paribusque regamus\nauspiciis; liceat Phrygio servire marito,\ndotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'\n\nOlli---sensit enim simulata mente locutam,\nquo regnum Italiae Libycas averteret oras---\nsic contra est ingressa Venus: `Quis talia demens\nabnuat, aut tecum malit contendere bello,\nsi modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.\nSed fatis incerta feror, si Iuppiter unam\nesse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,\nmiscerive probet populos, aut foedera iungi.\nTu coniunx tibi fas animum temptare precando.\nPerge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:\n`Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat\nconfieri possit, paucis, adverte, docebo.\nVenatum Aeneas unaque miserrima Dido\nin nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus\nextulerit Titan, radiisque retexerit orbem.\nHis ego nigrantem commixta grandine nimbum,\ndum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,\ndesuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.\nDiffugient comites et nocte tegentur opaca:\nspeluncam Dido dux et Troianus eandem\ndevenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas,\n[conubio iungam stabili propriamque dicabo,]\nhic hymenaeus erit.'---Non adversata petenti\nadnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.\n\nOceanum interea surgens Aurora reliquit.\nIt portis iubare exorto delecta iuventus;\nretia rara, plagae, lato venabula ferro,\nMassylique ruunt equites et odora canum vis.\nReginam thalamo cunctantem ad limina primi\nPoenorum exspectant, ostroque insignis et auro\nstat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.\nTandem progreditur, magna stipante caterva,\nSidoniam picto chlamydem circumdata limbo.\nCui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,\naurea purpuream subnectit fibula vestem.\nNec non et Phrygii comites et laetus Iulus\nincedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis\ninfert se socium Aeneas atque agmina iungit.\nQualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta\ndeserit ac Delum maternam invisit Apollo,\ninstauratque choros, mixtique altaria circum\nCretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;\nipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem\nfronde premit crinem fingens atque implicat auro;\ntela sonant umeris: haud illo segnior ibat\nAeneas; tantum egregio decus enitet ore.\nPostquam altos ventum in montis atque invia lustra,\necce ferae, saxi deiectae vertice, caprae\ndecurrere iugis; alia de parte patentis\ntransmittunt cursu campos atque agmina cervi\npulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.\nAt puer Ascanius mediis in vallibus acri\ngaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,\nspumantemque dari pecora inter inertia votis\noptat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.\n\nInterea magno misceri murmure caelum\nincipit; insequitur commixta grandine nimbus;\net Tyrii comites passim et Troiana iuventus\nDardaniusque nepos Veneris diversa per agros\ntecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.\nSpeluncam Dido dux et Troianus eandem\ndeveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno\ndant signum; fulsere ignes et conscius aether\nconubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.\nIlle dies primus leti primusque malorum\ncausa fuit; neque enim specie famave movetur,\nnec iam furtivum Dido meditatur amorem:\nconiugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.\n\nExtemplo Libyae magnas it Fama per urbes---\nFama, malum qua non aliud velocius ullum;\nmobilitate viget, viresque adquirit eundo,\nparva metu primo, mox sese attollit in auras,\ningrediturque solo, et caput inter nubila condit.\nIllam Terra parens, ira inritata deorum,\nextremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem\nprogenuit, pedibus celerem et pernicibus alis,\nmonstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae\ntot vigiles oculi subter, mirabile dictu,\ntot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.\nNocte volat caeli medio terraeque per umbram,\nstridens, nec dulci declinat lumina somno;\nluce sedet custos aut summi culmine tecti,\nturribus aut altis, et magnas territat urbes;\ntam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.\nHaec tum multiplici populos sermone replebat\ngaudens, et pariter facta atque infecta canebat:\nvenisse Aenean, Troiano sanguine cretum,\ncui se pulchra viro dignetur iungere Dido;\nnunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere\nregnorum immemores turpique cupidine captos.\nHaec passim dea foeda virum diffundit in ora.\nProtinus ad regem cursus detorquet Iarban,\nincenditque animum dictis atque aggerat iras.\n\nHic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,\ntempla Iovi centum latis immania regnis,\ncentum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,\nexcubias divom aeternas, pecudumque cruore\npingue solum et variis florentia limina sertis.\nIsque amens animi et rumore accensus amaro\ndicitur ante aras media inter numina divom\nmulta Iovem manibus supplex orasse supinis:\n`Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis\ngens epulata toris Lenaeum libat honorem,\naspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques,\nnequiquam horremus, caecique in nubibus ignes\nterrificant animos et inania murmura miscent?\nFemina, quae nostris errans in finibus urbem\nexiguam pretio posuit, cui litus arandum\ncuique loci leges dedimus, conubia nostra\nreppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.\nEt nunc ille Paris cum semiviro comitatu,\nMaeonia mentum mitra crinemque madentem\nsubnexus, rapto potitur: nos munera templis\nquippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.'\n\nTalibus orantem dictis arasque tenentem\naudiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit\nregia et oblitos famae melioris amantes.\nTum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:\n`Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,\nDardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc\nexspectat, fatisque datas non respicit urbes,\nadloquere, et celeris defer mea dicta per auras.\nNon illum nobis genetrix pulcherrima talem\npromisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;\nsed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem\nItaliam regeret, genus alto a sanguine Teucri\nproderet, ac totum sub leges mitteret orbem.\nSi nulla accendit tantarum gloria rerum,\nnec super ipse sua molitur laude laborem,\nAscanione pater Romanas invidet arces?\nQuid struit, aut qua spe inimica in gente moratur,\nnec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?\nNaviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.'\n\nDixerat. Ille patris magni parere parabat\nimperio; et primum pedibus talaria nectit\naurea, quae sublimem alis sive aequora supra\nseu terram rapido pariter cum flamine portant;\ntum virgam capit: hac animas ille evocat Orco\npallentis, alias sub Tartara tristia mittit,\ndat somnos adimitque, et lumina morte resignat.\nIlla fretus agit ventos, et turbida tranat\nnubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit\nAtlantis duri, caelum qui vertice fulcit,\nAtlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris\npiniferum caput et vento pulsatur et imbri;\nnix umeros infusa tegit; tum flumina mento\npraecipitant senis, et glacie riget horrida barba.\nHic primum paribus nitens Cyllenius alis\nconstitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas\nmisit, avi similis, quae circum litora, circum\npiscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.\nHaud aliter terras inter caelumque volabat,\nlitus harenosum Libyae ventosque secabat\nmaterno veniens ab avo Cyllenia proles.\nUt primum alatis tetigit magalia plantis,\nAenean fundantem arces ac tecta novantem\nconspicit; atque illi stellatus iaspide fulva\nensis erat, Tyrioque ardebat murice laena\ndemissa ex umeris, dives quae munera Dido\nfecerat, et tenui telas discreverat auro.\nContinuo invadit: `Tu nunc Karthaginis altae\nfundamenta locas, pulchramque uxorius urbem\nexstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?\nIpse deum tibi me claro demittit Olympo\nregnator, caelum ac terras qui numine torquet;\nipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:\nquid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?\nSi te nulla movet tantarum gloria rerum,\n[nec super ipse tua moliris laude laborem,]\nAscanium surgentem et spes heredis Iuli\nrespice, cui regnum Italiae Romanaque tellus\ndebentur.' Tali Cyllenius ore locutus\nmortalis visus medio sermone reliquit,\net procul in tenuem ex oculis evanuit auram.\n\nAt vero Aeneas aspectu obmutuit amens,\narrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.\nArdet abire fuga dulcisque relinquere terras,\nattonitus tanto monitu imperioque deorum.\nHeu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem\naudeat adfatu? Quae prima exordia sumat?\nAtque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,\nin partisque rapit varias perque omnia versat.\nHaec alternanti potior sententia visa est:\nMnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,\nclassem aptent taciti sociosque ad litora cogant,\narma parent, et quae rebus sit causa novandis\ndissimulent; sese interea, quando optuma Dido\nnesciat et tantos rumpi non speret amores,\ntemptaturum aditus, et quae mollissima fandi\ntempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes\nimperio laeti parent ac iussa facessunt.\n\nAt regina dolos---quis fallere possit amantem?\npraesensit, motusque excepit prima futuros,\nomnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti\ndetulit armari classem cursumque parari.\nSaevit inops animi, totamque incensa per urbem\nbacchatur, qualis commotis excita sacris\nThyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho\norgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.\nTandem his Aenean compellat vocibus ultro:\n`Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum\nposse nefas, tacitusque mea decedere terra?\nNec te noster amor, nec te data dextera quondam,\nnec moritura tenet crudeli funere Dido?\nQuin etiam hiberno moliris sidere classem,\net mediis properas aquilonibus ire per altum,\ncrudelis? Quid, si non arva aliena domosque\nignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,\nTroia per undosum peteretur classibus aequor\nMene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te\n(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)\nper conubia nostra, per inceptos hymenaeos,\nsi bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam\ndulce meum, miserere domus labentis, et istam---\noro, si quis adhuc precibus locus---exue mentem.\nTe propter Libycae gentes Nomadumque tyranni\nodere, infensi Tyrii; te propter eundem\nexstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,\nfama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?\nHoc solum nomen quoniam de coniuge restat.\nQuid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater\ndestruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?\nSaltem si qua mihi de te suscepta fuisset\nante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula\nluderet Aeneas, qui te tamen ore referret,\nnon equidem omnino capta ac deserta viderer.'\n\nDixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat\nlumina, et obnixus curam sub corde premebat.\nTandem pauca refert: `Ego te, quae plurima fando\nenumerare vales, numquam, regina, negabo\npromeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,\ndum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.\nPro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto\nsperavi---ne finge---fugam, nec coniugis umquam\npraetendi taedas, aut haec in foedera veni.\nMe si fata meis paterentur ducere vitam\nauspiciis et sponte mea componere curas,\nurbem Troianam primum dulcisque meorum\nreliquias colerem, Priami tecta alta manerent,\net recidiva manu posuissem Pergama victis.\nSed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,\nItaliam Lyciae iussere capessere sortes:\nhic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,\nPhoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,\nquae tandem, Ausonia Teucros considere terra,\ninvidia est? Et nos fas extera quaerere regna.\nMe patris Anchisae, quotiens umentibus umbris\nnox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,\nadmonet in somnis et turbida terret imago;\nme puer Ascanius capitisque iniuria cari,\nquem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.\nNunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso---\ntestor utrumque caput---celeris mandata per auras\ndetulit; ipse deum manifesto in lumine vidi\nintrantem muros, vocemque his auribus hausi.\nDesine meque tuis incendere teque querelis:\nItaliam non sponte sequor.'\n\nTalia dicentem iamdudum aversa tuetur,\nhuc illuc volvens oculos, totumque pererrat\nluminibus tacitis, et sic accensa profatur:\n`Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,\nperfide; sed duris genuit te cautibus horrens\nCaucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.\nNam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?\nNum fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?\nNum lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?\nQuae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,\nnec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.\nNusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem\nexcepi, et regni demens in parte locavi;\namissam classem, socios a morte reduxi.\nHeu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,\nnunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso\ninterpres divom fert horrida iussa per auras.\nScilicet is Superis labor est, ea cura quietos\nsollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.\nI, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.\nSpero equidem mediis, si quid pia numina possunt,\nsupplicia hausurum scopulis, et nomine Dido\nsaepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,\net, cum frigida mors anima seduxerit artus,\nomnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.\nAudiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.'\nHis medium dictis sermonem abrumpit, et auras\naegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,\nlinquens multa metu cunctantem et multa parantem\ndicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra\nmarmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.\n\nAt pius Aeneas, quamquam lenire dolentem\nsolando cupit et dictis avertere curas,\nmulta gemens magnoque animum labefactus amore,\niussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.\nTum vero Teucri incumbunt, et litore celsas\ndeducunt toto naves: natat uncta carina;\nfrondentisque ferunt remos et robora silvis\ninfabricata, fugae studio.\nMigrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.\nAc velut ingentem formicae farris acervum\ncum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;\nit nigrum campis agmen, praedamque per herbas\nconvectant calle angusto; pars grandia trudunt\nobnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt\ncastigantque moras; opere omnis semita fervet.\nQuis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?\nquosve dabas gemitus, cum litora fervere late\nprospiceres arce ex summa, totumque videres\nmisceri ante oculos tantis clamoribus aequor?\nImprobe Amor, quid non mortalia pectora cogis?\nIre iterum in lacrimas, iterum temptare precando\ncogitur, et supplex animos submittere amori,\nne quid inexpertum frustra moritura relinquat.\n\n`Anna, vides toto properari litore; circum\nundique convenere; vocat iam carbasus auras,\npuppibus et laeti nautae imposuere coronas.\nHunc ego si potui tantum sperare dolorem,\net perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum\nexsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille\nte colere, arcanos etiam tibi credere sensus;\nsola viri mollis aditus et tempora noras.\nI, soror, atque hostem supplex adfare superbum:\nnon ego cum Danais Troianam exscindere gentem\nAulide iuravi, classemve ad Pergama misi,\nnec patris Anchisae cineres Manisve revelli,\ncur mea dicta neget duras demittere in auris.\nQuo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:\nexspectet facilemque fugam ventosque ferentis.\nNon iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,\nnec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat:\ntempus inane peto, requiem spatiumque furori,\ndum mea me victam doceat fortuna dolere.\nExtremam hanc oro veniam---miserere sororis---\nquam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.'\n\nTalibus orabat, talisque miserrima fletus\nfertque refertque soror: sed nullis ille movetur\nfletibus, aut voces ullas tractabilis audit;\nfata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.\nAc, velut annoso validam cum robore quercum\nAlpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc\neruere inter se certant; it stridor, et altae\nconsternunt terram concusso stipite frondes;\nipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras\naetherias, tantum radice in Tartara tendit:\nhaud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros\ntunditur, et magno persentit pectore curas;\nmens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.\n\nTum vero infelix fatis exterrita Dido\nmortem orat; taedet caeli convexa tueri.\nQuo magis inceptum peragat lucemque relinquat,\nvidit, turicremis cum dona imponeret aris,\nhorrendum dictu, latices nigrescere sacros,\nfusaque in obscenum se vertere vina cruorem.\nHoc visum nulli, non ipsi effata sorori.\nPraeterea fuit in tectis de marmore templum\nconiugis antiqui, miro quod honore colebat,\nvelleribus niveis et festa fronde revinctum:\nhinc exaudiri voces et verba vocantis\nvisa viri, nox cum terras obscura teneret;\nsolaque culminibus ferali carmine bubo\nsaepe queri et longas in fletum ducere voces;\nmultaque praeterea vatum praedicta priorum\nterribili monitu horrificant. Agit ipse furentem\nin somnis ferus Aeneas; semperque relinqui\nsola sibi, semper longam incomitata videtur\nire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.\nEumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,\net solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;\naut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes\narmatam facibus matrem et serpentibus atris\ncum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.\n\nErgo ubi concepit furias evicta dolore\ndecrevitque mori, tempus secum ipsa modumque\nexigit, et, maestam dictis adgressa sororem,\nconsilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:\n`Inveni, germana, viam---gratare sorori---\nquae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.\nOceani finem iuxta solemque cadentem\nultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas\naxem humero torquet stellis ardentibus aptum:\nhinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,\nHesperidum templi custos, epulasque draconi\nquae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,\nspargens umida mella soporiferumque papaver.\nHaec se carminibus promittit solvere mentes\nquas velit, ast aliis duras immittere curas,\nsistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;\nnocturnosque movet Manis: mugire videbis\nsub pedibus terram, et descendere montibus ornos.\nTestor, cara, deos et te, germana, tuumque\ndulce caput, magicas invitam accingier artes.\nTu secreta pyram tecto interiore sub auras\nerige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit\nimpius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,\nquo perii, superimponas: abolere nefandi\ncuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.'\nHaec effata silet; pallor simul occupat ora.\nNon tamen Anna novis praetexere funera sacris\ngermanam credit, nec tantos mente furores\nconcipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:\nergo iussa parat.\n\nAt regina, pyra penetrali in sede sub auras\nerecta ingenti taedis atque ilice secta,\nintenditque locum sertis, et fronde coronat\nfunerea; super exuvias ensemque relictum\neffigiemque toro locat, haud ignara futuri.\nStant arae circum, et crines effusa sacerdos\nter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,\ntergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.\nSparserat et latices simulatos fontis Averni,\nfalcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis\npubentes herbae nigri cum lacte veneni;\nquaeritur et nascentis equi de fronte revolsus\net matri praereptus amor.\nIpsa mola manibusque piis altaria iuxta,\nunum exuta pedem vinclis, in veste recincta,\ntestatur moritura deos et conscia fati\nsidera; tum, si quod non aequo foedere amantes\ncurae numen habet iustumque memorque, precatur.\n\nNox erat, et placidum carpebant fessa soporem\ncorpora per terras, silvaeque et saeva quierant\naequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,\ncum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,\nquaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis\nrura tenent, somno positae sub nocte silenti\n[lenibant curas, et corda oblita laborum].\nAt non infelix animi Phoenissa, nec umquam\nSolvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem\naccipit: ingeminant curae, rursusque resurgens\nsaevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.\nSic adeo insistit, secumque ita corde volutat:\n`En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores\nexperiar, Nomadumque petam conubia supplex,\nquos ego sim totiens iam dedignata maritos?\nIliacas igitur classes atque ultima Teucrum\niussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,\net bene apud memores veteris stat gratia facti?\nQuis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis\ninvisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum\nLaomedonteae sentis periuria gentis?\nQuid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,\nan Tyriis omnique manu stipata meorum\ninferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,\nrursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?\nQuin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.\nTu lacrimis evicta meis, tu prima furentem\nhis, germana, malis oneras atque obicis hosti.\nNon licuit thalami expertem sine crimine vitam\ndegere, more ferae, tales nec tangere curas!\nNon servata fides cineri promissa Sychaeo!'\n\nTantos illa suo rumpebat pectore questus.\nAeneas celsa in puppi, iam certus eundi,\ncarpebat somnos, rebus iam rite paratis.\nHuic se forma dei voltu redeuntis eodem\nobtulit in somnis, rursusque ita visa monere est---\nomnia Mercurio similis, vocemque coloremque\net crinis flavos et membra decora iuventa:\n`Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,\nnec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,\ndemens, nec Zephyros audis spirare secundos?\nIlla dolos dirumque nefas in pectore versat,\ncerta mori, varioque irarum fluctuat aestu.\nNon fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?\nIam mare turbari trabibus, saevasque videbis\nconlucere faces, iam fervere litora flammis,\nsi te his attigerit terris Aurora morantem.\nHeia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper\nfemina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.\n\nTum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,\ncorripit e somno corpus, sociosque fatigat:\n`Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;\nsolvite vela citi. Deus aethere missus ab alto\nfestinare fugam tortosque incidere funes\necce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,\nquisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.\nAdsis o placidusque iuves, et sidera caelo\ndextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem\nfulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.\nIdem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;\nlitora deseruere; latet sub classibus aequor;\nadnixi torquent spumas et caerula verrunt.\n\nEt iam prima novo spargebat lumine terras\nTithoni croceum linquens Aurora cubile.\nRegina e speculis ut primum albescere lucem\nvidit, et aequatis classem procedere velis,\nlitoraque et vacuos sensit sine remige portus,\nterque quaterque manu pectus percussa decorum,\nflaventesque abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibit\nhic' ait `et nostris inluserit advena regnis?\nNon arma expedient, totaque ex urbe sequentur,\nderipientque rates alii navalibus? Ite,\nferte citi flammas, date vela, impellite remos!---\nQuid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?\nInfelix Dido, nunc te facta impia tangunt.\nTum decuit, cum sceptra dabas.---En dextra fidesque,\nquem secum patrios aiunt portare Penates,\nquem subiisse umeris confectum aetate parentem!\nNon potui abreptum divellere corpus, et undis\nspargere? Non socios, non ipsum absumere ferro\nAscanium, patriisque epulandum ponere mensis?---\nVerum anceps pugnae fuerat fortuna:---fuisset.\nQuem metui moritura? Faces in castra tulissem,\nimplessemque foros flammis, natumque patremque\ncum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.\n`Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,\ntuque harum interpres curarum et conscia Iuno,\nnocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,\net Dirae ultrices, et di morientis Elissae,\naccipite haec, meritumque malis advertite numen,\net nostras audite preces. Si tangere portus\ninfandum caput ac terris adnare necesse est,\net sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:\nat bello audacis populi vexatus et armis,\nfinibus extorris, complexu avulsus Iuli,\nauxilium imploret, videatque indigna suorum\nfunera; nec, cum se sub leges pacis iniquae\ntradiderit, regno aut optata luce fruatur,\nsed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.\nHaec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.\nTum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum\nexercete odiis, cinerique haec mittite nostro\nmunera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.\nExoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,\nqui face Dardanios ferroque sequare colonos,\nnunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.\nLitora litoribus contraria, fluctibus undas\nimprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'\n\nHaec ait, et partis animum versabat in omnis,\ninvisam quaerens quam primum abrumpere lucem.\nTum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;\nnamque suam patria antiqua cinis ater habebat:\n`Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;\ndic corpus properet fluviali spargere lympha,\net pecudes secum et monstrata piacula ducat:\nsic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.\nSacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,\nperficere est animus, finemque imponere curis,\nDardaniique rogum capitis permittere flammae.'\nSic ait: illa gradum studio celerabat anili.\nAt trepida, et coeptis immanibus effera Dido,\nsanguineam volvens aciem, maculisque trementis\ninterfusa genas, et pallida morte futura,\ninteriora domus inrumpit limina, et altos\nconscendit furibunda rogos, ensemque recludit\nDardanium, non hos quaesitum munus in usus.\nHic, postquam Iliacas vestes notumque cubile\nconspexit, paulum lacrimis et mente morata,\nincubuitque toro, dixitque novissima verba:\n`Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,\naccipite hanc animam, meque his exsolvite curis.\nVixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,\net nunc magna mei sub terras ibit imago.\nUrbem praeclaram statui; mea moenia vidi;\nulta virum, poenas inimico a fratre recepi;\nfelix, heu nimium felix, si litora tantum\nnumquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!'\nDixit, et, os impressa toro, `Moriemur inultae,\nsed moriamur' ait. `Sic, sic iuvat ire sub umbras:\nHauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto\nDardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'\nDixerat; atque illam media inter talia ferro\nconlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore\nspumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta\natria; concussam bacchatur Fama per urbem.\nLamentis gemituque et femineo ululatu\ntecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether,\nnon aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis\nKarthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes\nculmina perque hominum volvantur perque deorum.\nAudiit exanimis, trepidoque exterrita cursu\nunguibus ora soror foedans et pectora pugnis\nper medios ruit, ac morientem nomine clamat:\n`Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?\nHoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?\nQuid primum deserta querar? Comitemne sororem\nsprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:\nidem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.\nHis etiam struxi manibus, patriosque vocavi\nvoce deos, sic te ut posita crudelis abessem?\nExstinxti te meque, soror, populumque patresque\nSidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis\nabluam, et, extremus si quis super halitus errat,\nore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos,\nsemianimemque sinu germanam amplexa fovebat\ncum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.\nIlla, graves oculos conata attollere, rursus\ndeficit; infixum stridit sub pectore vulnus.\nTer sese attollens cubitoque adnixa levavit;\nter revoluta toro est, oculisque errantibus alto\nquaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.\n\nTum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem\ndifficilisque obitus, Irim demisit Olympo,\nquae luctantem animam nexosque resolveret artus.\nNam quia nec fato, merita nec morte peribat,\nsed misera ante diem, subitoque accensa furore,\nnondum illi flavum Proserpina vertice crinem\nabstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.\nErgo Iris croceis per caelum roscida pennis,\nmille trahens varios adverso sole colores,\ndevolat, et supra caput adstitit: `Hunc ego Diti\nsacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.'\nSic ait, et dextra crinem secat: omnis et una\ndilapsus calor, atque in ventos vita recessit.\n\nLIBER V\n\nINTEREA medium Aeneas iam classe tenebat\ncertus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,\nmoenia respiciens, quae iam infelicis Elissae\nconlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,\ncausa latet; duri magno sed amore dolores\npolluto, notumque, furens quid femina possit,\ntriste per augurium Teucrorum pectora ducunt.\nUt pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla\noccurrit tellus, maria undique et undique caelum,\nolli caeruleus supra caput adstitit imber,\nnoctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.\nIpse gubernator puppi Palinurus ab alta:\n`Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?\nQuidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus\ncolligere arma iubet validisque incumbere remis,\nobliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:\n`Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor\nspondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.\nMutati transversa fremunt et vespere ab atro\nconsurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.\nNec nos obniti contra, nec tendere tantum\nsufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,\nquoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe\nfida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,\nsi modo rite memor servata remetior astra.'\nTum pius Aeneas: `Equidem sic poscere ventos\niamdudum et frustra cerno te tendere contra:\nFlecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,\nquove magis fessas optem demittere naves,\nquam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,\net patris Anchisae gremio complectitur ossa?'\nHaec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi\nintendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,\net tandem laeti notae advertuntur harenae.\n\nAt procul ex celso miratus vertice montis\nadventum sociasque rates occurrit Acestes,\nhorridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,\nTroia Criniso conceptum flumine mater\nquem genuit: veterum non immemor ille parentum\ngratatur reduces, et gaza laetus agresti\nexcipit, ac fessos opibus solatur amicis.\n\nPostera cum primo stellas Oriente fugarat\nclara dies, socios in coetum litore ab omni\nadvocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:\n`Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,\nannuus exactis completur mensibus orbis,\nex quo reliquias divinique ossa parentis\nCondidimus terra maestasque sacravimus aras.\nIamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,\nsemper honoratum---sic di voluistis---habebo.\nHunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,\nArgolicove mari deprensus et urbe Mycenae;\nannua vota tamen sollemnisque ordine pompas\nexsequerer, strueremque suis altaria donis.\nNunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,\nhaud equidem sine mente, reor, sine numine divom,\nadsumus et portus delati intramus amicos.\nErgo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;\nposcamus ventos; atque haec me sacra quotannis\nurbe velit posita templis sibi ferre dicatis.\nBina boum vobis Troia generatus Acestes\ndat numero capita in naves; adhibete Penates\net patrios epulis et quos colit hospes Acestes.\nPraeterea, si nona diem mortalibus almum\nAurora extulerit radiisque retexerit orbem,\nprima citae Teucris ponam certamina classis;\nquique pedum cursu valet, et qui viribus audax\naut iaculo incedit melior levibusque sagittis,\nseu crudo fidit pugnam committere caestu,\ncuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.\nOre favete omnes, et cingite tempora ramis.'\n\nSic fatus, velat materna tempora myrto;\nhoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,\nhoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.\nIlle e concilio multis cum milibus ibat\nad tumulum, magna medius comitante caterva.\nHic duo rite mero libans carchesia Baccho\nfundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,\npurpureosque iacit flores, ac talia fatur:\n`Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti\nnequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.\nNon licuit fines Italos fataliaque arva,\nnec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'\nDixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis\nseptem ingens gyros, septena volumina traxit,\namplexus placide tumulum lapsusque per aras,\ncaeruleae cui terga notae, maculosus et auro\nsquamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus\nmille iacit varios adverso sole colores.\nObstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo\ntandem inter pateras et levia pocula serpens\nlibavitque dapes, rursusque innoxius imo\nsuccessit tumulo, et depasta altaria liquit.\nHoc magis inceptos genitori instaurat honores,\nincertus, geniumne loci famulumne parentis\nesse putet: caedit binas de more bidentes,\ntotque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;\nvinaque fundebat pateris, animamque vocabat\nAnchisae magni Manisque Acheronte remissos.\nNec non et socii, quae cuique est copia, laeti\ndona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;\nordine aena locant alii, fusique per herbam\nsubiciunt veribus prunas et viscera torrent.\n\nExspectata dies aderat, nonamque serena\nAuroram Phaethontis equi iam luce vehebant,\nfamaque finitimos et clari nomen Acestae\nexcierat; laeto complerant litora coetu,\nvisuri Aeneadas, pars et certare parati.\nMunera principio ante oculos circoque locantur\nin medio, sacri tripodes viridesque coronae,\net palmae pretium victoribus, armaque et ostro\nperfusae vestes, argenti aurique talenta;\net tuba commissos medio canit aggere ludos.\n\nPrima pares ineunt gravibus certamina remis\nquattuor ex omni delectae classe carinae.\nVelocem Mnestheus agit acri remige Pristim,\nmox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;\ningentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,\nurbis opus, triplici pubes quam Dardana versu\nimpellunt, terno consurgunt ordine remi;\nSergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,\nCentauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus\ncaerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.\n\nEst procul in pelago saxum spumantia contra\nlitora, quod tumidis submersum tunditur olim\nfluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;\ntranquillo silet, immotaque attollitur unda\ncampus, et apricis statio gratissima mergis.\nHic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam\nconstituit signum nautis pater, unde reverti\nscirent, et longos ubi circumflectere cursus.\nTum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro\nductores longe effulgent ostroque decori;\ncetera populea velatur fronde iuventus,\nnudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.\nConsidunt transtris, intentaque brachia remis;\nintenti exspectant signum, exsultantiaque haurit\ncorda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.\nInde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,\nhaud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor\nnauticus, adductis spumant freta versa lacertis.\nInfindunt pariter sulcos, totumque dehiscit\nconvulsum remis rostrisque tridentibus aequor.\nNon tam praecipites biiugo certamine campum\ncorripuere, ruuntque effusi carcere currus,\nnec sic immissis aurigae undantia lora\nconcussere iugis pronique in verbera pendent.\nTum plausu fremituque virum studiisque faventum\n\nconsonat omne nemus, vocemque inclusa volutant\nlitora, pulsati colles clamore resultant.\n\nEffugit ante alios primisque elabitur undis\nturbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus\nconsequitur, melior remis, sed pondere pinus\ntarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis\nCentaurusque locum tendunt superare priorem;\net nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens\nCentaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur\nfrontibus, et longa sulcant vada salsa carina.\nIamque propinquabant scopulo metamque tenebant,\ncum princeps medioque Gyas in gurgite victor\nrectorem navis compellat voce Menoeten:\n`Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;\nlitus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;\naltum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes\nsaxa timens proram pelagi detorquet ad undas.\n`Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa, Menoete!'\ncum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum\nrespicit instantem tergo, et propiora tenentem.\nIlle inter navemque Gyae scopulosque sonantes\nradit iter laevum interior, subitoque priorem\npraeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.\nTum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,\nnec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,\noblitus decorisque sui sociumque salutis,\nin mare praecipitem puppi deturbat ab alta;\nipse gubernaclo rector subit, ipse magister,\nhortaturque viros, clavumque ad litora torquet.\nAt gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,\niam senior madidaque fluens in veste Menoetes\nsumma petit scopuli siccaque in rupe resedit.\nIlium et labentem Teucri et risere natantem,\net salsos rident revomentem pectore fluctus.\n\nHic laeta extremis spes est accensa duobus,\nSergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.\nSergestus capit ante locum scopuloque propinquat,\nnec tota tamen ille prior praeeunte carina;\nparte prior, partem rostro premit aemula Pristis.\nAt media socios incedens nave per ipsos\nhortatur Mnestheus: `Nunc, nunc insurgite remis,\nHectorei socii, Troiae quos sorte suprema\ndelegi comites; nunc illas promite vires,\nnunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,\nIonioque mari Maleaeque sequacibus undis.\nNon iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;\nquamquam O!---sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;\nextremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,\net prohibete nefas.' Olli certamine summo\nprocumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,\nsubtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus\naridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.\nAttulit ipse viris optatum casus honorem.\nNamque furens animi dum proram ad saxa suburguet\ninterior, spatioque subit Sergestus iniquo,\ninfelix saxis in procurrentibus haesit.\nConcussae cautes, et acuto in murice remi\nobnixi crepuere, inlisaque prora pependit.\nConsurgunt nautae et magno clamore morantur,\nferratasque trudes et acuta cuspide contos\nexpediunt, fractosque legunt in gurgite remos.\nAt laetus Mnestheus successuque acrior ipso\nagmine remorum celeri ventisque vocatis\nprona petit maria et pelago decurrit aperto.\nQualis spelunca subito commota columba,\ncui domus et dulces latebroso in pumice nidi,\nfertur in ana volans, plausumque exterrita pennis\ndat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto\nradit iter liquidum, celeres neque commovet alas:\nsic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis\naequora, sic illam fert impetus ipse volantem.\nEt primum in scopulo luctantem deserit alto\nSergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem\nauxilia, et fractis discentem currere remis\nInde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram\nconsequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.\n\nSolus iamque ipso superest in fine Cloanthus:\nquem petit, et summis adnixus viribus urguet.\nTum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem\ninstigant studiis, resonatque fragoribus aether.\nHi proprium decus et partum indignantur honorem\nni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;\nhos successus alit: possunt, quia posse videntur.\nEt fors aequatis cepissent praemia rostris,\nni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus\nfudissetque preces, divosque in vota vocasset:\nDi, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,\nvobis laetus ego hoc candentem in litore taurum\nconstituam ante aras, voti reus, extaque salsos\nporriciam in fluctus et vina liquentia fundam.'\nDixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis\nNereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,\net pater ipse manu magna Portunus euntem\nimpulit; illa Noto citius volucrique sagitta\nad terram fugit, et portu se condidit alto.\n\nTum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,\nvictorem magna praeconis voce Cloanthum\ndeclarat viridique advelat tempora lauro,\nmuneraque in naves ternos optare iuvencos,\nvinaque et argenti magnum dat ferre talentum.\nIpsis praecipuos ductoribus addit honores:\nvictori chlamydem auratam, quam plurima circum\npurpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,\nintextusque puer frondosa regius Ida\nveloces iaculo cervos cursuque fatigat,\nacer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida\nsublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;\nlongaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt\ncustodes, saevitque canum latratus in auras.\nAt qui deinde locum tenuit virtute secundum,\nlevibus huic hamis consertam auroque trilicem\nloricam, quam Demoleo detraxerat ipse\nvictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,\ndonat habere viro, decus et tutamen in armis.\nVix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant\nmultiplicem, conixi umeris; indutus at olim\nDemoleos cursu palantes Troas agebat.\nTertia dona facit geminos ex aere lebetas,\ncymbiaque argento perfecta atque aspera signis.\nIamque adeo donati omnes opibusque superbi\npuniceis ibant evincti tempora taenis,\ncum saevo e scopulo multa vix arte revolsus,\namissis remis atque ordine debilis uno,\ninrisam sine honore ratem Sergestus agebat.\nQualis saepe viae deprensus in aggere serpens,\naerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu\nseminecem liquit saxo lacerumque viator;\nnequiquam longos fugiens dat corpore tortus,\nparte ferox, ardensque oculis, et sibila colla\narduus attollens, pars volnere clauda retentat\nnexantem nodis seque in sua membra plicantem:\ntali remigio navis se tarda movebat;\nvela facit tamen, et velis subit ostia plenis.\nSergestum Aeneas promisso munere donat,\nservatam ob navem laetus sociosque reductos.\nOlli serva datur, operum haud ignara Minervae,\nCressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.\n\nHoc pius Acneas misso certamine tendit\ngramineum in campum, quem collibus undique curvis\ncingebant silvae, mediaque in valle theatri\ncircus erat; quo se multis cum milibus heros\nconsessu medium tulit exstructoque resedit.\nHic, qui forte velint rapido contendere cursu,\nimitat pretiis animos, et praemia ponit.\nUndique conveniunt leucri mixtique Sicani,\nNisus et Euryalus primi,\nEuryalus forma insignis viridique iuventa,\nNisus amore pio pueri; quos deinde secutus\nregius egregia Priami de stirpe Diores;\nhunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,\nalter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;\ntum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque,\nadsueti silvis, comites senioris Acestae;\nmulti praeterea, quos fama obscura recondit.\nAeneas quibus in mediis sic deinde locutus:\n`Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:\nnemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.\nGnosia bina dabo levato lucida ferro\nspicula caelatamque argento ferre bipennem;\nomnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi\naccipient flavaque caput nectentur oliva.\nPrimus equum phaleris insignem victor habeto;\nalter Amazoniam pharetram plenamque sagittis\nThreiciis, lato quam circum amplectitur auro\nbalteus et tereti subnectit fibula gemma;\ntertius Argolica hac galea contentus abito.'\n\nHaec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente\ncorripiunt spatia audito, limenque relinquunt,\neffusi nimbo similes, simul ultima signant.\nPrimus abit longeque ante omnia corpora Nisus\nemicat, et ventis et fulminis ocior alis;\nproximus huic, longo sed proxumus intervallo,\ninsequitur Salius; spatio post deinde relicto\ntertius Euryalus:\nEuryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso\necce volat calcemque terit iam calce Diores,\nincumbens umero, spatia et si plura supersint,\ntranseat elapsus prior, ambiguumque relinquat.\nIamque fere spatio extremo fessique sub ipsam\nfinem adventabant, levi cum sanguine Nisus\nlabitur infelix, caesis ut forte iuvencis\nfusus humum viridisque super madefecerat herbas.\nHic iuvenis iam victor ovans vestigia presso\nhaud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso\nconcidit immundoque fimo sacroque cruore.\nNon tamen Euryali, non ille oblitus amorum;\nnam sese opposuit Salio per lubrica surgens;\nille autem spissa iacuit revolutus harena.\nEmicat Euryalus, et munere victor amici\nprima tenet, plausuque volat fremituque secundo.\nPost Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.\nHic totum caveae consessum ingentis et ora\nprima patrum magnis Salius clamoribus implet,\nereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.\nTutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,\ngratior et pulchro veniens in corpore virtus.\nAdiuvat et magna proclamat voce Diores,\nqui subiit palmae, frustraque ad praemia venit\nultima, si primi Salio reddentur honores.\nTum pater Aeneas `Vestra' inquit `munera vobis\ncerta manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;\nme liceat casus misereri insontis amici.'\nSic fatus, tergum Gaetuli immane leonis\ndat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.\nHic Nisus, `Si tanta' inquit `sunt praemia victis,\net te lapsorum miseret, quae munera Niso\ndigna dabis, primam merui qui laude coronam,\nni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?\nEt simul his dictis faciem ostentabat et udo\nturpia membra fimo. Risit pater optimus olli\net clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,\nNeptuni sacro Danais de poste refixum.\nHoc iuvenem egregium praestanti munere donat;\n\nPost, ubi confecti cursus, et dona peregit:\n`Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,\nadsit, et evinctis attollat brachia palmis.'\nSic ait, et geminum pugnae proponit honorem,\nvictori velatum auro vittisque iuvencum,\nensem atque insignem galeam solacia victo.\nNec mora: continuo vastis cum viribus effert\nora Dares, magnoque virum se murmure tollit;\nsolus qui Paridem solitus contendere contra,\nidemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,\nvictorem Buten immani corpore, qui se\nBebrycia veniens Amyci de gente ferebat,\nperculit, et fulva moribundum extendit harena.\nTalis prima Dares caput altum in proelia tollit,\nostenditque umeros latos, alternaque iactat\nbrachia protendens, et verberat ictibus auras.\nQuaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto\naudet adire virum manibusque inducere caestus.\nErgo alacris, cunctosque putans excedere palma,\nAeneae stetit aute pedes, nec plura moratus\ntum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:\n`Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,\nquae finis standi? Quo me decet usque teneri?\nDucere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant\nDardanidae, reddique viro promissa iubebant.\n\nHic gravis Entellum dictis castigat Acestes,\nproximus ut viridante toro consederat herbae:\n`Entelle, heroum quondam fortissime frustra,\ntantane tam patiens nullo certamine tolli\ndona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister\nrequiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem\nTrinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?'\nIlle sub haec: `Non laudis amor, nec gloria cessit\npulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta\nsanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.\nSi mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste\nexsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,\nhaud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco\nvenissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus\nin medium geminos immani pondere caestus\nproiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus\nferre manum, duroque intendere brachia tergo.\nObstipuere animi: tantorum ingentia septem\nterga boum plumbo insuto ferroque rigebant.\nAnte omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;\nmagnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa\nhuc illuc vinclorum immensa volumina versat.\nTum senior talis referebat pectore voces:\n`Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma\nvidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?\nHaec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;---\nsanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;---\nhis magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,\ndum melior vires sanguis dabat, aemula necdum\ntemporibus geminis canebat sparsa senectus.\nSed si nostra Dares haec Troius arma recusat,\nidque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,\naequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;\nsolve metus; et tu Troianos exue caestus.'\nHaec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum\net magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque\nexuit, atque ingens media consistit harena.\nTum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,\net paribus palmas amborum innexuit armis.\nConstitit in digitos extemplo arrectus uterque,\nbrachiaque ad superas interritus extulit auras.\nAbduxere retro longe capita ardua ab ictu,\nimmiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.\nIlle pedum melior motu, fretusque iuventa;\nhic membris et mole valens, sed tarda trementi\ngenua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.\nMulta viri nequiquam inter se volnera iactant,\nmulta cavo lateri ingeminant, et pectore vastos\ndant sonitus, erratque auris et tempora circum\ncrebra manus, duro crepitant sub volnere malae.\nStat gravis Entellus nisuque immotus eodem,\ncorpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.\nIlle, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,\naut montana sedet circum castella sub armis,\nnunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat\narte locum, et variis adsultibus inritus urguet.\nOstendit dextram insurgens Entellus, et alte\nextulit: ille ictum venientem a vertice velox\npraevidit, celerique elapsus corpore cessit.\nEntellus vires in ventum effudit, et ultro\nipse gravis graviterque ad terram pondere vasto\nconcidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,\naut Ida in magna, radicibus eruta pinus.\nConsurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;\nit clamor caelo, primusque accurrit Acestes,\naequaevumque ab humo miserans attollit amicum.\nAt non tardatus casu neque territus heros\nacrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.\nTum pudor incendit vires et conscia virtus,\npraecipitemque Daren ardens agit aequore toto,\nnunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;\nnec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi\nculminibus crepitant, sic densis ictibus heros\ncreber utraque manu pulsat versatque Dareta.\n\nTum pater Aeneas procedere longius iras\net saevire animis Entellum haud passus acerbis;\nsed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta\neripuit mulcens dictis, ac talia fatur:\n`Infelix, quae tanta animum dementia cepit?\nNon vires alias conversaque numina sentis?\nCede deo.' Dixitque et proelia voce diremit.\nAst illum fidi aequales, genua aegra trahentem,\niactantemque utroque caput, crassumque cruorem\nore eiectantem mixtosque in sanguine dentes,\nducunt ad naves; galeamque ensemque vocati\naccipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.\nHic victor, superans animis tauroque superbus:\n`Nate dea, vosque haec' inquit `cognoscite, Teucri,\net mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires,\net qua servetis revocatum a morte Dareta.'\nDixit, et adversi contra stetit ora iuvenci,\nqui donum adstabat pugnae, durosque reducta\nlibravit dextra media inter cornua caestus,\narduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.\nsternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.\nIlle super tales effundit pectore voces:\n`Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis\npersolvo; hic victor caestus artemque repono.'\n\nProtinus Aeneas celeri certare sagitta\ninvitat qui forte velint, et praemia ponit,\ningentique manu malum de nave Seresti\nerigit, et volucrem traiecto in fune columbam,\nquo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.\nConvenere viri, deiectamque aerea sortem\naccepit galea; et primus clamore secundo\nHyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis;\nquem modo navali Mnestheus certamine victor\nconsequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.\nTertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,\nPandare, qui quondam, iussus confundere foedus,\nin medios telum torsisti primus Achivos.\nExtremus galeaque ima subsedit Acestes,\nausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.\nTum validis flexos incurvant viribus arcus\npro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.\nPrimaque per caelum, nervo stridente, sagitta\nHyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;\net venit, adversique infigitur arbore mali.\nIntremuit malus, timuitque exterrita pennis\nales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.\nPost acer Mnestheus adducto constitit arcu,\nalta petens, pariterque oculos telumque tetendit.\nAst ipsam miserandus avem contingere ferro\nnon valuit: nodos et vincula linea rupit,\nquis innexa pedem malo pendebat ab alto:\nilla notos atque alta volans in nubila fugit.\nTum rapidus, iamdudum arcu contenta parato\ntela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,\niam vacuo laetam caelo speculatus, et alis\nplaudentem nigra figit sub nube columbam.\nDecidit exanimis, vitamque reliquit in astris\naetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.\n\nAmissa solus palma superabat Acestes;\nqui tamen aerias telum contendit in auras,\nostentans artemque pater arcumque sonantem.\nHic oculis subito obicitur magnoque futurum\naugurio monstrum; docuit post exitus ingens,\nseraque terrifici cecinerunt omina vates.\nNamque volans liquidis in nubibus arsit harundo,\nsignavitque viam flammis, tenuisque recessit\nconsumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa\ntranscurrunt crinemque volantia sidera ducunt.\nAttonitis haesere animis, superosque precati\nTrinacrii Teucrique viri; nec maximus omen\nabnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten\nmuneribus cumulat magnis, ac talia fatur:\n`Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi\ntalibus auspiciis exsortem ducere honores.\nIpsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,\ncratera impressum signis, quem Thracius olim\nAnchisae genitori in magno munere Cisseus\nferre sui dederat monumentum et pignus amoris.'\nSic fatus cingit viridanti tempora lauro,\net primum ante omnes victorem appellat Acesten.\nNec bonus Eurytion praelato invidit honori,\nquamvis solus avem caelo deiecit ab alto.\nProximus ingreditur donis, qui vincula rupit;\nextremus, volucri qui fixit arundine malum.\n\nAt pater Aeneas, nondum certamine misso,\ncustodem ad sese comitemque impubis Iuli\nEpytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:\n`Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum\nagmen habet secum, cursusque instruxit equorum,\nducat avo turmas, et sese ostendat in armis,\ndic' ait. Ipse omnem longo decedere circo\ninfusum populum, et campos iubet esse patentes.\nIncedunt pueri, pariterque ante ora parentum\nfrenatis lucent in equis, quos omnis euntes\nTrinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.\nomnibus in morem tonsa coma pressa corona;\ncornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;\npars levis umero pharetras; it pectore summo\nflexilis obtorti per collum circulus auri.\nTres equitum numero turmae, ternique vagantur\nductores: pueri bis seni quemque secuti\nagmine partito fulgent paribusque magistris.\nUna acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem\nnomen avi referens Priamus,---tua clara, Polite,\nprogenies, auctura Italos,---quem Thracius albis\nportat equus bicolor maculis, vestigia primi\nalba pedis frontemque ostentans arduus albam.\nAlter Atys, genus unde Atii duxere Latini,\nparvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.\nExtremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus\nSidonio est invectus equo, quem candida Dido\nesse sui dederat monumentum et pignus amoris.\nCetera Trinacrii pubes senioris Acestae\nfertur equis.\nExcipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes\nDardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.\nPostquam omnem laeti consessum oculosque suorum\nlustravere in equis, signum clamore paratis\nEpytides longe dedit insonuitque flagello.\nOlli discurrere pares, atque agmina terni\ndiductis solvere choris, rursusque vocati\nconvertere vias infestaque tela tulere.\nInde alios ineunt cursus aliosque recursus\nadversi spatiis, alternosque orbibus orbes\nimpediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;\net nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt\ninfensi, facta pariter nunc pace feruntur.\nUt quondam Creta fertur Labyrinthus in alta\nparietibus textum caecis iter, ancipitemque\nmille viis habuisse dolum, qua signa sequendi\nfalleret indeprensus et inremeabilis error;\nhaud alio Teucrum nati vestigia cursu\nimpediunt texuntque fugas et proelia ludo,\ndelphinum similes, qui per maria umida nando\nCarpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.]\nHunc morem cursus atque haec certamina primus\nAscanius, Longam muris cum cingeret Albam,\nrettulit, et priscos docuit celebrare Latinos,\nquo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;\nAlbani docuere suos; hinc maxima porro\naccepit Roma, et patrium servavit honorem;\nTroiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.\nHac celebrata tenus sancto certamina patri.\n\nHic primum fortuna fidem mutata novavit.\nDum variis tumulo referunt sollemnia ludis,\nIrim de caelo misit Saturnia Iuno\nIliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,\nmulta movens, necdum antiquum saturata dolorem.\nIlla, viam celerans per mille coloribus arcum,\nnulli visa cito decurrit tramite virgo.\nConspicit ingentem concursum, et litora lustrat,\ndesertosque videt portus classemque relictam.\nAt procul in sola secretae Troades acta\namissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum\npontum adspectabant flentes. `Heu tot vada fessis\net tantum superesse maris!' vox omnibus una.\nUrbem orant; taedet pelagi perferre laborem.\nErgo inter medias sese haud ignara nocendi\nconicit, et faciemque deae vestemque reponit;\nfit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,\ncui genus et quondam nomen natique fuissent;\nac sic Dardanidum mediam se matribus infert:\n`O miserae, quas non manus' inquit `Achaica bello\ntraxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens\ninfelix, cui te exitio Fortuna reservat?\nSeptuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas,\neum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa\nsideraque emensae ferimur, dum per mare magnum\nItaliam sequimur fugientem, et volvimur undis.\nHic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:\nquis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?\nO patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,\nnullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam\nHectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?\nQuin agite et mecum infaustas exurite puppes.\nNam mihi Cassandrae per somnum vatis imago\nardentes dare visa faces: ``Hic quaerite Troiam;\nhic domus est'' inquit ``vobis.'' Iam tempus agi res,\nuec tantis mora prodigiis. En quattuor arae\nNeptuno; deus ipse faces animumque ministrat.'\nHaec memorans, prima infensum vi corripit ignem,\nsublataque procul dextra conixa coruscat,\net iacit: arrectae mentes stupefactaque corda\nIliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,\nPyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:\n`Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,\nest Dorycli coniunx; divini signa decoris\nardentesque notate oculos; qui spiritus illi,\nqui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.\nIpsa egomet dudum Beroen digressa reliqui\naegram, indignantem, tali quod sola careret\nmunere, nec meritos Anchisae inferet honores.'\nHaec effata.\nAt matres primo ancipites oculisque malignis\nambiguae spectare rates miserum inter amorem\npraesentis terrae fatisque vocantia regna,\ncum dea se paribus per caelum sustulit alis,\ningentemque fuga secuit sub nubibus arcum.\nTum vero attonitae monstris actaeque furore\nconclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;\npars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque\nconiciunt. Furit immissis Volcanus habenis\ntranstra per et remos et pictas abiete puppes.\n\nNuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri\nincensas perfert naves Eumelus, et ipsi\nrespiciunt atram in nimbo volitare favillam.\nPrimus et Ascanius, cursus ut laetus equestres\nducebat, sic acer equo turbata petivit\ncastra, nec exanimes possunt retinere magistri.\n`Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit,\n`heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra\nArgivum, vestras spes uritis. En, ego vester\nAscanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem,\nqua ludo indutus belli simulacra ciebat;\naccelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.\nAst illae diversa metu per litora passim\ndiffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim\nsaxa petunt; piget incepti lucisque, suosque\nmutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.\n\nSed non idcirco flammae atque incendia vires\nindomitas posuere; udo sub robore vivit\nstuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas\nest vapor, et toto descendit corpore pestis,\nnec vires heroum infusaque flumina prosunt.\nTum pius Aeneas umeris abscindere vestem,\nauxilioque vocare deos, et tendere palmas:\n`Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum\nTroianos, si quid pietas antiqua labores\nrespicit humanos, da flammam evadere classi\nnunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.\nVel tu, quod superest infesto fulmine morti,\nsi mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.'\nVix haec ediderat, cum effusis imbribus atra\ntempestas sine more furit, tonitruque tremescunt\nardua terrarum et campi; ruit aethere toto\nturbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;\nimplenturque super puppes; semiusta madescunt\nrobora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,\nquattuor amissis, servatae a peste carinae.\n\nAt pater Aeneas, casu concussus acerbo,\nnunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas\nmutabat versans, Siculisne resideret arvis,\noblitus fatorum, Italasne capesseret oras.\nTum senior Nautes, unum Tritonia Pallas\nquem docuit multaque insignem reddidit arte,\nhaec responsa dabat, vel quae portenderet ira\nmagna deum, vel quae fatorum posceret ordo;\nisque his Aenean solatus vocibus infit:\n`Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;\nquidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.\nEst tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:\nhunc cape consiliis socium et coniunge volentem;\nhuic trade, amissis superant qui navibus, et quos\npertaesum magni incepti rerumque tuarum est;\nlongaevosque senes ac fessas aequore matres,\net quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,\ndelige, et his habeant terris sine moenia fessi:\nurbem appellabunt permisso nomine Acestam.'\n\nTalibus incensus dictis senioris amici,\ntum vero in curas animo diducitur omnes.\nEt nox atra polum bigis subvecta tenebat:\nvisa dehinc caelo facies delapsa parentis\nAnchisae subito tales effundere voces:\n`Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,\ncare magis, nate, Iliacis exercite fatis,\nimperio Iovis huc venio, qui classibus ignem\ndepulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.\nConsiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes\ndat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,\ndefer in Italiam; gens dura atque aspera cultu\ndebellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante\ninfernas accede domos, et Averna per alta\ncongressus pete, nate, meos. Non me impia namque\nTartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum\nconcilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla\nnigrarum multo pecudum te sanguine ducet:\ntum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.\nIamque vale: torquet medios Nox humida cursus,\net me saevus equis Oriens adflavit anhelis.'\nDixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.\nAeneas, `Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit,\n`Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?'\nHaec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,\nPergameumque Larem et canae penetralia Vestae\nfarre pio et plena supplex veneratur acerra.\n\nExtemplo socios primumque arcessit Acesten,\net Iovis imperium et cari praecepta parentis\nedocet, et quae nunc animo sententia constet.\nHaud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.\nTranscribunt urbi matres, populumque volentem\ndeponunt, animos nil magnae laudis egentes.\nIpsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt\nrobora navigiis, aptant remosque rudentesque,\nexigui numero, sed bello vivida virtus.\nInterea Aeneas urbem designat aratro\nsortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam\nesse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,\nindicitque forum et patribus dat iura vocatis.\nTum vicina astris, Erycino in vertice sedes\nfundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos\nac lucus late sacer additur Anchiseo.\n\nIamque dies epulata novem gens omnis, et aris\nfactus honos: placidi straverunt aequora venti,\ncreber et adspirans rursus vocat Auster in altum.\nExoritur procurva ingens per litora fletus;\ncomplexi inter se noctemque diemque morantur.\nIpsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam\nvisa maris facies et non tolerabile nomen,\nire volunt, omnemque fugae perferre laborem.\nQuos bonus Aeneas dictis solatur amicis,\net consanguineo lacrimans commendat Acestae.\nTris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam\ncaedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.\nIpse, caput tonsae foliis evinctus olivae,\nstans procul in prora pateram tenet, extaque salsos\nproiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.\nProsequitur surgens a puppi ventus euntes.\nCertatim socii feriunt mare et aequora verrunt.\n\nAt Venus interea Neptunum exercita curis\nadloquitur, talesque effundit pectore questus:\nIunonis gravis ira nec exsaturabile pectus\ncogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;\nquam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,\nnec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.\nNon media de gente Phrygum exedisse nefandis\nurbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:\nreliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae\ninsequitur: causas tanti sciat illa furoris.\nIpse mihi nuper Libycis tu testis in undis\nquam molem subito excierit: maria omnia caelo\nmiscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,\nin regnis hoc ausa tuis.\nPer scelus ecce etiam Troianis matribus actis\nexussit foede puppes, et classe subegit\namissa socios ignotae linquere terrae.\nQuod superest, oro, liceat dare tuta per undas\nvela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:\nsi concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'\nTum Saturnius haec domitor maris edidit alti:\n`Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,\nunde genus ducis: merui quoque; saepe furores\ncompressi, et rabiem tantam caelique marisque.\nNec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,\nAeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles\nexanimata sequens impingeret agmina muris,\nmilia multa daret leto, gemerentque repleti\namnes, nec reperire viam atque evolvere posset\nin mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti\ncongressum Aenean nec dis nec viribus aequis\nnube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo\nstructa meis manibus periurae moenia Troiae.\nNunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.\nTutus, quos optas, portus accedet Averni.\nUnus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;\nunum pro multis dabitur caput.'\nHis ubi laeta deae permulsit pectora dictis,\niungit equos auro genitor, spumantiaque addit\nfrena feris, manibusque omnes effundit habenas.\nCaeruleo per summa levis volat aequora curru;\nsubsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti\nsternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.\nTum variae comitum facies, immania cete,\net senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,\nTritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;\nlaeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,\nNisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.\n\nHic patris Aeneae suspensam blanda vicissim\ngaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes\nattolli malos, intendi brachia velis.\nUna omnes fecere pedem pariterque sinistros,\nnunc dextros solvere sinus; una ardua torquent\ncornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.\nPrinceps ante omnes densum Palinurus agebat\nagmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.\nIamque fere mediam caeli Nox humida metam\ncontigerat; placida laxabant membra quiete\nsub remis fusi per dura sedilia nautae:\ncum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris\naera dimovit tenebrosum et dispulit umbras,\nte, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans\ninsonti; puppique deus consedit in alta,\nPhorbanti similis, funditque has ore loquelas:\n`Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;\naequatae spirant aurae; datur hora quieti.\nPone caput, fessosque oculos furare labori:\nipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'\nCui vix attollens Palinurus lumina fatur:\n`Mene salis placidi voltum fluctusque quietos\nignorare iubes? Mene huic confidere monstro?\nAenean credam quid enim fallacibus auris\net caelo, totiens deceptus fraude sereni?'\nTalia dicta dabat, clavumque affixus et haerens\nnusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.\nEcce deus ramum Lethaeo rore madentem,\nvique soporatum Stygia, super utraque quassat\ntempora, cunctantique natantia lumina solvit.\nVix primos inopina quies laxaverat artus,\net super incumbens cum puppis parte revolsa,\ncumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas\npraecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;\nipse volans tenues se sustulit ales ad auras.\nCurrit iter tutum non secius aequore classis,\npromissisque patris Neptuni interrita fertur.\nIamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,\ndifficiles quondam multorumque ossibus albos,\ntum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:\ncum pater amisso fluitantem errare magistro\nsensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,\nmulta gemens, casuque animum concussus amici\n`O nimium caelo et pelago confise sereno,\nnudus in ignota, Palinure, iacebis harena!'\n\nLIBER VI\n\nSIC fatur lacrimans, classique immittit habenas,\net tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.\nObvertunt pelago proras; tum dente tenaci\nancora fundabat naves, et litora curvae\npraetexunt puppes. Iuvenum manus emicat ardens\nlitus in Hesperium; quaerit pars semina flammae\nabstrusa in venis silicis, pars densa ferarum\ntecta rapit silvas, inventaque flumina monstrat.\nAt pius Aeneas arces, quibus altus Apollo\npraesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae\nantrum immane petit, magnum cui mentem animumque\nDelius inspirat vates, aperitque futura.\nIam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.\n\nDaedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna,\npraepetibus pennis ausus se credere caelo,\ninsuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,\nChalcidicaque levis tandem super adstitit arce.\nRedditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit\nremigium alarum, posuitque immania templa.\nIn foribus letum Androgeo: tum pendere poenas\nCecropidae iussi---miserum!---septena quotannis\ncorpora natorum; stat ductis sortibus urna.\nContra elata mari respondet Gnosia tellus:\nhic crudelis amor tauri, suppostaque furto\nPasiphae, mixtumque genus prolesque biformis\nMinotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;\nhic labor ille domus et inextricabilis error;\nmagnum reginae sed enim miseratus amorem\nDaedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,\ncaeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam\npartem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.\nBis conatus erat casus effingere in auro;\nbis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia\nperlegerent oculis, ni iam praemissus Achates\nadforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,\nDeiphobe Glauci, fatur quae talia regi:\n`Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;\nnunc grege de intacto septem mactare iuvencos\npraestiterit, totidem lectas de more bidentes.'\nTalibus adfata Aenean (nec sacra morantur\niussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.\n\nExcisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,\nquo lati ducunt aditus centum, ostia centum;\nunde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.\nVentum erat ad limen, cum virgo. `Poscere fata\ntempus' ait; `deus, ecce, deus!' Cui talia fanti\nante fores subito non voltus, non color unus,\nnon comptae mansere comae; sed pectus anhelum,\net rabie fera corda tument; maiorque videri,\nnec mortale sonans, adflata est numine quando\niam propiore dei. `Cessas in vota precesque,\nTros' ait `Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent\nattonitae magna ora domus.' Et talia fata\nconticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit\nossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:\n`Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,\nDardana qui Paridis direxti tela manusque\ncorpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras\ntot maria intravi duce te, penitusque repostas\nMassylum gentes praetentaque Syrtibus arva,\niam tandem Italiae fugientis prendimus oras;\nhac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.\nVos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,\ndique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens\ngloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates,\npraescia venturi, da, non indebita posco\nregna meis fatis, Latio considere Teucros\nerrantisque deos agitataque numina Troiae.\nTum Phoebo et Triviae solido de marmore templum\ninstituam, festosque dies de nomine Phoebi.\nTe quoque magna manent regnis penetralia nostris:\nhic ego namque tuas sortes arcanaque fata,\ndicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,\nalma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,\nne turbata volent rapidis ludibria ventis;\nipsa canas oro.' Finem dedit ore loquendi.\n\nAt, Phoebi nondum patiens, immanis in antro\nbacchatur vates, magnum si pectore possit\nexcussisse deum; tanto magis ille fatigat\nos rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.\nOstia iamque domus patuere ingentia centum\nsponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:\n`O tandem magnis pelagi defuncte periclis!\nSed terrae graviora manent. In regna Lavini\nDardanidae venient; mitte hanc de pectore curam;\nsed non et venisse volent. Bella, horrida bella,\net Thybrim multo spumantem sanguine cerno.\nNon Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra\ndefuerint; alius Latio iam partus Achilles,\nnatus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno\nusquam aberit; cum tu supplex in rebus egenis\nquas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!\nCausa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris\nexternique iterum thalami.\nTu ne cede malis, sed contra audentior ito,\nqua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,\nquod minime reris, Graia pandetur ab urbe.'\n\nTalibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla\nhorrendas canit ambages antroque remugit,\nobscuris vera involvens: ea frena furenti\nconcutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.\nUt primum cessit furor et rabida ora quierunt,\nincipit Aeneas heros: `Non ulla laborum,\nO virgo, nova mi facies inopinave surgit;\nomnia praecepi atque animo mecum ante peregi.\nUnum oro: quando hic inferni ianua regis\ndicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,\nire ad conspectum cari genitoris et ora\ncontingat; doceas iter et sacra ostia pandas.\nIllum ego per flammas et mille sequentia tela\neripui his umeris, medioque ex hoste recepi;\nille meum comitatus iter, maria omnia mecum\natque omnes pelagique minas caelique ferebat,\ninvalidus, vires ultra sortemque senectae.\nQuin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,\nidem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,\nalma, precor, miserere;---potes namque omnia, nec te\nnequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;---\nsi potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,\nThreicia fretus cithara fidibusque canoris,\nsi fratrem Pollux alterna morte redemit,\nitque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnum\nquid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.'\n\nTalibus orabat dictis, arasque tenebat,\ncum sic orsa loqui vates: `Sate sanguine divom,\nTros Anchisiade, facilis descensus Averno;\nnoctes atque dies patet atri ianua Ditis;\nsed revocare gradum superasque evadere ad auras,\nhoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit\nIuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,\ndis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,\nCocytusque sinu labens circumvenit atro.\nQuod si tantus amor menti, si tanta cupido est,\nbis Stygios innare lacus, bis nigra videre\nTartara, et insano iuvat indulgere labori,\naccipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca\naureus et foliis et lento vimine ramus,\nIunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis\nlucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.\nSed non ante datur telluris operta subire,\nauricomos quam quis decerpserit arbore fetus.\nHoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus\ninstituit. Primo avulso non deficit alter\naureus, et simili frondescit virga metallo.\nErgo alte vestiga oculis, et rite repertum\ncarpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,\nsi te fata vocant; aliter non viribus ullis\nvincere, nec duro poteris convellere ferro.\nPraeterea iacet exanimum tibi corpus amici---\nheu nescis---totamque incestat funere classem,\ndum consulta petis nostroque in limine pendes.\nSedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.\nDuc nigras pecudes; ea prima piacula sunto:\nsic demum lucos Stygis et regna invia vivis\naspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore.\n\nAeneas maesto defixus lumina voltu\ningreditur, linquens antrum, caecosque volutat\neventus animo secum. Cui fidus Achates\nit comes, et paribus curis vestigia figit.\nMulta inter sese vario sermone serebant,\nquem socium exanimem vates, quod corpus humandum\ndiceret. Atque illi Misenum in litore sicco,\nut venere, vident indigna morte peremptum,\nMisenum Aeoliden, quo non praestantior alter\naere ciere viros, Martemque accendere cantu.\nHectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum\net lituo pugnas insignis obibat et hasta:\npostquam illum vita victor spoliavit Achilles,\nDardanio Aeneae sese fortissimus heros\naddiderat socium, non inferiora secutus.\nSed tum, forte cava dum personat aequora concha,\ndemens, et cantu vocat in certamina divos,\naemulus exceptum Triton, si credere dignum est,\ninter saxa virum spumosa inmerserat unda.\nErgo omnes magno circum clamore fremebant,\npraecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,\nhaud mora, festinant flentes, aramque sepulchri\ncongerere arboribus caeloque educere certant.\nItur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;\nprocumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,\nfraxineaeque trabes cuneis et fissile robur\nscinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.\n\nNec non Aeneas opera inter talia primus\nhortatur socios, paribusque accingitur armis.\nAtque haec ipse suo tristi cum corde volutat,\naspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:\n`Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus\nostendat nemore in tanto, quando omnia vere\nheu nimium de te vates, Misene, locuta est.'\nVix ea fatus erat, geminae cum forte columbae\nipsa sub ora viri caelo venere volantes,\net viridi sedere solo. Tum maximus heros\nmaternas agnoscit aves, laetusque precatur:\n`Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras\ndirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat\nramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus,\ndiva parens.' Sic effatus vestigia pressit,\nobservans quae signa ferant, quo tendere pergant.\nPascentes illae tantum prodire volando,\nquantum acie possent oculi servare sequentum.\nInde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,\ntollunt se celeres, liquidumque per aera lapsae\nsedibus optatis geminae super arbore sidunt,\ndiscolor unde auri per ramos aura refulsit.\nQuale solet silvis brumali frigore viscum\nfronde virere nova, quod non sua seminat arbos,\net croceo fetu teretis circumdare truncos,\ntalis erat species auri frondentis opaca\nilice, sic leni crepitabat brattea vento.\nCorripit Aeneas extemplo avidusque refringit\ncunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.\n\nNec minus interea Misenum in litore Teucri\nflebant, et cineri ingrato suprema ferebant.\nPrincipio pinguem taedis et robore secto\ningentem struxere pyram, cui frondibus atris\nintexunt latera, et ferales ante cupresios\nconstituunt, decorantque super fulgentibus armis.\nPars calidos latices et aena undantia flammis\nexpediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.\nFit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt,\npurpureasque super vestes, velamina nota,\nconiciunt. Pars ingenti subiere feretro,\ntriste ministerium, et subiectam more parentum\naversi tenuere facem. Congesta cremantur\nturea dona, dapes, fuso crateres olivo.\nPostquam conlapsi cineres et flamma quievit\nreliquias vino et bibulam lavere favillam,\nossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.\nIdem ter socios pura circumtulit unda,\nspargens rore levi et ramo felicis olivae,\nlustravitque viros, dixitque novissima verba.\nAt pius Aeneas ingenti mole sepulcrum\nimponit, suaque arma viro, remumque tubamque,\nmonte sub aerio, qui nunc ``Misenus'' ab illo\ndicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.\n\nHis actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae.\nSpelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,\nscrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,\nquam super haud ullae poterant impune volantes\ntendere iter pennis---talis sese halitus atris\nfaucibus effundens supera ad convexa ferebat:\n[unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.]\nquattuor hic primum nigrantis terga iuvencos\nconstituit, frontique invergit vina sacerdos;\net summas carpens media inter cornua saetas\nignibus imponit sacris, libamina prima,\nvoce vocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem.\nSupponunt alii cultros, tepidumque cruorem\nsuscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam\nAeneas matri Eumenidum magnaeque sorori\nense ferit, sterilemque tibi. Proserpina, vaccam.\nTum Stygio regi nocturnas inchoat aras,\net solida imponit taurorum viscera flammis,\npingue superque oleum infundens ardentibus extis.\nEcce autem, primi sub lumina solis et ortus,\nsub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri\nsilvarum, visaeque canes ululare per umbram,\nadventante dea. `Procul O procul este, profani,'\nconclamat vates, `totoque absistite luco;\ntuque invade viam, vaginaque eripe ferrum:\nnunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'\nTantum effata, furens antro se immisit aperto;\nille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.\n\nDi, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes,\net Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late,\nsit mihi fas audita loqui; sit numine vestro\npandere res alta terra et caligine mersas!\n\nIbant obscuri sola sub nocte per umbram,\nperque domos Ditis vacuas et inania regna:\nquale per incertam lunam sub luce maligna\nest iter in silvis, ubi caelum condidit umbra\nIuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.\nVestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci\nLuctus et ultrices posuere cubilia Curae;\npallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus,\net Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas,\nterribiles visu formae: Letumque, Labosque;\ntum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis\nGaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,\nferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens,\nvipereum crinem vittis innexa cruentis.\n\nIn medio ramos annosaque brachia pandit\nulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo\nPana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.\nMultaque praeterea variarum monstra ferarum:\nCentauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes,\net centumgeminus Briareus, ac belua Lernae\nhorrendum stridens, flammisque armata Chimaera,\nGorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.\nCorripit hic subita trepidus formidine ferrum\nAeneas, strictamque aciem venientibus offert,\net, ni docta comes tenues sine corpore vitas\nadmoneat volitare cava sub imagine formae,\ninruat, et frustra ferro diverberet umbras.\n\nHinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas.\nTurbidus hic caeno vastaque voragine gurges\naestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.\nPortitor has horrendus aquas et flumina servat\nterribili squalore Charon, cui plurima mento\ncanities inculta iacet; stant lumina flamma,\nsordidus ex umeris nodo dependet amictus.\nIpse ratem conto subigit, velisque ministrat,\net ferruginea subvectat corpora cymba,\niam senior, sed cruda deo viridisque senectus.\nHuc omnis turba ad ripas effusa ruebat,\nmatres atque viri, defunctaque corpora vita\nmagnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,\nimpositique rogis iuvenes ante ora parentum:\nquam multa in silvis autumni frigore primo\nlapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto\nquam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus\ntrans pontum fugat, et terris immittit apricis.\nStabant orantes primi transmittere cursum,\ntendebantque manus ripae ulterioris amore.\nNavita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,\nast alios longe submotos arcet harena.\nAeneas, miratus enim motusque tumultu,\n`Dic' ait `O virgo, quid volt concursus ad amnem?\nQuidve petunt animae, vel quo discrimine ripas\nhae linquunt, illae remis vada livida verrunt?'\nOlli sic breviter fata est longaeva sacerdos:\n`Anchisa generate, deum certissima proles,\nCocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,\ndi cuius iurare timent et fallere numen.\nHaec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;\nportitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti.\nNec ripas datur horrendas et rauca fluenta\ntransportare prius quam sedibus ossa quierunt.\nCentum errant annos volitantque haec litora circum;\ntum demum admissi stagna exoptata revisunt.'\nConstitit Anchisa satus et vestigia pressit,\nmulta putans, sortemque animo miseratus iniquam.\nCernit ibi maestos et mortis honore carentes\nLeucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,\nquos, simul ab Troia ventosa per aequora vectos,\nobruit Auster, aqua involvens navemque virosque.\n\nEcce gubernator sese Palinurus agebat,\nqui Libyco nuper cursu, dum sidera servat,\nexciderat puppi mediis effusus in undis.\nHunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra,\nsic prior adloquitur: `Quis te, Palinure, deorum\neripuit nobis, medioque sub aequore mersit?\nDic age. Namque mihi, fallax haud ante repertus,\nhoc uno responso animum delusit Apollo,\nqui fore te ponto incolumem, finesque canebat\nventurum Ausonios. En haec promissa fides est?'\nIlle autem: `Neque te Phoebi cortina fefellit,\ndux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.\nNamque gubernaclum multa vi forte revolsum,\ncui datus haerebam custos cursusque regebam,\npraecipitans traxi mecum. Maria aspera iuro\nnon ullum pro me tantum cepisse timorem,\nquam tua ne, spoliata armis, excussa magistro,\ndeficeret tantis navis surgentibus undis.\nTris Notus hibernas immensa per aequora noctes\nvexit me violentus aqua; vix lumine quarto\nprospexi Italiam summa sublimis ab unda.\nPaulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam,\nni gens crudelis madida cum veste gravatum\nprensantemque uncis manibus capita aspera montis\nferro invasisset, praedamque ignara putasset.\nNunc me fluctus habet, versantque in litore venti.\nQuod te per caeli iucundum lumen et auras,\nper genitorem oro, per spes surgentis Iuli,\neripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram\ninice, namque potes, portusque require Velinos;\naut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix\nostendit---neque enim, credo, sine numine divom\nflumina tanta paras Stygiamque innare paludem---\nda dextram misero, et tecum me tolle per undas,\nsedibus ut saltem placidis in morte quiescam.\nTalia fatus erat, coepit cum talia vates:\n`Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?\nTu Stygias inhumatus aquas amnemque severum\nEumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis?\nDesine fata deum flecti sperare precando.\nSed cape dicta memor, duri solatia casus.\nNam tua finitimi, longe lateque per urbes\nprodigiis acti caelestibus, ossa piabunt,\net statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent,\naeternumque locus Palinuri nomen habebit.'\nHis dictis curae emotae, pulsusque parumper\ncorde dolor tristi: gaudet cognomine terrae.\n\nErgo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.\nNavita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda\nper tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,\nsic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:\n`Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,\nfare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum.\nUmbrarum hic locus est, somni noctisque soporae;\ncorpora viva nefas Stygia vectare carina.\nNec vero Alciden me sum laetatus euntem\naccepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,\ndis quamquam geniti atque invicti viribus essent.\nTartareum ille manu custodem in vincla petivit,\nipsius a solio regis, traxitque trementem;\nhi dominam Ditis thalamo deducere adorti.'\nQuae contra breviter fata est Amphrysia vates:\n`Nullae hic insidiae tales; absiste moveri;\nnec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro\naeternum latrans exsanguis terreat umbras,\ncasta licet patrui servet Proserpina limen.\nTroius Aeneas, pietate insignis et armis,\nad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.\nSi te nulla movet tantae pietatis imago,\nat ramum hunc' (aperit ramum, qui veste latebat)\n`adgnoscas.' Tumida ex ira tum corda residunt.\nNec plura his. Ille admirans venerabile donum\nfatalis virgae, longo post tempore visum,\ncaeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.\nInde alias animas, quae per iuga longa sedebant,\ndeturbat, laxatque foros; simul accipit alveo\ningentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba\nsutilis, et multam accepit rimosa paludem.\nTandem trans fluvium incolumis vatemque virumque\ninformi limo glaucaque exponit in ulva.\n\nCerberus haec ingens latratu regna trifauci\npersonat, adverso recubans immanis in antro.\nCui vates, horrere videns iam colla colubris,\nmelle soporatam et medicatis frugibus offam\nobicit. Ille fame rabida tria guttura pandens\ncorripit obiectam, atque immania terga resolvit\nfusus humi, totoque ingens extenditur antro.\nOccupat Aeneas aditum custode sepulto,\nevaditque celer ripam inremeabilis undae.\n\nContinuo auditae voces, vagitus et ingens,\ninfantumque animae flentes in limine primo,\nquos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos\nabstulit atra dies et funere mersit acerbo;\nhos iuxta falso damnati crimine mortis.\nNec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:\nquaesitor Minos urnam movet; ille silentum\nconciliumque vocat vitasque et crimina discit.\nProxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum\ninsontes peperere manu, lucemque perosi\nproiecere animas. Quam vellent aethere in alto\nnunc et pauperiem et duros perferre labores!\nFas obstat, tristisque palus inamabilis undae\nalligat, et noviens Styx interfusa coercet.\nNec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem\nlugentes campi: sic illos nomine dicunt.\nHic, quos durus amor crudeli tabe peredit,\nsecreti celant calles et myrtea circum\nsilva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.\nHis Phaedram Procrimque locis, maestamque Eriphylen\ncrudelis nati monstrantem volnera, cernit,\nEvadnenque et Pasiphaen; his Laodamia\nit comes, et iuvenis quondam, nunc femina, Caeneus,\nrursus et in veterem fato revoluta figuram.\nInter quas Phoenissa recens a volnere Dido\nerrabat silva in magna; quam Troius heros\nut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras\nobscuram, qualem primo qui surgere mense\naut videt, aut vidisse putat per nubila lunam,\ndemisit lacrimas, dulcique adfatus amore est:\n`Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo\nvenerat exstinctam, ferroque extrema secutam?\nFuneris heu tibi causa fui? Per sidera iuro,\nper superos, et si qua fides tellure sub ima est,\ninvitus, regina, tuo de litore cessi.\nSed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,\nper loca senta situ cogunt noctemque profundam,\nimperiis egere suis; nec credere quivi\nhunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.\nSiste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro.\nQuem fugis? Extremum fato, quod te adloquor, hoc est.'\nTalibus Aeneas ardentem et torva tuentem\nlenibat dictis animum, lacrimasque ciebat.\nIlla solo fixos oculos aversa tenebat,\nnec magis incepto voltum sermone movetur,\nquam si dura silex aut stet Marpesia cautes.\nlandem corripuit sese, atque inimica refugit\nin nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi\nrespondet curis aequatque Sychaeus amorem.\nNec minus Aeneas, casu concussus iniquo,\nprosequitur lacrimis longe, et miseratur euntem.\n\nInde datum molitur iter. Iamque arva tenebant\nultima, quae bello clari secreta frequentant.\nHic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis\nParthenopaeus et Adrasti pallentis imago;\nhic multum fleti ad superos belloque caduci\nDardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens\ningemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,\ntris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten,\nIdaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem.\ncircumstant animae dextra laevaque frequentes;\nnec vidisse semel satis est; iuvat usque morari,\net conferre gradum, et veniendi discere causas.\nAt Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges\nut videre virum fulgentiaque arma per umbras,\ningenti trepidare metu; pars vertere terga,\nceu quondam petiere rates; pars tollere vocem\nexiguam, inceptus clamor frustratur hiantes.\n\nAtque hic Priamiden laniatum corpore toto\nDeiphobum videt et lacerum crudeliter ora,\nora manusque ambas, populataque tempora raptis\nauribus, et truncas inhonesto volnere nares.\nVix adeo adgnovit pavitantem et dira tegentem\nsupplicia, et notis compellat vocibus ultro:\n`Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri\nquis tam crudeles optavit sumere poenas?\nCui tantum de te licuit? Mihi fama suprema\nnocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum\nprocubuisse super confusae stragis acervum.\nTunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem\nconstitui, et magna Manes ter voce vocavi.\nNomen et arma locum servant; te, amice, nequivi\nconspicere, et patria decedens ponere terra.'\nAd quae Priamides: `Nihil O tibi amice relictum;\nomnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.\nSed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae\nhis mersere malis; illa haec monumenta reliquit.\nNamque ut supremam falsa inter gaudia noctem\negerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.\nCum fatalis equus saltu super ardua venit\nPergama, et armatum peditem gravis attulit alvo,\nilla, chorum simulans, evantes orgia circum\nducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat\ningentem, et summa Danaos ex arce vocabat.\nTum me, confectum curis somnoque gravatum,\ninfelix habuit thalamus, pressitque iacentem\ndulcis et alta quies placidaeque simillima morti\nEgregia interea coniunx arma omnia tectis\namovet, et fidum capiti subduxerat ensem;\nintra tecta vocat Menelaum, et limina pandit,\nscilicet id magnum sperans fore munus amanti,\net famam exstingui veterum sic posse malorum.\nQuid moror? Inrumpunt thalamo; comes additur una\nhortator scelerum Aeolides. Di, talia Grais\ninstaurate, pio si poenas ore reposco!\nSed te qui vivum casus, age, fare vicissim,\nattulerint. Pelagine venis erroribus actus,\nan monitu divom? An quae te Fortuna fatigat,\nut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?'\n\nHac vice sermonum roseis Aurora quadrigis\niam medium aetherio cursu traiecerat axem;\net fors omne datum traherent per talia tempus;\nsed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est:\n`Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.\nHic locus est, partes ubi se via findit in ambas:\ndextera quae Ditis magni sub moenia tendit,\nhac iter Elysium nobis; at laeva malorum\nexercet poenas, et ad impia Tartara mittit.'\nDeiphobus contra: `Ne saevi, magna sacerdos;\ndiscedam, explebo numerum, reddarque tenebris.\nI decus, i, nostrum; melioribus utere fatis!'\nTantum effatus, et in verbo vestigia torsit.\n\nRespicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra\nmoenia lata videt, triplici circumdata muro,\nquae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,\nTartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.\nPorta adversa ingens, solidoque adamante columnae,\nvis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello\ncaelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,\nTisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,\nvestibulum exsomnis servat noctesque diesque,\nHinc exaudiri gemitus, et saeva sonare\nverbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae.\nConstitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit.\n`Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusve\nurguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?'\nTum vates sic orsa loqui: `Dux inclute Teucrum,\nnulli fas casto sceleratum insistere limen;\nsed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,\nipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.\nGnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,\ncastigatque auditque dolos, subigitque fateri,\nquae quis apud superos, furto laetatus inani,\ndistulit in seram commissa piacula mortem.\nContinuo sontes ultrix accincta flagello\nTisiphone quatit insultans, torvosque sinistra\nintentans angues vocat agmina saeva sororum.\nTum demum horrisono stridentes cardine sacrae\npanduntur portae. Cernis custodia qualis\nvestibulo sedeat, facies quae limina servet?\nQuinquaginta atris immanis hiatibus Hydra\nsaevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse\nbis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,\nquantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.\nHic genus antiquum Terrae, Titania pubes,\nfulmine deiecti fundo volvuntur in imo.\n`Hic et Aloidas geminos immania vidi\ncorpora, qui manibus magnum rescindere caelum\nadgressi, superisque Iovem detrudere regnis.\nVidi et crudeles dantem Salmonea poenas,\ndum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.\nQuattuor hic invectus equis et lampada quassans\nper Graium populos mediaeque per Elidis urbem\nibat ovans, divomque sibi poscebat honorem,---\ndemens, qui nimbos et non imitabile fulmen\naere et cornipedum pulsu simularet equorum.\nAt pater omnipotens densa inter nubila telum\ncontorsit, non ille faces nec fumea taedis\nlumina, praecipitemque immani turbine adegit.\nNec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,\ncernere erat, per tota novem cui iubera corpus\nporrigitur, rostroque immanis voltur obunco\nimmortale iecur tondens fecundaque poenis\nviscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto\npectore, nec fibris requies datur ulla renatis.\n[Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?]\nquos super atra silex iam iam lapsura cadentique\nimminet adsimilis; lucent genialibus altis\naurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae\nregifico luxu; Furiarum maxima iuxta\naccubat, et manibus prohibet contingere mensas,\nexsurgitque facem attollens, atque intonat ore.\n`Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,\npulsatusve parens, et fraus innexa clienti,\naut qui divitiis soli incubuere repertis,\nnec partem posuere suis (quae maxima turba est),\nquique ob adulterium caesi, quique arma secuti\nimpia nec veriti dominorum fallere dextras,\ninclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri\nquam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.\nSaxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum\ndistricti pendent; sedet, aeternumque sedebit,\ninfelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis\nadmonet, et magna testatur voce per umbras:\n``Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.''\nVendidit hic auro patriam, dominumque potentem\nimposuit; fixit leges pretio atque refixit;\nhic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;\nausi omnes immane nefas, ausoque potiti.\nNon, mihi si linguae centum sint oraque centum,\nferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,\nomnia poenarum percurrere nomina possim.'\n\nHaec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:\n`Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;\nadceleremus' ait; `Cyclopum educta caminis\nmoenia conspicio atque adverso fornice portas,\nhaec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'\nDixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,\ncorripiunt spatium medium, foribusque propinquant.\nOccupat Aeneas aditum, corpusque recenti\nspargit aqua, ramumque adverso in limine figit.\n\nHis demum exactis, perfecto munere divae,\ndevenere locos laetos et amoena virecta\nfortunatorum nemorum sedesque beatas.\nLargior hic campos aether et lumine vestit\npurpureo, solemque suum, sua sidera norunt.\nPars in gramineis exercent membra palaestris,\ncontendunt ludo et fulva luctantur harena;\npars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.\nNec non Threicius longa cum veste sacerdos\nobloquitur numeris septem discrimina vocum,\niamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.\nHic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,\nmagnanimi heroes, nati melioribus annis,\nIlusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.\nArma procul currusque virum miratur inanes.\nStant terra defixae hastae, passimque soluti\nper campum pascuntur equi. Quae gratia currum\narmorumque fuit vivis, quae cura nitentis\npascere equos, eadem sequitur tellure repostos.\nConspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam\nvescentis, laetumque choro paeana canentis\ninter odoratum lauri nemus, unde superne\nplurimus Eridani per silvam volvitur amnis.\nHic manus ob patriam pugnando volnera passi,\nquique sacerdotes casti, dum vita manebat,\nquique pii vates et Phoebo digna locuti,\ninventas aut qui vitam excoluere per artes,\nquique sui memores alios fecere merendo,\nomnibus his nivea cinguntur tempora vitta.\nQuos circumfusos sic est adfata Sybilla,\nMusaeum ante omnes, medium nam plurima turba\nhunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:\n`Dicite, felices animae, tuque, optime vates,\nquae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo\nvenimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.'\nAtque huic responsum paucis ita reddidit heros:\n`Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,\nriparumque toros et prata recentia rivis\nincolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,\nhoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.'\nDixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis\ndesuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.\n\nAt pater Anchises penitus convalle virenti\ninclusas animas superumque ad lumen ituras\nlustrabat studio recolens, omnemque suorum\nforte recensebat numerum carosque nepotes,\nfataque fortunasque virum moresque manusque.\nIsque ubi tendentem adversum per gramina videt\nAenean, alacris palmas utrasque tetendit,\neffusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:\n`Venisti tandem, tuaque exspectata parenti\nvicit iter durum pietas? Datur ora tueri,\nnate, tua, et notas audire et reddere voces?\nSic equidem ducebam animo rebarque futurum,\ntempora dinumerans' nec me mea cura fefellit.\nQuas ego te terras et quanta per aequora vectum\naccipio! quantis iactatum, nate, periclis!\nQuam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!'\nIlle autem: `Tua me, genitor, tua tristis imago,\nsaepius occurrens, haec limina tendere adegit:\nstant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram,\nda, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'\nSic memorans, largo fletu simul ora rigabat.\nTer conatus ibi collo dare brachia circum,\nter frustra comprensa manus effugit imago,\n[par levibus ventis volucrique simillima somno.]\n\nInterea videt Aeneas in valle reducta\nseclusum nemus et virgulta sonantia silvis,\nLethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.\nHunc circum innumerae gentes populique volabant;\nac---velut in pratis ubi apes aestate serena\nfloribus insidunt variis, et candida circum\nlilia funduntur---strepit omnis murmure campus.\nHorrescit visu subito, causasque requirit\ninscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,\nquive viri tanto complerint agmine ripas.\nTum pater Anchises: `Animae, quibus altera fato\ncorpora debentur, Lethaei ad fluminis undam\nsecuros latices et longa oblivia potant.\n[Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,]\niampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,\nquo magis Italia mecum laetere reperta.'\n`O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est\nsublimis animas, iterumque ad tarda reverti\ncorpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?'\n`Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo'\nsuscipit Anchises, atque ordine singula pandit.\n\n`Principio caelum ac terras camposque liquentis\nlucentemque globum Lunae Titaniaque astra\nspiritus intus alit, totamque infusa per artus\nmens agitat molem et magno se corpore miscet.\nInde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,\net quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.\nIgneus est ollis vigor et caelestis origo\nseminibus, quantum non noxia corpora tardant,\nterrenique hebetant artus moribundaque membra.\nHinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras\ndispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.\nQuin et supremo cum lumine vita reliquit,\nnon tamen omne malum miseris nec funditus omnes\ncorporeae excedunt pestes, penitusque necesse est\nmulta diu concreta modis inolescere miris.\nErgo exercentur poenis, veterumque malorum\nsupplicia expendunt: aliae panduntur inanes\nsuspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto\ninfectum eluitur scelus, aut exuritur igni;\nquisque suos patimur Manes; exinde per amplum\nmittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;\ndonec longa dies, perfecto temporis orbe,\nconcretam exemit labem, purumque relinquit\naetherium sensum atque aurai simplicis ignem.\nHas omnes, ubi mille rotam volvere per annos,\nLethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,\nscilicet immemores supera ut convexa revisant,\nrursus et incipiant in corpora velle reverti.'\n\nDixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam\nconventus trahit in medios turbamque sonantem,\net tumulum capit, unde omnes longo ordine possit\nadversos legere, et venientum discere vultus.\n\n`Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur\ngloria, qui maneant Itala de gente nepotes,\ninlustris animas nostrumque in nomen ituras,\nexpediam dictis, et te tua fata docebo.\nIlle, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,\nproxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras\naetherias Italo commixtus sanguine surget,\nsilvius, Albanum nomen, tua postuma proles,\nquem tibi longaevo serum Lavinia coniunx\neducet silvis regem regumque parentem,\nunde genus Longa nostrum dominabitur Alba.\n`Proxumus ille Procas, Troianae gloria gentis,\net Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet\nSilvius Aeneas, pariter pietate vel armis\negregius, si umquam regnandam acceperit Albam.\nQui iuvenes! Quantas ostentant, aspice, vires,\natque umbrata gerunt civili tempora quercu!\nHi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,\nhi Collatinas imponent montibus arces,\nPometios Castrumque Inui Bolamque Coramque.\nHaec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.\n`Quin et avo comitem sese Mavortius addet\nRomulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater\neducet. Viden, ut geminae stant vertice cristae,\net pater ipse suo superum iam signat honore?\nEn, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma\nimperium terris, animos aequabit Olympo,\nseptemque una sibi muro circumdabit arces,\nfelix prole virum: qualis Berecyntia mater\ninvehitur curru Phrygias turrita per urbes,\nlaeta deum partu, centum complexa nepotes,\nomnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.\n`Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem\nRomanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli\nprogenies magnum caeli ventura sub axem.\nHic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,\nAugustus Caesar, Divi genus, aurea condet\nsaecula qui rursus Latio regnata per arva\nSaturno quondam, super et Garamantas et Indos\nproferet imperium: iacet extra sidera tellus,\nextra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas\naxem umero torquet stellis ardentibus aptum.\nHuius in adventum iam nunc et Caspia regna\nresponsis horrent divom et Maeotia tellus,\net septemgemini turbant trepida ostia Nili.\nNec vero Alcides tantum telluris obivit,\nfixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi\npacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;\nnec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,\nLiber, agens celso Nysae de vertice tigres.\naut dubitamus adhuc virtute extendere vires,\naut metus Ausonia prohibet consistere terra?\n`Quis procul ille autem ramis insignis olivae\nsacra ferens? Nosco crines incanaque menta\nregis Romani, primus qui legibus urbem\nfundabit, Curibus parvis et paupere terra\nmissus in imperium magnum. Cui deinde subibit,\notia qui rumpet patriae residesque movebit\nTullus in arma viros et iam desueta triumphis\nagmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,\nnunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.\nVis et Tarquinios reges, animamque superbam\nultoris Bruti, fascesque videre receptos?\nConsulis imperium hic primus saevasque secures\naccipiet, natosque pater nova bella moventes\nad poenam pulchra pro libertate vocabit.\nInfelix, utcumque ferent ea facta minores,\nvincet amor patriae laudumque immensa cupido.\nQuin Decios Drusosque procul saevumque securi\naspice Torquatum et referentem signa Camillum.\nIllae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,\nconcordes animae nunc et dum nocte premuntur,\nheu quantum inter se bellum, si lumina vitae\nattigerint, quantas acies stragemque ciebunt!\nAggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci\ndescendens, gener adversis instructus Eois.\nNe, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,\nneu patriae validas in viscera vertite vires;\ntuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,\nproice tela manu, sanguis meus!---\n`Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho\nvictor aget currum, caesis insignis Achivis.\nEruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,\nipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,\nultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.\nQuis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?\nQuis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,\nScipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem\nFabricium vel te sulco Serrane, serentem?\nquo fessum rapitis, Fabii? Tu Maxumus ille es,\nunus qui nobis cunctando restituis rem.\nExcudent alii spirantia mollius aera,\ncredo equidem, vivos ducent de marmore voltus,\norabunt causas melius, caelique meatus\ndescribent radio, et surgentia sidera dicent:\ntu regere imperio populos, Romane, memento;\nhae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,\nparcere subiectis, et debellare superbos.'\n\nSic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:\n`Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis\ningreditur, victorque viros supereminet omnes!\nHic rem Romanam, magno turbante tumultu,\nsistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,\ntertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'\nAtque hic Aeneas; una namque ire videbat\negregium forma iuvenem et fulgentibus armis,\nsed frons laeta parum, et deiecto lumina voltu:\n`Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?\nFilius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?\nQuis strepitus circa comitum! Quantum instar in ipso!\nSed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'\nTum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis:\n`O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;\nostendent terris hunc tantum fata, neque ultra\nesse sinent. Nimium vobis Romana propago\nvisa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.\nQuantos ille virum magnam Mavortis ad urbem\ncampus aget gemitus, vel quae, liberine, videbis\nfunera, cum tumulum praeterlabere recentem!\nNec puer Iliaca quisquam de gente Latinos\nin tantum spe tollet avos, nec Romula quondam\nullo se tantum tellus iactabit alumno.\nHeu pietas, heu prisca fides, invictaque bello\ndextera! Non illi se quisquam impune tulisset\nobvius armato, seu cum pedes iret in hostem,\nseu spumantis equi foderet calcaribus armos.\nHeu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,\ntu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,\npurpureos spargam flores, animamque nepotis\nhis saltem adcumulem donis, et fungar inani\nmunere'---Sic tota passim regione vagantur\naeris in campis latis, atque omnia lustrant.\nQuae postquam Anchises natum per singula duxit,\nincenditque animum famae venientis amore,\nexin bella viro memorat quae deinde gerenda,\nLaurentisque docet populos urbemque Latini,\net quo quemque modo fugiatque feratque laborem.\n\nSunt geminae Somni portae, quarum altera fertur\ncornea, qua veris facilis datur exitus umbris;\naltera candenti perfecta nitens elephanto,\nsed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.\nHis ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam\nprosequitur dictis, portaque emittit eburna,\nille viam secat ad naves sociosque revisit:\ntum se ad Caietae recto fert litore portum.\n[Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.]\n\nLIBER VII\n\nTU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,\naeternam moriens famam, Caieta, dedisti;\net nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen\nHesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.\nAt pius exsequiis Aeneas rite solutis,\naggere composito tumuli, postquam alta quierunt\naequora, tendit iter velis portumque relinquit.\nAdspirant aurae in noctem nec candida cursus\nLuna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.\nProxima Circaeae raduntur litora terrae,\ndives inaccessos ubi Solis filia lucos\nadsiduo resonat cantu tectisque superbis\nurit odoratam nocturna in lumina cedrum,\narguto tenuis percurrens pectine telas.\nHinc exaudiri gemitus iraeque leonum\nvincla recusantum et sera sub nocte rudentum,\nsaetigerique sues atque in praesaepibus ursi\nsaevire ac formae magnorum ululare luporum,\nquos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis\ninduerat Circe in voltus ac terga ferarum.\nQuae ne monstra pii paterentur talia Troes\ndelati in portus neu litora dira subirent,\nNeptunus ventis implevit vela secundis\natque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.\n\nIamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto\nAurora in roseis fulgebat lutea bigis:\ncum venti posuere omnisque repente resedit\nflatus et in lento luctantur marmore tonsae.\nAtque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum\nprospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.\nverticibus rapidis et multa flavus arena\nin mare prorumpit. Variae circumque supraque\nadsuetae ripis volucres et fluminis alveo\naethera mulcebant cantu lucoque volabant.\nflectere iter sociis terraeque advertere proras\nimperat et laetus fluvio succedit opaco.\n\nNunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,\nquis Latio antiquo fuerit status, advena classem\ncum primum Ausoniis exercitus appulit oris,\nexpediam et primae revocabo exordia pugnae.\ntu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,\ndicam acies actosque animis in funera reges\nTyrrhenamque manum totamque sub arma coactam\nHesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,\nmaius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes\niam senior longa placidas in pace regebat.\nHunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica\naccipimus, Fauno Picus pater isque parentem\nte, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.\nfilius huic fato divom prolesque virilis\nnulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.\nSola domum et tantas servabat filia sedes,\niam matura viro, iam plenis nubilis annis.\nMulti illam magno e Latio totaque petebant\nAusonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis\nTurnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx\nadiungi generum miro properabat amore;\nsed variis portenta deum terroribus obstant.\nLaurus erat tecti medio in penetralibus altis,\nsacra comam multosque metu servata per annos,\nquam pater inventam, primas cum conderet arces,\nipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus\nLaurentisque ab ea nomen posuisse colonis.\nHuius apes summum densae (mirabile dictu),\nstridore ingenti liquidum trans aethera vectae,\nobsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis\nexamen subitum ramo frondente pependit.\nContinuo vates: `Externum cernimus,' inquit,\n`adventare virum et partis petere agmen easdem\npartibus ex isdem et summa dominarier arce.'\nPraeterea, castis adolet dum altaria taedis\net iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,\nvisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,\n[atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]\nregalisque accensa comas, accensa coronam\ninsignem gemmis, tum fumida lumine fulvo\ninvolvi ac totis Volcanum spargere tectis.\nId vero horrendum ac visu mirabile ferri:\nnamque fore inlustrem fama fatisque canebant\nipsam, sed populo magnum portendere bellum.\nAt rex sollicitus monstris oracula Fauni,\nfatidici; genitoris, adit lucosque sub alta\nconsulit Albunea, nemorum quae maxima sacro\nfonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.\nHinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus\nin dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos\nCum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti\npellibus incubuit stratis somnosque petivit,\nmulta modis simulacra videt volitantia miris\net varias audit voces fruiturque deorum\ncouloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.\nHic et tum pater ipse petens responsa Latinus\ncentum lanigeras mactabat rite bidentis\natque harum effultus tergo stratisque iacebat\nvelleribus: subita ex alto vox reddita luco est:\n`Ne pete conubiis natam sociare Latinis,\nO mea progenies, thalamis neu crede paratis:\nexterni venient generi, qui sanguine nostrum\nnomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes\nomnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens\naspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'\nHaec responsa patris Fauni monitusque silenti\nnocte datos non ipse suo premit ore Latinus,\nsed circum late volitans iam Fama per urbes\nAusonias tulerat, cum Laomedontia pubes\ngramineo ripae religavit ab aggere classem.\n\nAeneas primique duces et pulcher Iulus\ncorpora sub ramis deponunt arboris altae\ninstituuntque dapes et adorea liba per herbam\nsubiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)\net Cereale solum pomis agrestibus augent.\nConsumptis hic forte aliis ut vertere morsus\nexiguam in Cererem penuria adegit edendi\net violare manu malisque audacibus orbem\nfatalis crusti patulis nec parcere quadris:\n`Heus ! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus,\nnec plura adludens. Ea vox audita laborum\nprima tulit finem, primamque loquentis ab ore\neripuit pater ac stupefactus numine pressit.\nContinuo: `Salve fatis mihi debita tellus\nvosque,' ait, `O fidi Troiae salvete penates:\nhic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque\n(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:\ncum te, nate, fames ignota ad litora vectum\naccisis coget dapibus consumere mensas,\ntum sperare domos defessus ibique memento\nprima locare manu molirique aggere tecta.\nHaec erat illa fames; haec nos suprema manebat,\nexiliis positura modum.\nQuare agite et primo laeti cum lumine solis\nquae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,\nvestigemus et a portu diversa petamus.\nNunc pateras libate Iovi precibusque vocate\nAnchisen genitorem, et vina reponite mensis.'\nSic deinde effatus frondenti tempora ramo\nimplicat et geniumque loci primamque deorum\nTellurem nymphasque et adhuc ignota precatur\nflumina, tum Noctem Noctisque orientia signa\nIdaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem\ninvocat et duplicis caeloque ereboque parentis.\nHic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto\nintonuit radiisque ardentem lucis et auro\nipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.\nDiditur hic subito Troiana per agmina rumor\nadvenisse diem, quo debita moenia condant.\nCertatim instaurant epulas atque omine magno\ncrateras laeti statuunt et vina coronant.\n\nPostera cum prima lustrabat lampade terras\norta dies, urbem et finis et litora gentis\ndiversi explorant: haec fontis stagna Numici,\nhunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.\nTum satus Anchisa delectos ordine ab omni\ncentum oratores augusta ad moenia regis\nire iubet, ramis velatos Palladis omnis,\ndonaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.\nHaud mora, festinant iussi rapidisque feruntur\npassibus. Ipse humili designat moenia fossa\nmoliturque locum primasque in litore sedes\ncastrorum in morem pinnis atque aggere cingit.\nIamque iter emensi turris ac tecta Latinorum\nardua cernebant iuvenes muroque subibant.\nAnte urbem pueri et primaevo flore iuventus\nexercentur equis domitantque in pulvere currus\naut acris tendunt arcus aut lenta lacertis\nspicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:\ncum praevectus equo longaevi regis ad auris\nnuntius ingentis ignota in veste reportat\nadvenisse viros. Ille intra tecta vocari\nimperat et solio medius consedit avito.\nTectum augustum ingens. centum sublime columnis,\nurbe fuit summa, Laurentis regia Pici,\nhorrendum silvis et religione parentum.\nHic sceptra accipere et primos attollere fasces\nregibus omen erat, hoc illis curia templum,\nhae sacris sedes epulis, hic ariete caeso\nperpetuis soliti patres considere mensis.\nQuin etiam veterum effigies ex ordine avorum\nantiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus\nvitisator, curvam servans sub imagine falcem,\nSaturnusque senex Ianique bifrontis imago\nvestibulo astabant, aliique ab origine reges\nMartiaque ob patriam pugnando volnera passi.\nMultaque praeterea sacris in postibus arma,\ncaptivi pendent currus curvaeque secures\net cristae capitum et portarum ingentia claustra\nspiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.\nIpse Quirinali lituo parvaque sedebat\nsuccinctus trabea laevaque ancile gerebat\nPicus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx\naurea percussum virga versumque venenis\nfecit avem Circe sparsitque coloribus alas.\nTali intus templo divom patriaque Latinus\nsede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,\natque haec ingressis placido prior edidit ore:\n\n`Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem\net genus, auditique advertitis aequore cursum),\nquid petitis ? Quae causa rates aut cuius egentis\nlitus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?\nSive errore viae seu tempestatibus acti,\nqualia multa mari nautae patiuntur in alto,\nfluminis intrastis ripas portuque sedetis,\nne fugite hospitium neve ignorate Latinos\nSaturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,\nsponte sua veterisque dei se more tenentem.\nAtque equidem memini (fama est obscurior annis)\nAuruncos ita ferre senes, his ortus ut agris\nDardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes\nThreiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.\nHinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,\naurea nunc solio stellantis regia caeli\naccipit et numerum divorum altaribus auget.'\n\nDixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:\nRex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,\natra subegit hiemps vestris succedere terris\nnec sidus regione viae litusve fefellit:\nconsilio hanc omnes animisque volentibus urbem,\nadferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam\nextremo veniens Sol aspiciebat Olympo.\nAb Iove principium generis, Iove Dardana pubes\ngaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,\nTroius Aeneas, tua nos ad limina misit.\nQuanta per Idaeos saevis effusa Mycenis\ntempestas ierit campos, quibus actus uterque\nEuropae atque Asiae fatis concurrerit orbis,\naudiit et siquem tellus extrema refuso\nsummovet oceano et siquem extenta plagarum\nquattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.\nDiluvio ex illo tot vasta per aequora vecti\ndis sedem exiguam patriis litusque rogamus\ninnocuum et cunctis undamque auramque patentem.\nNon erimus regno indecores, nec vestra feretur\nfama levis tantique abolescet gratia facti,\nnec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.\nFata per Aeneae iuro dextramque potentem\nsive fide seu quis bello est expertus et armis:\nmulti nos populi, multae (ne temne, quod ultro\npraeferimus manibus vittas ac verba precantia)\net petiere sibi et voluere adiungere gentes;\nsed nos fata deum vestras exquirere terras\nimperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;\nhuc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo\nTyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.\nDat tibi praeterea fortunae parva prioris\nmunera, reliquias Troia ex ardente receptas.\nHoc pater Anchises auro libabat ad aras;\nhoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis\nmore daret populis, sceptrumque sacerque tiaras\nIliadumque labor vestes.'\n\nTalibus Ilionei dictis defixa Latinus\nobtutu tenet ora soloque immobilis haeret\nintentos volvens oculos. Nec purpura regem\npicta movet nec sceptra movent Priameia tantum,\nquantum in conubio natae thalamoque moratur,\net veteris Fauni voluit sub pectore sortem,\nhunc illum fatis externa ab sede profectum\nportendi generum paribusque in regna vocari\nauspiciis, huic progeniem virtute futuram\negregiam et totum quae viribus occupet orbem.\ntandem laetus ait: `Di nostra incepta secundent\nauguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas,\nmullera nec sperno. Non vobis rege Latino\ndivitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.\nIpse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,\nsi iungi hospitio properat sociusque vocari,\nadveniat voltus neve exhorrescat amicos:\nilli pacis erit dextram tetigisse tyranni.\nvos contra regi mea nunc mandata referte.\nEst mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae\nnon patrio ex adyto sortes, non plurima caelo\nmonstra sinunt: generos externis adfore ab oris,\nhoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum\nnomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata\net reor et, siquid veri mens augurat, opto.'\nhaec effatus equos numero pater eligit omni\n(stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):\nomnibus extemplo Teucris iubet ordine duci\ninstratos ostro alipedes pictisque tapetis;\naurea pectoribus demissa monilia pendent,\ntecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum;\nabsenti Aeneae currunt geminosque iugalis\nsemine ab aetherio, spirantis naribus ignem,\nillorum de gente, patri quos daedala Circe\nsupposita de matre nothos furata creavit.\nTalibus Aeneadae donis dictisque Latini\nsublimes in equis redeunt pacemque reportant.\n\nEcce autem Inachiis sese referebat ab Argis\nsaeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,\net laetum Aenean classemque ex aethere longe\nDardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.\nmoliri iam tecta videt, iam fidere terrae,\ndeseruisse rates: stetit acri fixa dolore.\nTum quassans caput haec effundit pectore dicta:\n`Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris\nfata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis,\nnum capti potuere capi, num incensa cremavit\nTroia viros ? Medias acies mediosque per ignis\ninvenere viam. At, credo, mea numina tandem\nfessa iacent odiis aut exsaturata quievi.\nQuin etiam patria excussos infesta per undas\nausa sequi et profugis toto me opponere ponto !\nAbsumptae in Teucros vires caelique marisque.\nQuid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis\nprofuit? Optato conduntur Thybridis alveo,\nsecuri pelagi atque mei. Mars perdere gentem\nimmanem Lapithum valuit, concessit in iras\nipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,\nquod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?\nAst ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum\nquae potui infelix, quae memet in omnia verti,\nvincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt\nmagna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:\nflectere si nequeo superos, Acheronta movebo.\nNon dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,\natque immota manet fatis Lavinia coniunx:\nat trahere atque moras tantis licet addere rebus,\nat licet amborum populos exscindere regum.\nHac gener atque socer coeant mercede suorum:\nsanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,\net Bellona manet te pronuba. Nec face tantum\nCisseis praegnans ignis enixa iugalis\nquin idem Veneri partus suus et Paris alter\nfunestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.'\nHaec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:\nluctificam Allecto dirarum ab sede dearum\ninfernisque ciet tenebris, cui tristia bella\niraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.\nOdit et ipse pater Pluton, odere sorores\nTartareae monstrum: tot sese vertit in ora,\ntam saevae facies, tot pullulat atra colubris.\nQuam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:\n`Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,\nhanc operam, ne noster honos infractave cedat\nfama loco, neu conubiis ambire Latinum\nAeneadae possint Italosve obsidere finis.\nTu potes unanimos armare in proelia fratres\natque odiis versare domos, tu verbera tectis\nfunereasque inferre faces, tibi nomina mille,\nmille nocendi artes. Fecundum concute pectus,\ndisice compositam pacem, sere crimina belli:\narma velit poscatque simul rapiatque inventus.'\n\nExin Gorgoneis Allecto infecta venenis\nprincipio Latium et Laurentis tecta tyranni\ncelsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,\nquam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis\nfemineae ardentem curaeque iraeque coquebant.\nHuic dea caeruleis unum de crinibus anguem\nconicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,\nquo furibunda domum monstro permisceat omnem.\nIlle inter vestes et levia pectora lapsus\nvolvitur attactu nullo fallitque furentem,\nvipeream inspirans animam: fit tortile collo\naurum ingens coluber, fit longae taenia vittae\ninnectitque comas, et membris lubricus errat.\nAc dum prima lues udo sublapsa veneno\npertemptat sensus atque ossibus implicat ignem\nnecdum animus toto percepit pectore flammam,\nmollius et solito matrum de more locuta est,\nmulta super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:\n`Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,\nO genitor, nec te miseret gnataeque tuique ?\nNec matris miseret, quam primo aquilone relinquet\nperfidus alta petens abducta virgine praedo?\nAn non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor\nLedaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ?\nQuid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum\net consanguineo totiens data dextera Turno?\nSi gener externa petitur de gente Latinis\nidque sedet Faunique premunt te iussa parentis,\nomnem equidem sceptris terram quae libera nostris\ndissidet, externam reor et sic dicere divos.\nEt Turno, si prima domus repetatur origo,\nInachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'\n\nHis ubi nequiquam dictis experta Latinum\ncontra stare videt penitusque in viscera lapsum\nserpentis furiale malum totamque pererrat,\ntum vero infelix, ingentibus excita monstris,\nimmensam sine more furit lymphata per urbem.\nCeu quondam torto volitans sub verbere turbo,\nquem pueri magno in gyro vacua atria circum\nintenti ludo exercent; ille actus habena\ncurvatis fertur spatiis; stupet inscia supra\ninpubesque manus, mirata volubile buxum;\ndant animos plagae: non cursu segnior illo\nper medias urbes agitur populosque feroces.\nQuin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,\nmaius adorta nefas maioremque orsa furorem\nevolat et natam frondosis montibus abdit,\nquo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,\nEuhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum\nvociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,\nte lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.\nFama volat, furiisque accensas pectore matres\nidem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:\ndeseruere domos, ventis dant colla comasque,\nast aliae tremulis ululatibus aethera complent,\npampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;\nipsa inter medias flagrantem fervida pinum\nsustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,\nsanguineam torquens aciem, torvumque repente\nclamat: `Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:\nSiqua piis animis manet infelicis Amatae\ngratia, si iuris materni cura remordet,\nsolvite crinalis vittas, capite orgia mecum.'\nTalem inter silvas, inter deserta ferarum,\nreginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.\n\nPostquam visa satis primos acuisse furores\nconsiliumque omnemque domum vertisse Latini,\nprotinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis\naudacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem\nAcrisioneis Danae fundasse colonis,\npraecipiti delata noto. Locus Ardea quondam\ndictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,\nsed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis\niam mediam nigra carpebat nocte quietem.\nAllecto torvam faciem et furialia membra\nexuit, in vultus sese transformat anilis;\net frontem obscenam rugis arat, induit albos\ncum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;\nfit Calybe Iunonis anus templique sacerdos\net iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:\n`Turne, tot incassum fusos patiere labores\net tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?\nRex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes\nabnegat, externusque in regnum quaeritur heres.\nI nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;\nTyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.\nHaec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,\nipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.\nQuare age et armari pubem portisque moveri\nlaetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro\nconsedere duces pictasque exure carinas.\nCaelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,\nni dare coniugium et dicto parere fatetur,\nsentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'\n\nHic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim\nore refert: `Classis invectas Thybridis undam\nnon, ut rere, meas effugit nuntius auris.\nNe tantos mihi finge metus; nec regia Iuno\ninmemor est nostri.\nSed te victa situ verique effeta senectus,\no mater, curis nequiquam exercet et arma\nregum inter falsa vatem formidine ludit.\nCura tibi divom effigies et templa tueri:\nbella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.'\n\nTalibus Allecto dictis exarsit in iras,\nat iuveni oranti subitus tremor occupat artus,\nderiguere oculi: tot Erinys sibilat hydris\ntantaque se facies aperit; tum flammea torquens\nlumina cunctantem et quaerentem dicere plura\nreppulit et geminos erexit crinibus anguis\nverberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:\n`En ego victa situ, quam veri effeta senectus\narma inter regum falsa formidine ludit.\nRespice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,\nbella manu letumque gero.'\nSic effata facem iuveni coniecit et atro\nlumine fumantis fixit sub pectore taedas.\nOlli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus\nperfundit toto proruptus corpore sudor;\narma amens fremit, arma toro tectisque requirit;\nsaevit amor ferri et scelerata insania belli,\nira super: magno veluti cum flamma sonore\nvirgea suggeritur costis undantis aeni\nexsultantque aestu latices, furit intus aquai\nfumidus atque alte spumis exuberat amnis,\nnec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.\nErgo iter ad regem polluta pace Latinum\nindicit primis iuvenum et iubet arma parari,\ntutari Italiam, detrudere finibus hostem:\nse satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.\nHaec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,\ncertatim sese Rutuli exhortantur in arma:\nhunc decus egregium formae movet atque iuventae,\nhunc atavi reges, hunc claris dextera factis.\n\nDum Turnus Rutulos animis audacibus implet,\nAllecto in Teucros Stygiis se concitat alis,\narte nova speculata locum, quo litore pulcher\ninsidiis cursuque feras agitabat Iulus.\nHic subitam canibus rabiem Cocytia virgo\nobicit et noto naris contingit odore,\nut cervum ardentes agerent; quae prima laborum\ncausa fuit belloque animos accendit agrestis.\nCervus erat forma praestanti et cornibus ingens,\nTyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum\nnutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent\narmenta et late custodia credita campi.\nAdsuetum imperiis soror omni Silvia cura\nmollibus intexens ornabat cornua sertis\npectebatque ferum puroque in fonte lavabat.\nIlle, manum patiens mensaeque adsuetus erili,\nerrabat silvis rursusque ad limina nota\nipse domum sera quamvis se nocte ferebat.\nHunc procul errantem rabidae venantis Iuli\ncommovere canes, fluvio cum forte secundo\ndeflueret ripaque aestus viridante levaret.\nIpse etiam, eximiae laudis succensus amore,\nAscanius curvo direxit spicula cornu;\nnec dextrae erranti deus afuit, actaque multo\nperque uterum sonitu perque ilia venit harundo.\nSaucius at quadrupes nota intra tecta refugit\nsuccessitque gemens stabulis questuque cruentus\natque imploranti similis tectum omne replebat.\nSilvia prima soror, palmis percussa lacertos,\nauxilium vocat et duros conclamat agrestis.\nOlli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,\ninprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,\nstipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum\nrimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,\nquadrifidam quercum cuneis ut forte coactis\nscindebat, rapta spirans immane securi.\nAt saeva e speculis tempus dea nacta nocendi\nardua tecta petit stabuli et de culmine summo\npastorale canit signum cornuque recurvo\nTartaream intendit vocem, qua protinus omne\ncontremuit nemus et silvae insonuere profundae;\naudiit et Triviae longe lacus, audiit amnis\nsulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,\net trepidae matres pressere ad pectora natos.\nTum vero ad vocem celeres, qua bucina signum\ndira dedit, raptis concurrunt undique telis\nindomiti agricolae; nec non et Troia pubes\nAscanio auxilium castris effundit apertis.\nDirexere acies. Non iam certamine agresti,\nstipitibus duris agitur sudibusve praeustis,\nsed ferro ancipiti decernunt atraque late\nhorrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent\nsole lacessita et lucem sub nubila iactant:\nfluctus uti primo coepit cum albescere vento,\npaulatim sese tollit mare et altius undas\nerigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.\nHic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,\nnatorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,\nsternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae\nvocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.\nCorpora multa virum circa seniorque Galaesus,\ndum paci medium se offert, iustissimus unus\nqui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:\nquinque greges illi balantum, quina redibant\narmenta, et terram centum vertebat aratris.\n\nAtque ea per campos aequo dum Marte geruntur,\npromissi dea facta potens, ubi sanguine bellum\nimbuit et primae commisit funera pugnae,\ndeserit Hesperiam et caeli convexa per auras\nIunonem victrix adfatur voce superba:\n`En, perfecta tibi bello discordia tristi:\ndic in amicitiam coeant et foedera iungant.\nQuando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros,\nhoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:\nfinitimas in bella feram rumoribus urbes\naccendamque animos insani Martis amore,\nundique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.'\nTum contra Iuno; `Terrorum et fraudis abunde est;\nstant belli causae, pugnatur comminus armis,\nquae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.\nTalia coniugia et talis celebrent hymenaeos\negregium Veneris genus et rex ipse Latinus.\nTe super aetherias errare licentius auras\nhaud pater ille velit, summi regnator Olympi:\ncede locis; ego, siqua super fortuna laborum est,\nipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces.\nIlla autem attollit stridentis anguibus alas\nCocytique petit sedem, supera ardua linquens.\nEst locus Italiae medio sub montibus altis,\nnobilis et fama multis memoratus in oris,\nAmsancti valles: densis hunc frondibus atrum\nurguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus\ndat sonitum saxis et torto vertice torrens.\nHic specus horrendum et saevi spiracula Ditis\nmonstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago\npestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,\ninvisum numen, terras caelumque levabat.\n\nNec minus interea extremam Saturnia bello\nimponit regina manum. Ruit omnis in urbem\npastorum ex acie numerus caesosque reportant\nAlmonem puerum foedatique ora Galaesi\nimplorantque deos obtestanturque Latinum.\nTurnus adest medioque in crimine caedis et igni\nterrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,\nstirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.\nTum quorum attonitae Baccho nemora avia matres\ninsultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae),\nundique collecti coeunt Martemque fatigant.\nIlicet infandum cuncti contra omina bellum,\ncontra fata deum perverso numine poscunt,\ncertatim regis circumstant tecta Latini.\nIlle velut pelagi rupes immota resistit,\nut pelagi rupes magno veniente fragore,\nquae sese multis circum latrantibus undis\nmole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum\nsaxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.\nVerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas\nconsilium et saevae nutu Iunonis eunt res,\nmulta deos aurasque pater testatus inanis:\n`Frangimur heu fatis,' inquit, `ferimurque procella !\nIpsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,\nO miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit\nsupplicium, votisque deos venerabere seris.\nNam mihi parta quies, omnisque in limine portus;\nfunere felici spolior.' Nec plura locutus\nsaepsit se tectis rerumque reliquit habenas.\nMos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes\nAlbanae coluere sacrum nunc maxima rerum\nRoma colit, cum prima movent in proelia Martem,\nsive Getis inferre manu lacrimabile bellum\nHyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos\nAuroramque sequi Parthosque reposcere signa.\nSunt geminae belli portae (sic nomine dicunt)\nreligione sacrae et saevi formidine Martis;\ncentum aerei claudunt vectes aeternaque ferri\nrobora, nec custos absistit limine Ianus:\nhas, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,\nipse Quirinali trabea cinctuque Gabino\ninsignis reserat stridentia limina consul,\nipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,\naereaque adsensu conspirant cornua rauco.\nHoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus\nmore iubebatur tristisque recludere portas.\nAbstinuit tactu pater aversusque refugit\nfoeda ministeria et caecis se condidit umbris.\nTum regina deum caelo delapsa morantis\nimpulit ipsa manu portas, et cardine verso\nbelli ferratos rumpit Saturnia postes.\nArdet inexcita Ausonia atque immobilis ante;\nPars pedes ire parat campis, pars arduus altis\npulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.\nPars levis clipeos et spicula lucida tergent\narvina pingui subiguntque in cote secures;\nsignaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.\nQuinque adeo magnae positis incudibus urbes\ntela novant, Atina potens Tiburque superbum,\nArdea Crustumerique et turrigerae Antemnae.\nTegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas\numbonum cratis; alii thoracas aenos\naut levis ocreas lento ducunt argento;\nvomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri\ncessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.\nClassica iamque sonant; it bello tessera signum.\nHic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis\nad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem\nloricam induitur fidoque accingitur ense.\n\nPandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,\nqui bello exciti reges, quae quemque secutae\ncomplerint campos acies, quibus Itala iam tum\nfloruerit terra alma viris, quibus arserit armis.\nEt meministis enim, divae, et memorare potestis:\nad nos vix tenuis famae perlabitur aura.\n\nPrimus init bellum Tyrrhenis asper ab oris\ncontemptor divom Mezentius agminaque armat.\nFilius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter\nnon fuit excepto Laurentis corpore Turni,\nLausus, equum domitor debellatorque ferarum,\nducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos\nmille viros, dignus, patriis qui laetior esset\nimperiis et cui pater haud Mezentius esset.\n\nPost hos insignem palma per gramina currum\nvictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro\npulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum\ncentum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;\ncollis Aventini silva quem Rhea sacerdos\nfurtivum partu sub luminis edidit oras,\nmixta deo mulier, postquam Laurentia victor\nGeryone extincto Tirynthius attigit arva\nTyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.\nPila manu saevosque gerunt in bella dolones\net tereti pugnant mucrone veruque Sabello.\nIpse pedes, tegumen torquens immane leonis,\nterribili impexum saetacum dentibus albis\nindutus capiti, sic regia tecta subibat,\nhorridus, Herculeoque umeros innexus amictu.\n\nTum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,\nfratris Tiburti dictam cognomine gentem,\nCatillusque acerque Coras, Argiva iuventus,\net primam ante aciem densa inter tela feruntur:\nceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto\ndescendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem\nlinquentes cursu rapido; dat euntibus ingens\nsilva locum et magno cedunt virgulta fragore.\n\nNec Praenestinae fundator defuit urbis,\nVolcano genitum pecora inter agrestia regem\ninventumque focis omnis quem credidit aetas\nCaeculus. Hunc late legio comitatur agrestis:\nquique altum Praeneste viri quique arva Gabinae\nIunonis gelidumque Anienem et roscida rivis\nHernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,\nquos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,\nnec clipei currusve sonant: pars maxima glandes\nliventis plumbi spargit, pars spicula gestat\nbina manu, fulvosque lupi de pelle galeros\ntegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri\ninstituere pedis, crudus tegit altera pero.\n\nAt Messapus, equum domitor, Neptunia proles,\nquem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,\niam pridem resides populos desuetaque bello\nagmina in arma vocat subito ferrumque retractat.\nHi Fescenninas acies Aequosque Faliscos.\nHi Soractis habent arces Flaviniaque arva\net Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.\nIbant aequati numero regemque canebant,\nceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,\ncum sese e pastu referunt et longa canoros\ndant per colla modos, sonat amnis et Asia longe\npulsa palus.\nNec quisquam aeratas acies ex agmine tanto\nmisceri putet, aeriam sed gorgite ab alto\nurgueri volucrum raucarum ad litora nubem.\n\nEcce Sabinorum prisco de sanguine magnum\nagmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,\nClaudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens\nper Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.\nUna ingens Amiterna cohors priscique Quirites,\nEreti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;\nqui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,\nqui Tetricae horrentis rupes montemque Severum\nCasperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,\nqui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit\nNursia, et Hortinae classes populique Latini,\nquosque secans infaustum interluit Allia nomen:\nquam multi Libyco volvuntur marmore fluctus\nsaevus ubi Orion hibernis conditur undis;\nvel cum sole novo densae torrentur aristae\naut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.\nScuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.\n\nHinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,\ncurru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis\nmille rapit populos, vertunt felicia Baccho\nMassica qui rastris et quos de collibus altis\nAurunci misere patres, Sidicinaque iuxta\naequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi\naccola Volturni, pariterque Saticulus asper\nOscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis\ntela, sed haec lento mos est aptare flagello;\nlaevas caetra tegit, falcati comminus enses.\n\nNec tu carminibus nostris indictus abibis,\nOebale, quem generasse Telon Sebethide nympha\nfertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,\niam senior; patriis sed non et filius arvis\ncontentus late iam tum dicione premebat\nSarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus\nquique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae\net quos maliferae despectant moenia Abellae,\nTeutonico ritu soliti torquere cateias,\ntegmina quis capitum raptus de subere cortex,\naerataeque micant peltae, micat aereus ensis.\n\nEt te montosae misere in proelia Nersae,\nUfens, insignem fama et felicibus armis;\nhorrida praecipue cui gens adsuetaque multo\nvenatu nemorum, duris Aequicula glaebis.\nArmati terram exercent, semperque recentis\nconvectare iuvat praedas et vivere rapto.\n\nQuin et Marruvia venit de gente sacerdos,\nfronde super galeam et felici comptus oliva.\nArchippi regis missu, fortissimus Umbro,\nvipereo generi et graviter spirantibus hydris\nspargere qui somnos cantuque manuque solebat\nmulcebatque iras et morsus arte levabat.\nSed non Dardaniae medicari cuspidis ictum\nevaluit, neque eum iuvere in volnera cantus\nsomniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.\nTe nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,\nte liquidi flevere lacus.\n\nIbat et Hippolyti proles pulcherrima bello,\nVirbius, insignem quem mater Aricia misit,\neductum Egeriae lucis umentia circum\nlitora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.\nNamque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae\nocciderit patriasque explerit sanguine poenas\nturbatis distractus equis, ad sidera rursus\naetheria et superas caeli venisse sub auras,\nPaeoniis revocatum herbis et amore Dianae.\nTum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris\nmortalem infernis ad lumina surgere vitae,\nipse repertorem medicinae talis et artis\nfulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.\nAt Trivia Hippolytum secretis alma recondit\nsedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,\nsolus ubi in silvis Italis ignobilis aevom\nexigeret versoque ubi nomine Virbius esset.\nUnde etiam templo Triviae lucisque sacratis\ncornipedes arcentur equi, quod litore currum\net iuvenem monstris pavidi effudere marinis.\nFilius ardentis haud setius aequore campi\nexercebat equos curruque in bella ruebat.\n\nIpse inter primos praestanti corpore Turnus\nvertitur arma tenens et toto vertice supra est.\nCui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram\nsustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:\ntam magis illa fremens et tristibus effera flammis,\nquam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.\nAt levem clipeum sublatis cornibus Io\nauro insignibat, iam saetis obsita, iam bos\n(argumentum ingens), et custos virginis Argus\ncaelataque amnem fundens pater Inachus urna.\nInsequitur nimbus peditum clipeataque totis\nagmina densentur campis, Argivaque pubes\nAuruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani\net Sacranae acies et picti scuta Labici;\nqui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici\nlitus arant Rutulosque exercent vomere colles\nCircaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis\npraesidet et viridi gaudens Feronia luco;\nqua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas\nquaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.\n\nHos super advenit Volsca de gente Camilla\nagmen agens equitum et florentis aere catervas,\nbellatrix, non illa colo calathisve Minervae\nfemineas adsueta manus, sed proelia virgo\ndura pati cursuque pedum praevertere ventos.\nIlla vel intactae segetis per summa volaret\ngramina nec teneras cursu laesisset aristas,\nvel mare per medium fluctu suspensa tumenti\nferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.\nIllam omnis tectis agrisque effusa iuventus\nturbaque miratur matrum et prospectat euntem,\nattonitis inhians animis, ut regius ostro\nvelet honos levis umeros, ut fibula crinem\nauro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram\net pastoralem praefixa cuspide myrtum.\n\nLIBER VIII\n\nUT belli signum Laurenti Turnus ab arce\nextulit et rauco strepuerunt cornua cantu,\nutque acris concussit equos utque impulit arma,\nextemplo turbati animi, simul omne tumultu\nconiurat trepido Latium saevitque iuventus\neffera. Ductores primi Messapus et Ufens\ncontemptorque deum Mezentius undique cogunt\nauxilia et latos vastant cultoribus agros.\nmittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,\nqui petat auxilium et Latio consistere Teucros,\nadvectum Aenean classi victosque penatis\ninferre et fatis regem se dicere posci\nedoceat multasque viro se adiungere gentis\nDardanio et late Latio increbrescere nomen.\nQuid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,\neventum pugnae cupiat, manifestius ipsi\nquam Turno regi aut regi apparere Latino.\n\nTalia per Latium. Quae Laomedontius heros\ncuncta videns magno curarum fluctuat aestu,\natque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.\nIn partisque rapit varias perque omnia versat:\nsicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis\nsole repercussum aut radiantis imagine lunae\nomnia pervolitat late loca iamque sub auras\nerigitur summique ferit lacuaria tecti.\nNox erat, et terras animalia fessa per omnis\nalituum pecudumque genus sopor altus habebat:\ncum pater in ripa gelidique sub aetheris axe\nAeneas, tristi turbatus pectora bello,\nprocubuit seramque dedit per membra quietem.\nHuic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno\npopuleas inter senior se attollere frondes\nvisus; eum tenuis glauco velabat amictu\ncarbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,\ntum sic adfari et curas his demere dictis:\n\n`O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem\nqui revehis nobis aeternaque Pergama servas,\nexspectate solo Laurenti arvisque Latinis,\nhic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;\nneu belli terrere minis: tumor omnis et irae\nconcessere deum.\n[Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,\nlitoreis ingens inventa sub ilicibus sus,\ntriginta capitum fetus enixa, iacebit,\nalba, solo recubans, albi circum ubera nati.\nHic locus urbis erit, requies ea certa laborum\nex quo ter denis urbem redeuntibus annis\nAscanius clari condet cognominis Albam.\nHaud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat\nexpedias victor, paucis (adverte) docebo.\nArcades his oris, genus a Pallante profectum,\nqui regem Euandrum comites, qui signa secuti,\ndelegere locum et posuere in montibus urbem\nPallantis proavi de nomine Pallanteum.\nHi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;\nhos castris adhibe socios et foedera iunge.\nIpse ego te ripis et recto flumine ducam,\nadversum remis superes subvectus ut amnem.\nSurge age, nate dea, primisque cadentibus astris\nIunoni fer rite preces iramque minasque\nsupplicibus supera votis. Mihi victor honorem\npersolves. Ego sum pleno quem flumine cernis\nstringentem ripas et pinguia culta secantem,\ncaeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.\nHic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.'\n\nDixit, deinde lacu fluvius se condidit alto,\nima petens; nox Aenean somnusque reliquit.\nSurgit et aetherii spectans orientia solis\nlumina rite cavis undam de flumine palmis\nsustinet ac talis effundit ad aethera voces:\n`Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,\ntuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,\naccipite Aenean et tandem arcete periclis.\nQuo te cumque lacus miserantem incommoda nostra\nfonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,\nsemper honore meo, semper celebrabere donis\ncorniger hesperidum fluvius regnator aquarum.\nAdsis o tantum et propius tua numina firmes.'\nsic memorat geminasque legit de classe biremis\nremigioque aptat, socios simul instruit armis.\n\nEcce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;\ncandida per silvam cum fetu concolor albo\nprocubuit viridique in litore conspicitur sus.\nQuam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,\nmactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.\nThybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem\nleniit, et tacita refluens ita substitit unda,\nmitis ut in morem stagni placidaeque paludis\nsterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.\nErgo iter inceptum celerant rumore secundo;\nlabitur uncta vadis abies; mirantur et undae,\nmiratur nemus insuetum fulgentia longe\nscuta virum fluvio pictasque innare carinas.\nOlli remigio noctemque diemque fatigant\net longos superant flexus variisque teguntur\narboribus viridisque secant placido aequore silvas.\nSol medium caeli conscenderat igneus orbem,\ncum muros arcemque procul ac rara domorum\ntecta vident, quae nunc Romana potentia caelo\naequavit, tum res inopes Euandrus habebat:\nocius advertunt proras urbique propinquant.\n\nForte die sollemnem illo rex Arcas honorem\nAmphitryoniadae magno divisque ferebat\nante urbem in luco. Pallas huic filius una,\nuna omnes iuvenum primi pauperque senatus\ntura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.\nUt celsas videre rates atque inter opacum\nadlabi nemus et tacitis incumbere remis,\nterrentur visu subito cunctique relictis\nconsurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas\nsacra vetat raptoque volat telo obvius ipse\net procul e tumulo: `Iuvenes, quae causa subegit\nignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit.\n`Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?'\nTum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta\npaciferaeque manu ramum praetendit olivae:\n`Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,\nquos illi bello profugos egere superbo.\nEuandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos\nDardaniae venisse duces socia arma rogantis.'\nObstipuit tanto percussus nomine Pallas:\n`Egredere o quicumque es' ait `coramque parentem\nadloquere ac nostris succede penatibus hospes.'\nexcepitque manu dextramque amplexus inhaesit.\nProgressi subeunt luco fluviumque relinquunt.\n\nTum regem Aeneas dictis adfatur amicis:\n`Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari\net vitta comptos voluit praetendere ramos,\nnon equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas\nquodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;\nsed mea me virtus et sancta oracula divom\ncognatique patres, tua terris didita fama,\nconiunxere tibi et fatis egere volentem.\nDardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,\nElectra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus,\nadvehitur Teucros; Electram maxumus Atlas\nedidit, aetherios umero qui sustinet orbes\nvobis Mercurius pater est, quem candida Maia\nCyllenae gelido conceptum vertice fudit;\nat Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,\nidem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.\nSic genus amborum scindit se sanguine ab uno.\nHis fretus non legatos neque prima per artem\ntemptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque\nobieci caput et supplex ad limina veni.\nGens eadem, quae te, crudeli Daunia bello\ninsequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,\nquin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant\net mare quod supra teneant quodque adluit infra.\nAccipe daque fidem: sunt nobis fortia bello\npectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'\n\nDixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis\niamdudum et totum lustrabat lumine corpus.\nTum sic pauca refert: `Ut te, fortissime Teucrum,\naccipio agnoscoque libens! Ut verba parentis\net vocem Anchisae magni voltumque recordor!\nNam memini Hesionae visentem regna sororis\nLaomedontiaden Priamum, Salamina petentem,\nprotinus Arcadiae gelidos invisere finis.\nTum mihi prima genas vestibat flore iuventas,\nmirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum\nLaomedontiaden, sed cunctis altior ibat\nAnchises: mihi mens iuvenali ardebat amore\ncompellare virum et dextrae coniungere dextram.\nAccessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.\nIlle mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas\ndiscedens chlamydemque auro dedit intertextam\nfrenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.\nErgo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,\net lux cum primum terris se crastina reddet,\nauxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.\nInterea sacra haec, quando huc venistis amici,\nannua, quae differre nefas, celebrate faventes\nnobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'\n\nHaec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi\npocula gramineoque viros locat ipse sedili\npraecipuumque toro et villosi pelle leonis\naccipit Aenean solioque invitat acerno.\nTum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos\nviscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris\ndona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.\nVescitur Aeneas simul et Troiana iuventus\nperpetui tergo bovis et lustralibus extis.\n\nPostquam exempta fames et amor compressus edendi,\nrex Euandrus ait: `Non haec sollemnia nobis,\nhas ex more dapes, hanc tanti numinis aram\nvana superstitio veterumque ignara deorum\ninposuit: saevis, hospes Troiane, periclis\nservati facimus meritosque novamus honores.\nIam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,\ndisiectae procul ut moles desertaque montis\nstat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.\nHic spelunca fuit, vasto summota recessu,\nsemihominis Caci facies quam dira tenebat\nsolis inaccessam radiis; semperque recenti\ncaede tepebat humus, foribusque adfixa superbis\nora virum tristi pendebant pallida tabo.\nHuic monstro Volcanus erat pater: illius atros\nore vomens ignis magna se mole ferebat.\nAttulit et nobis aliquando optantibus aetas\nauxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,\ntergemini nece Geryonae spoliisque superbus\nAlcides aderat taurosque hac victor agebat\ningentis, vallemque boves amnemque tenebant.\nAt furiis Caci mens effera, nequid inausum\naut intractatum scelerisve dolive fuisset,\nquattuor a stabulis praestanti corpore tauros\navertit, totidem forma superante iuvencas;\natque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,\ncauda in speluncam tractos versisque viarum\nindiciis raptos saxo occultabat opaco:\nquaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.\nInterea, cum iam stabulis saturata moveret\nAmphytrioniades armenta abitumque pararet,\ndiscessu mugire boves atque omne querelis\nimpleri nemus et colles clamore relinqui.\nreddidit una boum vocem vastoque sub antro\nmugiit et Caci spem custodita fefellit.\nHic vero Alcidae furiis exarserat atro\nfelle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum\nrobur et aerii cursu petit ardua montis.\nTum primum nostri Cacum videre timentem\nturbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro\nspeluncamque petit, pedibus timor addidit alas.\nUt sese inclusit ruptisque immane catenis\ndeiecit saxum, ferro quod et arte paterna\npendebat, fultosque emuniit obice postis,\necce furens animis aderat Tirynthius omnemque\naccessum lustrans huc ora ferebat et illuc,\ndentibus infrendens. Ter totum fervidus ira\nlustrat Aventini montem, ter saxea temptat\nlimina nequiquam, ter fessus valle resedit.\nStabat acuta silex, praecisis undique saxis\nspeluncae dorso insurgens, altissima visu,\ndirarum nidis domus opportuna volucrum.\nHanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,\ndexter in adversum nitens concussit et imis\navolsam solvit radicibus; inde repente\ninpulit, inpulsu quo maximus intonat aether\ndissultant ripae refluitque exterritus amnis.\nAt specus et Caci detecta apparuit ingens\nregia, et umbrosae penitus patuere cavernae:\nnon secus ac siqua penitus vi terra dehiscens\ninfernas reseret sedes et regna recludat\npallida, dis invisa, superque immane barathrum\ncernatur, trepident inmisso lumine manes.\nErgo insperata deprensum luce repente\ninclusumque cavo saxo atque insueta rudentem\ndesuper Alcides telis premit omniaque arma\nadvocat et ramis vastisque molaribus instat.\nIlle autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,\nfaucibus ingentem fumum (mirabile dictu)\nevomit involvitque domum caligine caeca,\nprospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro\nfumiferam noctem commixtis igne tenebris.\nNon tulit Alcides animis seque ipse per ignem\npraecipiti iecit saltu, qua plurimus undam\nfumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.\nHic Cacum in tenebris incendia vana vomentem\ncorripit in nodum complexus et angit inhaerens\nelisos oculos et siccum sanguine guttur.\nPanditur extemplo foribus domus atra revolsis,\nabstractaeque boves abiurataeque rapinae\ncaelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver\nprotrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo\nterribilis oculos, voltum villosaque saetis\npectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.\nEx illo celebratus honos, laetique minores\nservavere diem, primusque Potitius auctor\net domus Herculei custos Pinaria sacri.\nHanc aram luco statuit, quae maxuma semper\ndicetur nobis et erit quae maxuma semper.\nQuare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum\ncingite fronde comas et pocula porgite dextris\ncommunemque vocate deum et date vina volentes.'\nDixerat, Herculea bicolor cum populus umbra\nvelavitque comas foliisque innexa pependit\net sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes\nin mensam laeti libant divosque precantur.\n\nDevexo interea propior fit Vesper Olympo,\niamque sacerdotes primusque Potitius ibant,\npellibus in morem cincti, flammasque ferebant.\nInstaurant epulas et mensae grata secundae\ndona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.\ntum Salii ad cantus incensa altaria circum\npopuleis adsunt evincti tempora ramis,\nhic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes\nHerculeas et facta ferunt: ut prima novercae\nmonstra manu geminosque premens eliserit angues,\nut bello egregias idem disiecerit urbes,\nTroiamque Oechaliamque, ut duros mille labores\nrege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae\npertulerit. `Tu nubigenas, invicte, bimembris\nHylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas\nprodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.\nTe Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci\nossa super recubans antro semesa cruento;\nnec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,\narduus arma tenens; non te rationis egentem\nLernaeus turba capitum circumstetit anguis.\nSalve, vera Iovis proles, decus addite divis,\net nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'\nTalia carminibus celebrant; super omnia Caci\nspeluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.\nConsonat omne nemus strepitu collesque resultant.\n\nExim se cuncti divinis rebus ad urbem\nperfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo\net comitem Aenean iuxta natumque tenebat\ningrediens varioque viam sermone levabat.\nmiratur facilisque oculos fert omnia circum\nAeneas capiturque locis et singula laetus\nexquiritque auditque virum monimenta priorum.\nTum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:\n`Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant\ngensque virum truncis et duro robore nata,\nquis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros\naut componere opes norant aut parcere parto,\nsed rami atque asper victu venatus alebat.\nPrimus ab aetherio venit Saturnus Olympo,\narma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.\nIs genus indocile ac dispersum montibus altis\ncomposuit legesque dedit Latiumque vocari\nmaluit, his quoniam latuisset tutis in oris.\nAurea quae perhibent illo sub rege fuere\nsaecula. Sic placida populos in pace regebat,\ndeterior donec paulatim ac decolor aetas\net belli rabies et amor successit habendi.\nTum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,\nsaepius et nomen posuit Saturnia tellus;\ntum reges asperque immani corpore Thybris,\na quo post Itali fluvium cognomine Thybrim\ndiximus, amisit verum vetus Albula nomen;\nme pulsum patria pelagique extrema sequentem\nFortuna omnipotens et ineluctabile fatum\nhis posuere locis matrisque egere tremenda\nCarmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.\n\nVix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram\net Carmentalem Romani nomine portam\nquam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,\nvatis fatidicae, cecinit quae prima futuros\nAeneadas magnos et nobile Pallanteum.\nHinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum\nrettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,\nParrhasio dictum Panos de more Lycaei.\nNec non et sacri monstrat nemus Argileti\ntestaturque locum et letum docet hospitis Argi.\nHinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,\naurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.\nIam tum religio pavidos terrebat agrestis\ndira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.\nHoc nemus, hunc,' inquit, `frondoso vertice collem\n(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum\ncredunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem\naegida concuteret dextra nimbosque cieret.\nHaec duo praeterea disiectis oppida muris,\nreliquias veterumque vides monimenta virorum.\nHanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:\nIaniculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'\nTalibus inter se dictis ad tecta subibant\npauperis Euandri passimque armenta videbant\nRomanoque foro et lautis mugire Carinis.\nUt ventum ad sedes: `Haec,' inquit, `limina victor\nAlcides subiit, haec illum regia cepit.\nAude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum\nfinge deo rebusque veni non asper egenis.'\ndixit et angusti subter fastigia tecti\ningentem Aenean duxit stratisque locavit\neffultum foliis et pelle Libystidis ursae.\nNox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.\n\nAt Venus haud animo nequiquam exterrita mater\nLaurentumque minis et duro mota tumultu\nVolcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo\nincipit et dictis divinum adspirat amorem:\n`Dum bello Argolici vastabant Pergama reges\ndebita casurasque inimicis ignibus arces,\nnon ullum auxilium miseris, non arma rogavi\nartis opisque tuae nec te, carissime coniunx,\nincassumve tuos volui exercere labores,\nquamvis et Priami deberem plurima natis\net durum Aeneae flevissem saepe laborem.\nNunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:\nergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen\narma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,\nte potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.\nAspice qui coeant populi, quae moenia clausis\nferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.'\nDixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis\ncunctantem amplexu molli fovet. Ille repente\naccepit solitam flammam, notusque medullas\nintravit calor et labefacta per ossa cucurrit:\nnon secus atque olim tonitru cum rupta corusco\nignea rima micans percurrit lumine nimbos.\nSensit laeta dolis et formae conscia coniunx.\nTum pater aeterno fatur devinctus amore:\n`Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit\nquo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,\ntum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:\nnec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant\nstare decemque alios Priamum superesse per annos.\nEt nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,\nquidquid in arte mea possum promittere curae,\nquod fieri ferro liquidove potest electro,\nquantum ignes animaeque valent, absiste precando\nviribus indubitare tuis.' Ea verba locutus\noptatos dedit amplexus placidumque petivit\nconiugis infusus gremio per membra soporem.\n\nInde ubi prima quies medio iam noctis abactae\ncurriculo expulerat somnum, cum femina primum,\ncui tolerare colo vitam tenuique Minerva\nimpositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,\nnoctem addens operi, famulasque ad lumina longo\nexercet penso, castum ut servare cubile\nconiugis et possit parvos educere natos:\nhaud secus Ignipotens nec tempore segnior illo\nmollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.\nInsula Sicanium iuxta latus Aeoliamque\nerigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,\nquam subter specus et Cyclopum exesa caminis\nantra Aetnaea tonant validique incudibus ictus\nauditi referunt gemitus striduntque cavernis\nstricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,\nVolcani domus et Volcania nomine tellus.\nHoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.\nFerrum exercebant vasto Cyclopes in antro,\nBrontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.\nHis informatum manibus iam parte polita\nfulmen erat, toto genitor quae plurima caelo\ndeicit in terras, pars inperfecta manebat.\nTris imbris torti radios, tris nubis aquosae\naddiderant, rutili tris ignis et alitis austri:\nfulgores nunc horrificos sonitumque metumque\nmiscebant operi flammisque sequacibus iras.\nParte alia Marti currumque rotasque volucris\ninstabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;\naegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,\ncertatim squamis serpentum auroque polibant\nconexosque anguis ipsamque in pectore divae\nGorgona, desecto vertentem lumina collo.\n`Tollite cuncta,' inquit, `coeptosque auferte labores,\nAetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:\narma acri facienda viro. Nunc viribus usus,\nnunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.\nPraecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi\nocius incubuere omnes pariterque laborem\nsortiti. Fluit aes rivis aurique metallum,\nvolnificusque chalybs vasta fornace liquescit.\nIngentum clipeum informant, unum omnia contra\ntela Latinorum, septenosque orbibus orbes\nimpediunt. Alii ventosis follibus auras\naccipiunt redduntque, alii stridentia tingunt\naera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.\nIlli inter sese multa vi bracchia tollunt\nin numerum versantque tenaci forcipe massam.\n\nHaec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,\nEuandrum ex humili tecto lux suscitat alma\net matutini volucrum sub culmine cantus.\nConsurgit senior tunicaque inducitur artus\net Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;\ntum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,\ndemissa ab laeva pantherae terga retorquens.\nNec non et gemini custodes limine ab alto\npraecedunt gressumque canes comitantur erilem.\nHospitis Aeneae sedem et secreta petebat\nsermonum memor et promissi muneris heros.\nNec minus Aeneas se matutinus agebat.\nFilius huic Pallas, illi comes ibat Achates.\nCongressi iungunt dextras mediisque residunt\naedibus et licito tandem sermone fruuntur.\nRex prior haec:\n`Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam\nres equidem Troiae victas aut regna fatebor,\nnobis ad belli auxilium pro nomine tanto\nexiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,\nhinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.\nSed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis\niungere castra paro, quam fors inopina salutem\nostentat: fatis huc te poscentibus adfers.\nHaud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto\nurbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam\ngens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.\nHanc multos florentem annos rex deinde superbo\nimperio et saevis tenuit Mezentius armis.\nQuid memorem infandas caedes, quid facta tyranni\neffera? Di capiti ipsius generique reservent!\nMortua quin etiam iungebat corpora vivis\ncomponens manibusque manus atque oribus ora,\ntormenti genus, et sanie taboque fluentis\ncomplexu in misero longa sic morte necabat.\nat fessi tandem cives infanda furentem\narmati circumsistunt ipsumque domumque,\nobtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.\nIlle inter caedem Rutulorum elapsus in agros\nconfugere et Turni defendier hospitis armis.\nErgo omnis furiis surrexit Etruria iustis:\nregem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.\nhis ego te, Aenea, ductorem milibus addam.\nToto namque fremunt condensae litore puppes\nSignaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex\nfata canens, ``O Maeoniae delecta iuventus,\nflos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem\nfert dolor et merita accendit Mezentius ira,\nnulli fas Italo tantam subiungere gentem:\nexternos optate duces''; tum Etrusca resedit\nhoc acies campo, monitis exterrita divom.\nIpse oratores ad me regnique coronam\ncum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,\nsuccedam castris Tyrrhenaque regna capessam.\nSed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus\ninvidet imperium seraeque ad fortia vires.\nnatum exhortarer, ni mixtus matre Sabella\nhinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis\net generi fatum indulgent, quem numina poscunt,\ningredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.\nhunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,\nPallanta adiungam; sub te tolerare magistro\nmilitiam et grave Martis opus, tua cernere facta\nadsuescat primis et te miretur ab annis.\nArcadas huic equites bis centum, robora pubis\nlecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.'\n\nVix ea fatus erat, defixique ora tenebant\nAeneas Anchisiades et fidus Achates\nmultaque dura suo tristi cum corde putabant,\nni signum caelo Cytherea dedisset aperto.\nNamque inproviso vibratus ab aethere fulgor\ncum sonitu venit, et ruere omnia visa repente\nTyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.\nSuspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:\narma inter nubem caeli regione serena\nper sudum rutilare vident et pulsa tonare.\nObstipuere animis alii, sed Troius heros\nagnovit sonitum et divae promissa parentis.\nTum memorat: `Ne vero, hospes, ne quaere profecto,\nquem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.\nHoc signum cecinit missuram diva creatrix,\nsi bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras\nlaturam auxilio.\nHeu quantae miseris caedes Laurentibus instant;\nquas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas\nscuta virum galeasque et fortia corpora volves,\nThybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.'\n\nHaec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto\net primum Herculeis sopitas ignibus aras\nexcitat hesternumque larem parvosque penatis\nlaetus adit: mactant lectas de more bidentis\nEuandrus pariter, pariter Troiana iuventus.\nPost hinc ad navis graditur sociosque revisit.\nQuorum de numero qui sese in bella sequantur\npraestantis virtute legit; pars cetera prona\nfertur aqua segnisque secundo defluit amni,\nnuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.\nDantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;\nducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis\npellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.\n\nFama volat parvam subito volgata per urbem,\nocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.\nvota metu duplicant matres, propiusque periclo\nit timor, et maior Martis iam apparet imago.\ntum pater Evandrus dextram complexus euntis\nhaeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur:\n`O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,\n(qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa\nstravi scutorumque incendi victor acervos\net regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,\nnascenti cui tris animas Feronia mater\n(horrendum dictu) dederat; terna arma movenda,\nter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis\nabstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:\nnon ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,\nnate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam\nhuic capiti insultans tot ferro saeva dedisset\nfunera, tam multis viduasset civibus urbem.\nAt vos, o superi, et divom tu maxume rector\nIuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis\net patrias audite preces. Si numina vestra\nincolumem Pallanta mihi, si fata reservant,\nsi visurus eum vivo et venturus in unum:\nvitam oro, patior quemvis durare laborem.\nSin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:\nnunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam,\ndum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,\ndum te, care puer, mea sera et sola voluptas,\ncomplexu teneo, gravior neu nuntius auris\nvolneret.' Haec genitor digressu dicta supremo\nfundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.\n\nIamque adeo exierat portis equitatus apertis,\nAeneas inter primos et fidus Achates,\ninde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas\nin medio chlamyde et pictis conspectus in armis:\nqualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,\nquem Venus ante alios astrorum diligit ignis,\nextulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.\nStant pavidae in muris matres oculisque sequuntur\npulveream nubem et fulgentis aere catervas.\nOlli per dumos, qua proxuma meta viarum,\narmati tendunt; it clamor, et agmine facto\nquadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.\nEst ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,\nreligione patrum late sacer; undique colles\ninclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.\nSilvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,\narvorum pecorisque deo, lucumque diemque,\nqui primi finis aliquando habuere Latinos:\nhaud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant\ncastra locis, celsoque omnis de colle videri\niam poterat legio et latis tendebat in arvis.\nHuc pater Aeneas et bello lecta iuventus\nsuccedunt fessique et equos et corpora curant.\n\nAt Venus aetherios inter dea candida nimbos\ndona ferens aderat; natumque in valle reducta\nut procul egelido secretum flumine vidit,\ntalibus adfata est dictis seque obtulit ultro:\n`En perfecta mei promissa coniugis arte\nmunera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos\naut acrem dubites in proelia poscere Turnum:'\nDixit et amplexus nati Cytherea petivit,\narma sub adversa posuit radiantia quercu.\nIlle, deae donis et tanto laetus honore,\nexpleri nequit atque oculos per singula volvit\nmiraturque interque manus et bracchia versat\nterribilem cristis galeam flammasque vomentem\nfatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem\nsanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes\nsolis inardescit radiis longeque refulget;\ntum levis ocreas electro auroque recocto\nhastamque et clipei non enarrabile textum.\nIllic res Italas Romanorumque triumphos\nhaud vatum ignarus venturique inscius aevi\nfecerat ignipotens, illic genus omne futurae\nstirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella.\nfecerat et viridi fetam Mavortis in antro\nprocubuisse lupam, geminos huic ubera circum\nludere pendentis pueros et lambere matrem\nimpavidos, illam tereti cervice reflexa\nmulcere alternos et corpora fingere lingua.\nNec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas\nconsessu caveae magnis circensibus actis\naddiderat subitoque novum consurgere bellum\nRomulidis Tatioque seni Curibusque severis.\nPost idem inter se posito certamine reges\narmati Iovis ante aram paterasque tenentes\nstabant et caesa iungebant foedera porca.\nHaud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae\ndistulerant, at tu dictis, Albane, maneres,\nraptabatque viri mendacis viscera Tullus\nper silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.\nNec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat\naccipere ingentique urbem obsidione premebat:\nAeneadae in ferrum pro libertate ruebant.\nIllum indignanti similem similemque minanti\naspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles\net fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.\nIn summo custos Tarpeiae Manlius arcis\nstabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,\nRomuleoque recens horrebat regia culmo.\nAtque hic auratis volitans argenteus anser\nporticibus Gallos in limine adesse canebat.\nGalli per dumos aderant arcemque tenebant,\ndefensi tenebris et dono noctis opacae:\naurea caesaries ollis atque aurea vestis,\nvirgatis lucent sagulis, tum lactea colla\nauro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant\ngaesa manu, scutis protecti corpora longis.\nHic exsultantis Salios nudosque Lupercos\nlanigerosque apices et lapsa ancilia caelo\nextuderat, castae ducebant sacra per urbem\npilentis matres in mollibus. Hinc procul addit\nTartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,\net scelerum poenas et te, Catilina, minaci\npendentem scopulo Furiarumque ora trementem,\nsecretosque pios, his dantem iura Catonem.\nHaec inter tumidi late maris ibat imago\naurea, sed fluctu spumabant caerula cano;\net circum argento clari delphines in orbem\naequora verrebant caudis aestumque secabant.\nIn medio classis aeratas, Actia bella,\ncernere erat, totumque instructo Marte videres\nfervere Leucaten auroque effulgere fluctus.\nHinc Augustus agens Italos in proelia Caesar\ncum patribus populoque, penatibus et magnis dis,\nstans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas\nlaeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.\nParte alia ventis et dis Agrippa secundis\narduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,\ntempora navali fulgent rostrata corona.\nHinc ope barbarica variisque Antonius armis,\nvictor ab Aurorae populis et litore rubro,\nAegyptum viresque Orientis et ultima secum\nBactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.\nUna omnes ruere, ac totum spumare reductis\nconvolsum remis rostrisque tridentibus aequor.\nalta petunt: pelago credas innare revolsas\nCycladas aut montis concurrere montibus altos,\ntanta mole viri turritis puppibus instant.\nstuppea flamma manu telisque volatile ferrum\nspargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.\nRegina in mediis patrio vocat agmina sistro\nnecdum etiam geminos a tergo respicit anguis.\nomnigenumque deum monstra et latrator Anubis\ncontra Neptunum et Venerem contraque Minervam\ntela tenent. Saevit medio in certamine Mavors\ncaelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,\net scissa gaudens vadit Discordia palla,\nquam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.\nActius haec cernens arcum tendebat Apollo\ndesuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi,\nomnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.\nIpsa videbatur ventis regina vocatis\nvela dare et laxos iam iamque inmittere funis.\nIllam inter caedes pallentem morte futura\nfecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri,\ncontra autem magno maerentem corpore Nilum\npandentemque sinus et tota veste vocantem\ncaeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.\nAt Caesar, triplici invectus Romana triumpho\nmoenia, dis Italis votum inmortale sacrabat,\nmaxuma tercentum totam delubra per urbem.\nLaetitia ludisque viae plausuque fremebant;\nomnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;\nante aras terram caesi stravere iuvenci.\nIpse, sedens niveo candentis limine Phoebi,\ndona recognoscit populorum aptatque superbis\npostibus; incedunt victae longo ordine gentes,\nquam variae linguis, habitu tam vestis et armis.\nHic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,\nhic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos\nfinxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,\nextremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,\nindomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.\n\nTalia per clipeum Volcani, dona parentis,\nmiratur rerumque ignarus imagine gaudet,\nattollens umero famamque et fata nepotum.\n\nLIBER IX\n\nATQUE ea diversa penitus dum parte geruntur,\nIrim de caelo misit Saturnia Iuno\naudacem ad Turnum. Luco tum forte parentis\nPilumni Turnus sacrata valle sedebat.\nAd quem sic roseo Thaumantias ore locuta est:\n`Turne, quod optanti divom promittere nemo\nauderet, volvenda dies en attulit ultro.\nAeneas urbe et sociis et classe relicta\nsceptra Palatini sedemque petit Euandri.\nNec satis: extremas Corythi penetravit ad urbes\nLydorumque manum collectos armat agrestis.\nQuid dubitas? Nunc tempus equos, nunc poscere currus.\nRumpe moras omnis et turbata arripe castra.'\nDixit et in caelum paribus se sustulit alis\ningentemque fuga secuit sub nubibus arcum.\nAdgnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas\nsustulit ac tali fugientem est voce secutus:\n`Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam\ndetulit in terras? Unde haec tam clara repente\ntempestas? Medium video discedere caelum\npalantisque polo stellas. Sequor omina tanta,\nquisquis in arma vocas.' Et sic effatus ad undam\nprocessit summoque hausit de gurgite lymphas,\nmulta deos orans, oneravitque aethera votis.\n\nIamque omnis campis exercitus ibat apertis,\ndives equum, dives pictai vestis et auri;\nMessapus primas acies, postrema coercent\nTyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus,\n[vertitur arma tenens et toto vertice supra est.]\nCeu septem surgens sedatis amnibus altus\nper tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus\ncum refluit campis et iam se condidit alveo.\nHic subitam nigro glomerari pulvere nubem\nprospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.\nPrimus ab adversa conclamat mole Caicus:\n`Quis globus, o cives, caligine volvitur atra?\nFerte citi ferrum, date tela, ascendite muros,\nhostis adest, heia!' Ingenti clamore per omnis\ncondunt se Teucri portas et moenia complent.\nNamque ita discedens praeceperat optumus armis\nAeneas: siqua interea fortuna fuisset,\nneu struere auderent aciem neu credere campo;\ncastra modo et tutos servarent aggere muros.\nErgo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,\nobiciunt portas tamen et praecepta facessunt\narmatique cavis expectant turribus hostem.\nTurnus ut ante volans tardum praecesserat agmen\nviginti lectis equitum comitatus, et urbi\nimprovisus adest; maculis quem Thracius albis\nportat equus cristaque tegit galea aurea rubra.\n`Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?\nEn,' ait et iaculum attorquens emittit in auras,\nprincipium pugnae, et campo sese arduus infert.\nClamore excipiunt socii fremituque sequuntur\nhorrisono: Teucrum mirantur inertia corda,\nnon aequo dare se campo, non obvia ferre\narma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc\nlustrat equo muros aditumque per avia quaerit.\nAc veluti pleno lupus insidiatus ovili\ncum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris,\nnocte super media; tuti sub matribus agni\nbalatum exercent, ille asper et improbus ira\nsaevit in absentis, collecta fatigat edendi\nex longo rabies et siccae sanguine fauces:\nhaud aliter Rutulo muros et castra tuenti\nignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.\nQua temptet ratione aditus et quae via clausos\nexcutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?\nClassem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,\naggeribus saeptam circum et fluvialibus undis,\ninvadit sociosque incendia poscit ovantis\natque manum pinu flagranti fervidus implet.\nTum vero incumbunt, urget praesentia Turni,\natque omnis facibus pubes accingitur atris.\nDiripuere focos; piceum fert fumida lumen\ntaeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.\n\nQuis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris\navertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?\nDicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.\nTempore quo primum Phrygia formabat in Ida\nAeneas classem et pelagi petere alta parabat,\nipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum\nvocibus his adfata Iovem: `Da, nate, petenti,\nquod tua cara parens domito te poscit Olympo.\n[Pinea silva mihi, multos dilecta per annos]\nlucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,\nnigranti picea trabibusque obscurus acernis:\nhas ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,\nlaeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.\nSolve metus atque hoc precibus sine posse parentem:\nne cursu quassatae ullo neu turbine venti\nvincantur, prosit nostris in montibus ortas.'\nFilius huic contra, torquet qui sidera mundi:\n`O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?\nMortaline manu factae immortale carinae\nfas habeant certusque incerta pericula lustret\nAeneas? Cui tanta deo permissa potestas?\nImmo ubi defunctae finem portusque tenebunt\nAusonios olim, quaecumque evaserit undis\nDardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,\nmortalem eripiam formam magnique iubebo\naequoris esse deas, qualis Nereia Doto\net Galatea secant spumantem pectore pontum.\nDixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,\nper pice torrentis atraque voragine ripas\nadnuit et totum nutu tremefecit Olympum.\n\nErgo aderat promissa dies et tempora Parcae\ndebita complerant, cum Turni iniuria Matrem\nadmonuit ratibus sacris depellere taedas.\nHic primum nova lux oculis offulsit et ingens\nvisus ab Aurora caelum transcurrere nimbus\nIdaeique chori; tum vox horrenda per auras\nexcidit et Troum Rutulorumque agmina complet:\n`Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis\nneve armate manus: maria ante exurere Turno\nquam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae,\nite deae pelagi: genetrix iubet.' Et sua quaeque\ncontinuo puppes abrumpunt vincula ripis\ndelphinumque modo demersis aequora rostris\nima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum)\nquot prius aeratae steterant ad litora prorae\nreddunt se totidem facies pontoque feruntur.\n\nObstipuere animis Rutuli, conterritus ipse\nturbatis Messapus equis, cunctatur et amnis\nrauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.\nAt non audaci Turno fiducia cessit;\nultro animos tollit dictis atque increpat ultro:\nTroianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse\nauxilium solitum eripuit, non tela neque ignes\nexspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris\nnec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.\nTerra autem in nostris manibus, tot milia gentes\narma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,\nsiqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:\nsat fatis Venerique datum, tetigere quod arva\nfertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra\nfata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,\nconiuge praerepta: nec solos tangit Atridas\niste dolor solisque licet capere arma Mycenis.\nSed periisse semel satis est: peccare fuisset\nante satis penitus modo non genus omne perosos\nfemineum. Quibus haec medii fiducia valli\nfossarumque morae, leti discrimina parva,\ndant animos. At non viderunt moenia Troiae\nNeptuni fabricata manu considere in ignis?\n`Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum\napparat et mecum invadit trepidantia castra.'\nNon armis mihi Volcani, non mille carinis\nest opus in Teucros; addant se protinus omnes\nEtrusci socios, tenebras et inertia furta\nPalladii caesis summae custodibus arcis\nne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:\nluce palam certum est igni circumdare muros.\nHaud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga\nesse ferant, decumum quos distulit Hector in annum.\nNunc adeo, melior quoniam pars acta diei,\nquod superest, laeti bene gestis corpora rebus\nprocurate, viri, et pugnam sperate parari.'\nInterea vigilum excubiis obsidere portas\ncura datur Messapo et moenia cingere flammis.\nBis septem Rutuli, muros qui milite servent,\ndelecti; ast illos centeni quemque sequuntur\npurpurei cristis iuvenes auroque corusci.\nDiscurrunt variantque vices fusique per herbam\nindulgent vino et vertunt crateras aenos.\nConlucent ignes, noctem custodia ducit\ninsomnem ludo.\n\nHaec super e vallo prospectant Troes et armis\nalta tenent, nec non trepidi formidine portas\nexplorant pontisque et propugnacula iungunt,\ntela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus,\nquos pater Aeneas, siquando adversa vocarent,\nrectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.\nOmnis per muros legio, sortita periclum,\nexcubat exercetque vices, quod cuique tuendum est.\n\nNisus erat portae custos, acerrimus armis,\nHyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida\nvenatrix iaculo celerem levibusque sagittis;\nit iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter\nnon fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,\nora puer prima signans intonsa iuventa.\nHis amor unus erat, pariterque in bella ruebant:\ntum quoque communi portam statione tenebant.\nNisus ait: `Dine hunc ardorem mentibus addunt,\nEuryale, an sua cuique deus fit dira cupido?\nAut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum\nmens agitat mihi nec placida contenta quietest.\nCernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.\nLumina rara micant; somno vinoque soluti\nprocubuere; silent late loca: percipe porro,\nquid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.\nAenean acciri omnes, populusque patresque,\nexposcunt mittique viros, qui certa reportent.\nSi tibi quae posco promittunt (nam mihi facti\nfama sat est), tumulo videor reperire sub illo\nposse viam ad muros et moenia Pallantea.'\nObstipuit magno laudum percussus amore\nEuryalus; simul his ardentem adfatur amicum:\n`Mene igitur socium summis adiungere rebus,\nNise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam?\nNon ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,\nArgolicum terrorem inter Troiaeque labores\nsublatum erudiit, nec tecum talia gessi,\nmagnanimum Aenean et fata extrema secutus:\nest hic, est animus lucis contemptor et istum\nqui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.'\nNisus ad haec: `Equidem de te nil tale verebar\nnec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem\nIuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.\nSed siquis, quae multa vides discrimine tali,\nsiquis in adversum rapiat casusve deusve,\nte superesse velim; tua vita dignior aetas.\nSit qui me raptum pugna pretiove redemptum\nmandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit,\nabsenti ferat inferias decoretque sepulchro.\nNeu matri miserae tanti sim causa doloris,\nquae te sola, puer, multis e matribus ausa\npersequitur magni nec moenia curat Acestae,'\nIlle autem: `Causas nequiquam nectis inanis,\nnec mea iam mutata loco sententia cedit:\nadceleremus,' ait. Vigiles simul excitat, illi\nsuccedunt servantque vices: statione relicta\nipse comes Niso graditur, regemque requirunt.\n\nCetera per terras omnis animalia somno\nlaxabant curas et corda oblita laborum:\nductores Teucrum primi et delecta iuventus\nconsilium summis regni de rebus habebant,\nquid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset.\nStant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,\ncastrorum et campi medio. Tum Nisus et una\nEuryalus confestim alacres admittier orant:\nrem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus\naccepit trepidos ac Nisum dicere iussit.\nTum sic Hyrtacides: `Audite O mentibus aequis,\nAeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis,\nquae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti\nconticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,\nqui patet in bivio portae, quae proxuma ponto;\ninterrupti ignes, aterque ad sidera fumus\nerigitur: si fortuna permittitis uti\nquaesitum Aenean et moenia Pallantea,\nmox hic cum spoliis ingenti caede peracta\nadfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:\nvidimus obscuris primam sub vallibus urbem\nvenatu adsiduo et totum cognovimus amnem.'\nHic annis gravis atque animi maturus Aletes:\n`Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,\nnon tamen omnino Teucros delere paratis,\ncum talis animos iuvenum et tam certa tulistis\npectora.' Sic memorans umeros dextrasque tenebat\namborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.\n`Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis\npraemia posse rear solvi? Pulcherrima primum\ndi moresque dabunt vestri; tum cetera reddet\nactutum pius Aeneas atque integer aevi\nAscanius, meriti tanti non immemor umquam.'\n`Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,'\nexcipit Ascanius,' per magnos, Nise, penatis\nAssaracique larem et canae penetralia Vestae\nobtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est,\nin vestris pono gremiis: revocate parentem,\nreddite conspectum; nihil illo triste recepto.\nBina dabo argento perfecta atque aspera signis\npocula, devicta genitor quae cepit Arisba,\net tripodas geminos, auri duo magna talenta,\ncratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.\nSi vero capere Italiam sceptrisque potiri\ncontigerit victori et praedae dicere sortem,\nvidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis\naureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis\nexcipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.\nPraeterea bis sex genitor lectissima matrum\ncorpora captivosque dabit suaque omnibus arma,\ninsuper his campi quod rex habet ipse Latinus.\nTe vero, mea quem spatiis propioribus aetas\ninsequitur, venerande puer, iam pectore toto\naccipio et comitem casus complector in omnis.\nNulla meis sine te quaeretur gloria rebus;\nseu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum\nverborumque fides.' Contra quem talia fatur\nEuryalus: `Me nulla dies tam fortibus ausis\ndissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda\naut adversa cadat. Sed te super omnia dona\nunum oro, genetrix Priami de gente vetusta\nest mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus\nmecum excedentem, non moenia regis Acestae.\nHanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est\ninque salutatam linquo: nox et tua testis\ndextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis\nat tu, oro, solare inopem et succurre relictae.\nHanc sine me spem ferre tui: audentior ibo\nin casus omnis.' Percussa mente dedere\nDardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus,\natque animum patriae strinxit pietatis imago.\nTum sic effatur:\n`Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.\nNamque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae\nsolum defuerit, nec partum gratia talem\nparva manet. Casus factum quicumque sequentur,\nper caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:\nquae tibi polliceor reduci rebusque secundis,\nhaec eadem matrique tuae generique manebunt.'\nSic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem\nauratum, mira quem fecerat arte Lycaon\nGnosius atque habilem vagina aptarat eburna.\nDat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis\nexuvias; galeam fidus permutat Aletes.\nProtinus armati incedunt; quos omnis euntis\nprimorum manus ad portas iuvenumque senumque\nprosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,\nante annos animumque gerens curamque virilem,\nmulta patri mandata dabat portanda: sed aurae\nomnia discerpunt et nubibus inrita donant.\n\nEgressi superant fossas noctisque per umbram\ncastra inimica petunt, multis tamen ante futuri\nexitio. Passim somno vinoque per herbam\ncorpora fusa vident, arrectos litore currus,\ninter lora rotasque viros, simul arma iacere,\nvina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:\n`Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.\nHac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis\na tergo possit, custodi et consule longe;\nhaec ego vasta dabo et lato te limite ducam.\nSic memorat vocemque premit; simul ense superbum\nRhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis\nexstructus toto proflabat pectore somnum.\nRex idem et regi Turno gratissimus augur,\nsed non augurio potuit depellere pestem.\nTris iuxta famulos temere inter tela iacentis\narmigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis\nnanctus equis ferroque secat pendentia colla;\ntum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit\nsanguine singultantem; atro tepefacta cruore\nterra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque\net iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte\nluserat, insignis facie, multoque iacebat\nmembra deo victus: felix, si protinus illum\naequasset nocti ludum in lucemque tulisset.\nImpastus ceu plena leo per ovilia turbans\n(suadet enim vesana fames) manditque trahitque\nmolle pecus mutumque metu, fremit ore cruento:\nnec minor Euryali caedes; incensus et ipse\nperfurit ac multam in medio sine nomine plebem,\nFadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque,\nignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem,\nsed magnum metuens se post cratera tegebat;\npectore in adverso totum cui comminus ensem\ncondidit adsurgenti et multa morte recepit.\nPurpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta\nvina refert moriens; hic furto fervidus instat.\nIamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem\ndeficere extremum et religatos rite videbat\ncarpere gramen equos: breviter cum talia Nisus.\nsensit enim nimia caede atque cupidine ferri:\n`Absistamus,' ait, `nam lux inimica propinquat.\nPoenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.'\nMulta virum solido argento perfecta relinquunt\narmaque craterasque simul pulchrosque tapetas.\nEuryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis\ncingula, Tiburti Remulo ditissimus olim\nquae mittit dona hospitio cum iungeret absens\nCaedicus, ille suo moriens dat habere nepoti,\n[post mortem bello Rutuli pugnaque potiti]\nhaec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.\nTum galeam Messapi habilem cristisque decoram\ninduit. Excedunt castris et tuta capessunt.\n\nInterea praemissi equites ex urbe Latina,\ncetera dum legio campis instructa moratur,\nibant et Turno regi responsa ferebant,\ntercentum, scutati omnes, Volcente magistro.\nIamque propinquabant castris murosque subibant,\ncum procul hos laevo flectentis limite cernunt\net galea Euryalum sublustri noctis in umbra\nprodidit immemorem radiisque adversa refulsit.\nHaud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens\n`State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?\nQuove tenetis iter?' Nihil illi tendere contra,\nsed celerare fugam in silvas et fidere nocti.\nObiciunt equites sese ad divortia nota\nhinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.\nSilva fuit late dumis atque ilice nigra\nhorrida, quam densi complerant undique sentes;\nrara per occultos lucebat semita calles.\nEuryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda\nimpediunt fallitque timor regione viarum;\nNisus abit, iamque imprudens evaserat hostis\natque locos, qui post Albae de nomine dicti\nAlbani, tum rex stabula alta Latinus habebat,\nut stetit et frustra absentem respexit amicum.\n`Euryale infelix, qua te regione reliqui?\nQuave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens\nfallacis silvae?' Simul et vestigia retro\nobservata legit dumisque silentibus errat.\nAudit equos, audit strepitus et signa sequentum.\nNec longum in medio tempus, cum clamor ad auris\npervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis\nfraude loci et noctis, subito turbante tumultu,\noppressum rapit et conantem plurima frustra.\nQuid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis\neripere? An sese medios moriturus in enses\ninferat et pulchram properet per volnera mortem?\nOcius adducto torquens hastile lacerto,\nsuspiciens altam Lunam sic voce precatur:\n`Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,\nastrorum decus et nemorum Latonia custos\nSiqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris\ndona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi\nsuspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:\nhunc sine me turbare globum et rege tela per auras.'\nDixerat, et toto conixus corpore ferrum\nconicit: hasta volans noctis diverberat umbras\net venit aversi in tergum Sulmonis ibique\nfrangitur ac fisso transit praecordia ligno.\nVolvitur ille vomens calidum de pectore flumen\nfrigidus et longis singultibus ilia pulsat.\nDiversi circumspiciunt. Hoc acrior idem\necce aliud summa telum librabat ab aure.\nDum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque\nstridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.\nSaevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam\nauctorem nec quo se ardens inmittere possit.\n`Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas\npersolves amborum,' inquit; simul ense recluso\nibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens\nconclamat Nisus, nec se celare tenebris\namplius aut tantum potuit perferre dolorem.\nMe me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,\nO Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus\nnec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor,\ntantum infelicem nimium dilexit amicum.'\nTalia dicta dabat; sed viribus ensis adactus\ntransabiit costas et candida pectora rumpit.\nVolvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus\nit cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit:\npurpureus veluti cum flos succisus aratro\nlanguescit moriens lassove papavera collo\ndemisere caput, pluvia cum forte gravantur.\nAt Nisus ruit in medios solumque per omnis\nVolcentem petit in solo Volcente moratur.\nQuem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc\nproturbant. Instat non setius ac rotat ensem\nfulmineum, donec Rutuli clamantis in ore\ncondidit adverso et moriens animam abstulit hosti.\nTum super exanimum sese proiecit amicum\nconfossus placidaque ibi demum morte quievit.\n\nFortunati ambo! Siquid mea carmina possunt,\nnulla dies umquam memori vos eximet aevo,\ndum domus Aeneae Capitoli immobile saxum\naccolet imperiumque pater Romanus habebit.\n\nVictores praeda Rutuli spoliisque potiti\nVolcentem exanimum flentes in castra ferebant.\nNec minor in castris luctus Rhamnete reperto\nexsangui et primis una tot caede peremptis,\nSerranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa\ncorpora seminecisque viros tepidaque recentem\ncaede locum et plenos spumanti sanguine rivos.\nAgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem\nMessapi et multo phaleras sudore receptas.\n\nEt iam prima novo spargebat lumine terras\nTithoni croceum linquens Aurora cubile:\niam sole infuso, iam rebus luce retectis\nTurnus in arma viros, armis circumdatus ipse,\nsuscitat, aeratasque acies in proelia cogit\nquisque suas variisque acuunt rumoribus iras.\nQuin ipsa arrectis (visu miserabile) in hastis\npraefigunt capita et multo clamore sequuntur\nEuryali et Nisi.\nAeneadae duri murorum in parte sinistra\nopposuere aciem, nam dextera cingitur amni,\ningentisque tenent fossas et turribus altis\nstant maesti; simul ora virum praefixa movebant,\nnota nimis miseris atroque fluentia tabo.\n\nInterea pavidam volitans pennata per urbem\nnuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris\nEuryali. At subitus miserae calor ossa reliquit,\nexcussi manibus radii revolutaque pensa.\nEvolat infelix et femineo ululatu,\nscissa comam, muros amens atque agmina cursu\nprima petit, non illa virum, non illa pericli\ntelorumque memor; caelum dehinc questibus implet:\n`Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae\nsera meae requies, potuisti linquere solam,\ncrudelis? Nec te, sub tanta pericula missum,\nadfari extremum miserae data copia matri?\nHeu, terra ignota canibus data praeda Latinis\nalitibusque iaces, nec te, tua funera mater\nproduxi pressive oculos aut volnera lavi,\nveste tegens, tibi quam noctes festina diesque\nurgebam et tela curas solabar anilis.\nQuo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra\net funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te,\nnate, refers? Hoc sum terraque marique secuta?\nFigite me, siqua est pietas, in me omnia tela\nconicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:\naut tu, magne pater divom, miserere tuoque\ninvisum hoc detrude caput sub Tartara telo,\nquando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.'\nHoc fletu concussi animi, maestusque per omnis\nit gemitus: torpent infractae ad proelia vires.\nIllam incendentem luctus Idaeus et Actor\nIllionei monitu et multum lacrimantis Iuli\ncorripiunt interque manus sub tecta reponunt.\n\nAt tuba terribilem sonitum procul aere canoro\nincrepuit; sequitur clamor caelumque remugit.\nAdcelerant acta pariter testudine Volsci\net fossas implere parant ac vellere vallum.\nQuaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,\nqua rara est acies interlucetque corona\nnon tam spissa viris. Telorum effundere contra\nomne genus Teucri ac duris detrudere contis,\nadsueti longo muros defendere bello.\nSaxa quoque infesto volvebant pondere, siqua\npossent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnis\nferre iuvat subter densa testudine casus;\nnec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens,\nimmanem Teucri molem volvuntque ruuntque,\nquae stravit Rutulos late armorumque resolvit\ntegmina. Nec curant caeco contendere Marte\namplius audaces Rutuli, sed pellere vallo\nmissilibus certant.\nParte alia horrendus visu quassabat Etruscam\npinum et fumiferos infert Mezentius ignis;\nat Messapus equum domitor, Neptunia proles,\nrescindit vallum et scalas in moenia poscit.\n\nVos, o Calliope, precor, adspirate canenti,\nquas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus\nediderit, quem quisque virum demiserit Orco;\net mecum ingentis oras evolvite belli,\n[et meministis enim, divae, et memorare potestis.]\n\nTurris erat vasto suspectu et pontibus altis,\nopportuna loco, summis quam viribus omnes\nexpugnare Itali summaque evertere opum vi\ncertabant, Troes contra defendere saxis\nperque cavas densi tela intorquere fenestras.\nPrinceps ardentem coniecit lampada Turnus\net flammam adfixit lateri, quae plurima vento\ncorripuit tabulas et postibus haesit adesis.\nTurbati trepidare intus frustraque malorum\nvelle fugam. Dum se glomerant retroque residunt\nin partem, quae peste caret, tum pondere turris\nprocubuit subito et caelum tonat omne fragore.\nSemineces ad terram, immani mole secuta,\nconfixique suis telis et pectora duro\ntransfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor\net Lycus elapsi. Quorum primaevus Helenor,\nMaeonio regi quem serva Licymnia furtim\nsustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis,\nense levis nudo parmaque inglorius alba;\nisque ubi se Turni media inter milia vidit,\nhinc acies atque hinc acies adstare Latinas:\nut fera, quae densa venantum saepta corona\ncontra tela furit seseque haud nescia morti\ninicit et saltu supra venabula fertur,\nhaud aliter iuvenis medios moriturus in hostis\ninruit et, qua tela videt densissima, tendit.\nAt pedibus longe melior Lycus inter et hostis\ninter et arma fuga muros tenet altaque certat\nprendere tecta manu sociumque attingere dextras.\nQuem Turnus, pariter cursu teloque secutus,\nincrepat his victor: `Nostrasne evadere, demens,\nsperasti te posse manus?' Simul adripit ipsum\npendentem et magna muri cum parte revellit.\nQualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum\nsustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis\nquaesitum aut matri multis balatibus agnum\nMartius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor\ntollitur: invadunt et fossas agere complent;\nardentis taedas alii ad fastigia iactant.\nIlioneus saxo atque ingenti fragmine montis\nLucetium portae subeuntem ignisque ferentem,\nEmathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,\nhic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,\nOrtygium Caeneus, victorem Caenea Turnus,\nTurnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque\net Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,\nPrivernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae\nstrinxerat: ille manum proiecto tegmine demens\nad volnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta\net laevo infixa est lateri manus abditaque intus\nspiramenta animae letali volnere rupit.\nStabat in egregiis Arcentis filius armis,\npictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,\ninsignis facie, genitor quem miserat Arcens,\neductum Matris luco Symaethia circum\nflumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:\nstridentem fundam positis Mezentius hastis\nipse ter adducta circum caput egit habena\net media adversi liquefacto tempora plumbo\ndiffidit ac multa porrectum extendit harena.\n\nTum primum bello celerem intendisse sagittam\ndicitur ante feras solitus terrere fugaces\nAscanius fortemque manu fudisse Numanum,\ncui Remulo cognomen erat, Turnique minorem\ngermanam nuper thalamo sociatus habebat.\nIs primam ante aciem digna atque indigna relatu\nvociferans tumidusque novo praecordia regno\nibat et ingentem sese clamore ferebat:\n`Non pudet obsidione iterum valloque teneri,\nbis capti Phryges, et morti praetendere muros?\nEn qui nostra sibi bello conubia poscunt!\nQuis deus Italiam, quae vos dementia adegit\nNon hic Atridae nec fandi fictor Ulixes:\ndurum a stirpe genus natos ad flumina primum\ndeferimus saevoque gelu duramus et undis,\nvenatu invigilant pueri silvasque fatigant,\nflectere ludus equos et spicula tendere cornu.\nAt patiens operum parvoque adsueta iuventus\naut rastris terram domat aut quatit oppida bello.\nOmne aevum ferro teritur, versaque iuvencum\nterga fatigamus hasta; nec tarda senectus\ndebilitat vires animi mutatque vigorem:\ncanitiem galea premimus, semperque recentis\ncomportare iuvat praedas et vivere rapto.\nVobis picta croco et fulgenti murice vestis,\ndesidiae cordi, iuvat indulgere choreis,\net tunicae manicas et habent redimicula mitrae.\nO vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta\nDindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum!\nTympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris\nIdaeae sinite arma viris et cedite ferro.'\n\nTalia iactantem dictis ac dira canentem\nnon tulit Ascanius nervoque obversus equino\ncontendit telum diversaque bracchia ducens\nconstitit, ante Iovem supplex per vota precatus:\n`Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis.\nIpse tibi ad tua templa feram sollemnia dona\net statuam ante aras aurata fronte iuvencum\ncandentem pariterque caput cum matre ferentem,\niam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'\nAudiit et caeli Genitor de parte serena\nintonuit laevum, sonat una fatifer arcus:\neffugit horrendum stridens adducta sagitta\nperque caput Remuli venit et cava tempora ferro\ntraicit. `I, verbis virtutem inlude superbis!\nHis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.'\nHoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur\nlaetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.\nAetheria tum forte plaga crinitus Apollo\ndesuper Ausonias acies urbemque videbat,\nnube sedens, atque his victorem adfatur Iulum:\n`Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra,\ndis genite et geniture deos. Iure omnia Bella\ngente sub Assaraci fato ventura resident,\nnec te Troia capit.' Simul haec effatus ab alto\naethere se misit, spirantis dimovet auras\nAscaniumque petit. Forma tum vertitur oris\nantiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae\narmiger ante fuit fidusque ad limina custos,\ntum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo\nomnia longaevo similis, vocemque coloremque\net crinis albos et saeva sonoribus arma,\natque his ardentem dictis adfatur Iulum:\n`Sit satis, Aenide, telis impune Numanum\noppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo\nconcedit laudem et paribus non invidet armis:\ncetera parce, puer, bello.' Sic orsus Apollo\nmortalis medio aspectus sermone reliquit\net procul in tenuem ex oculis evanuit auram.\nAgnovere deum proceres divinaque tela\nDardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.\nErgo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi\nAscanium prohibent, ipsi in certamina rursus\nsuccedunt animasque in aperta pericula mittunt.\nIt clamor totis per propugnacula muris,\nintendunt acris arcus amentaque torquent.\nSternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque\ndant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:\nquantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis\nverberat imber humum, quam multa grandine nimbi\nin vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris\ntorquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.\n\nPandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,\nquos Iovis eduxit luco silvestris Iaera\nabietibus iuvenes patriis et montibus aequos,\nportam, quae ducis imperio commissa, recludunt,\nfreti animis, ultroque invitant moenibus hostem.\nIpsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,\narmati ferro et cristis capita alta corusci:\nquales aeriae liquentia flumina circum,\nsive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,\nconsurgunt geminae quercus intonsaque caelo\nattollunt capita et sublimi vertice nutant.\ninrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis\ncontinuo Quercens et pulcher Aquiculus armis\net praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon\nagminibus totis: at versi terga dedere\naut ipso portae posuere in limine vitam.\nTum magis increscunt animis discordibus irae;\net iam collecti Troes glomerantur eodem\net conferre manum et procurrere longius audent.\n\nDuctori Turno diversa in parte furenti\nturbantique viros perfertur nuntius, hostem\nfervere caede nova et portas praebere patentis.\nDeserit inceptum atque immani concitus ira\nDardaniam ruit ad portam fratresque superbos.\nEt primum Antiphaten, is enim se primus agebat,\nThebana de matre nothum Sarpedonis alti,\nconiecto sternit iaculo; volat Itala cornus\naera per tenerum stomachoque infixa sub altum\npectus abit: reddit specus atri volneris undam\nspumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.\nTum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,\ntum Bitian ardentem oculis animisque frementem\nnon iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset,\nsed magnum stridens contorta phalarica venit,\nfulminis acta modo, quam nec duo taurea terga\nnec duplici squama lorica fidelis et auro\nsustinuit: conlapsa ruunt immania membra.\nDat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens.\nTalis in Euboico Baiarum litore quondam\nsaxea pila cadit, magnis quam molibus ante\nconstructam ponto iaciunt; sic illa ruinam\nprona trahit penitusque vadis inlisa recumbit:\nmiscent se maria, et nigrae attolluntur harenae;\ntum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile\nInarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.\n\nHic Mars armipotens animum viresque Latinis\naddidit et stimulos acris sub pectore vertit\nimmisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.\nUndique conveniunt, quoniam data copia pugnae\nbellatorque animo deus incidit.\nPandarus ut fuso germanum corpore cernit\net quo sit fortuna loco, qui casus agat res,\nportam vi magna converso cardine torquet,\nobnixus latis umeris, multosque suorum\nmoenibus exclusos duro in certamine linquit;\nast alios secum includit recipitque ruentis,\ndemens, qui Rutulum in medio non agmine regem\nviderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,\nimmanem veluti pecora inter inertia tigrim\nContinuo nova lux oculis effulsit, et arma\nhorrendum sonuere; tremunt in vertice cristae\nsanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit:\nagnoscunt faciem invisam atque immania membra\nturbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens\nemicat et mortis fraternae fervidus ira\neffatur: `Non haec dotalis regia Amatae,\nnec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.\nCastra inimica vides; nulla hinc exire potestas.'\nOlli subridens sedato pectore Turnus:\n`Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram:\nhic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.'\nDixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo\nintorquet summis adnixus viribus hastam:\nexcepere aurae volnus; Saturnia Iuno\ndetorsit veniens, portaeque infigitur hasta.\n`At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,\neffugies; neque enim is teli nec volneris auctor.'\nSic ait et sublatum alte consurgit in ensem\net mediam ferro gemina inter tempora frontem\ndividit inpubesque immani volnere malas.\nFit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:\nconlapsos artus atque arma cruenta cerebro\nsternit humi moriens, atque illi partibus aequis\nhuc caput atque illuc umero ex utroque pependit.\nDiffugiunt versi trepida formidine Troes:\net si continuo victorem ea cura subisset,\nrumpere claustra manu sociosque immittere portis,\nultimus ille dies bello gentique fuisset;\nsed furor ardentem caedisque insana cupido\negit in adversos.\nPrincipio Phalerim et succiso poplite Gygen\nexcipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas\nin tergum, Iuno vires animumque ministrat;\naddit Halym comitem et confixa Phegea parma,\nignaros deinde in muris Martemque cientis\nAlcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.\nLyncea tendentem contra sociosque vocantem\nvibranti gladio conixus ab aggere dexter\noccupat; huic uno desectum comminus ictu\ncum galea longe iacuit caput. Inde ferarum\nvastatorem Amycum, quo non felicior alter\nungere tela manu ferrumque armare veneno,\net Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,\nCrethea Musarum comitem, cui carmina semper\net citharae cordi numerosque intendere nervis.\n[Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.]\n\nTandem ductores audita caede suorum\nconveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,\npalantisque vident socios hostemque receptum.\nEt Mnestheus: `Quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit.\n`Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?\nUnus homo et vestris, o cives, undique saeptus\naggeribus tantas strages inpune per urbem\nediderit, iuvenum primos tot miserit Orco?\nNon infelicis patriae veterumque deorum\net magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?'\nTalibus accensi firmantur et agmine denso\nconsistunt. Turnus paulatim excedere pugna\net fluvium petere ac partem, quae cingitur unda\nacrius hoc Teucri clamore incumbere magno\net glomerare manum. Ceu saevum turba leonem\ncum telis premit infensis, at territus ille,\nasper, acerba tuens, retro redit, et neque terga\nira dare aut virtus patitur, nec tendere contra\nille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque:\nhaud aliter retro dubius vestigia Turnus\nimproperata refert, et mens exaestuat ira.\nQuin etiam bis tum medios invaserat hostis,\nbis confusa fuga per muros agmina vertit;\nsed manus e castris propere coit omnis in unum,\nnec contra vires audet Saturnia Iuno\nsufficere, aeriam caelo nam Iuppiter Irim\ndemisit germanae haud mollia iussa ferentem,\nni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.\nErgo nec clipeo iuvenis subsistere tantum\ndextra valet: iniectis sic undique telis\nobruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum\ntinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,\ndiscussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo\nictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse\nfulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor\nliquitur et piceum, nec respirare potestas,\nflumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.\nTum demum praeceps saltu sese omnibus armis\nin fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo\naccepit venientem ac mollibus extulit undis\net laetum sociis abluta caede remisit.\n\nLIBER X\n\nPANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,\nconciliumque vocat divom pater atque hominum rex\nsideream in sedem, terras unde arduus omnis\ncastraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.\nConsidunt tectis bipatentibus, incipit ipse:\n`Caelicolae magni, quianam sententia vobis\nversa retro tantumque animis certatis iniquis?\nAbnueram bello Italiam concurrere Teucris.\nQuae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos\naut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?\nAdveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,\ncum fera Karthago Romanis arcibus olim\nexitium magnum atque Alpes immittet apertas:\ntum certare odiis, tum res rapuisse licebit.\nNunc sinite et placitum laeti componite foedus.'\n\nIuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra\npauca refert:\n`O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!\nNamque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?\nCernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur\nper medios insignis equis tumidusque] secundo\nMarte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:\nquin intra portas atque ipsis proelia miscent\naggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.\nAeneas ignarus abest. Numquamne levari\nobsidione sines? Muris iterum imminet hostis\nnascentis Troiae [nec non exercitus alter;]\natque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis\nTydides. Equidem credo, mea volnera restant\net tua progenies mortalia demoror arma.\nSi sine pace tua atque invito numine Troes\nItaliam petiere, luant peccata neque illos\niuveris auxilio; sin tot responsa secuti,\nquae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam\nvertere iussa potest aut cur nova condere fata?\nQuid repetem exustas Erycino in litore classes,\nquid tempestatum regem ventosque furentis\nAeolia excitos aut actam nubibus Irim?\nNunc etiam manis, haec intemptata manebat\nsors rerum, movet et superis immissa repente\nAllecto, medias Italum bacchata per urbes.\nNil super imperio moveor: speravimus ista,\ndum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.\nSi nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx\ndura, per eversae, genitor, fumantia Troiae\nexscidia obtestor, liceat dimittere ab armis\nincolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.\nAeneas sane ignotis iactetur in undis\net, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:\nhunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.\nEst Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera\nIdaliaeque domus: positis inglorius armis\nexigat hic aevum. Magna dicione iubeto\nKarthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde\nobstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli\niuvit et Argolicos medium fugisse per ignes\ntotque maris vastaeque exhausta pericula terrae,\ndum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?\nNon satius cineres patriae insedisse supremos\natque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta\nredde, oro, miseris iterumque revolvere casus\nda, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno\nacta furore gravi: `Quid me alta silentia cogis\nrumpere et obductum verbis volgare dolorem?\nAenean hominum quisquam divomque subegit\nbella sequi aut hostem regi se inferre Latino?\nItaliam petiit fatis auctoribus, esto,\nCassandrae inpulsus furiis: num linquere castra\nhortati sumus aut vitam committere ventis?\nNum puero summam belli, num credere muros\nTyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?\nQuis deus in fraudem, quae dura potentia nostra\negit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?\nIndignum est Italos Troiam circumdare flammis\nnascentem et patria Turnum consistere terra,\ncui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:\nquid face Troianos atra vim ferre Latinis,\narva aliena iugo premere atque avertere praedas?\nQuid soceros legere et gremiis abducere pactas,\npacem orare manu, praefigere puppibus arma?\nTu potes Aenean manibus subducere Graium\nproque viro nebulam et ventos obtendere inanis,\ntu potes in totidem classem convertere nymphas:\nnos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?\nAeneas ignarus abest: ignarus et absit.\nEst Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:\nquid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?\nNosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo\nconamur, nos, an miseros qui Troas Achivis\nobiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma\nEuropamque Asiamque et foedera solvere furto?\nMe duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,\naut ego tela dedi fovive cupidine bella?\nTum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis\nhaud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'\nTalibus orabat Iuno, cunctique fremebant\ncaelicolae adsensu vario, ceu flamina prima\ncum deprensa fremunt silvis et caeca volutant\nmurmura, venturos nautis prodentia ventos.\nTum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,\ninfit; eo dicente deum domus alta silescit\net tremefacta solo tellus, silet arduus aether,\ntum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:\n`Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.\nQuandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris\nhaud licitum, nec vestra capit discordia finem:\nquae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,\nTros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.\nSeu fatis Italum castra obsidione tenentur\nsive errore malo Troiae monitisque sinistris.\nNec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem\nfortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.\nFata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,\nper pice torrentis atraque voragine ripas\nadnuit et totum nutu tremefecit Olympum.\nHic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo\nsurgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.\nInterea Rutuli portis circum omnibus instant\nsternere caede viros et moenia cingere flammis.\nAt legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,\nnec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis\nnequiquam et rara muros cinxere corona\nAsius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes\nAssaracique duo et senior cum Castore Thymbris,\nprima acies; hos germani Sarpedonis ambo\net Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.\nFert ingens toto conixus corpore saxum,\nhaud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,\nnec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.\nHi iaculis, illi certant defendere saxis\nmolirique ignem nervoque aptare sagittas.\nIpse inter medios, Veneris iustissima cura,\nDardanius caput ecce puer detectus honestum,\nqualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,\naut collo decus aut capiti; vel quale per artem\ninclusum buxo aut Oricia terebintho\nlucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis\naccipit et molli subnectens circulus auro.\nTe quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes\nvolnera dirigere et calamos armare veneno,\nMaeonia generose domo, ubi pinguia culta\nexercentque viri Pactolusque inrigat auro.\nAdfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni\naggere moerorum sublimem gloria tollit,\net Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.\n\nIlli inter sese duri certamina belli\ncontulerant: media Aeneas freta nocte secabat.\nNamque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis\nregem adit et regi memorat nomenque genusque,\nquidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma\nquae sibi conciliet, violentaque pectora Turni\nedocet, humanis quae sit fiducia rebus\nadmonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon\niungit opes foedusque ferit; tum libera fati\nclassem conscendit iussis gens Lydia divom,\nexterno commissa duci. Aeneia puppis\nprima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,\nimminet Ida super, profugis gratissima Teucris.\nHic magnus sedet Aeneas secumque volutat\neventus belli varios, Pallasque sinistro\nadfixus lateri iam quaerit sidera, opacae\nnoctis iter, iam quae passus terraque marique.\n\nPandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,\nquae manus interea Tuscis comitetur ab oris\nAenean armetque rates pelagoque vehatur.\n\nMassicus aerata princeps secat aequora tigri:\nsub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi\nquique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae\ngorytique leves umeris et letifer arcus.\nUna torvus Abas: huic totum insignibus armis\nagmen et aurato fulgebat Apolline puppis.\nSescentos illi dederat Populonia mater\nexpertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos\ninsula inexhaustis Chalybum generosa metallis.\nTertius ille hominum divomque interpres Asilas,\ncui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent\net linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,\nmille rapit densos acie atque horrentibus hastis.\nHos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,\nurbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,\nAstur equo fidens et versicoloribus armis.\nTercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)\nqui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,\net Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.\n\nNon ego te, Ligurum ductor fortissime bello,\ntransierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,\ncuius olorinae surgunt de vertice pennae,\ncrimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.\nNamque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,\npopuleas inter frondes umbramque sororum\ndum canit et maestum Musa solatur amorem,\ncanentem molli pluma duxisse senectam,\nlinquentem terras et sidera voce sequentem.\nFilius, aequalis comitatus classe catervas,\ningentem remis Centaurum promovet: ille\ninstat aquae saxumque undis immane minatur\narduus et longa sulcat maria alta carina.\n\nIlle etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,\nfatidicae Mantus et Tusci filius amnis,\nqui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,\nMantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:\ngens illi triplex, populi sub gente quaterni,\nipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.\nHinc quoque quingentos in se Mezentius armat,\nquos patre Benaco velatus harundine glauca\nMincius infesta ducebat in aequora pinu.\nIt gravis Aulestes centenaque arbore fluctum\nverberat adsurgens, spumant vada marmore verso.\nHunc vehit immanis Triton et caerula concha\nexterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti\nfrons hominem praefert, in pristim desinit alvus:\nspumea semifero sub pectore murmurat unda.\n\nTot lecti proceres ter denis navibus ibant\nsubsidio Troiae et campos salis aera secabant.\n\nIamque dies caelo concesserat almaque curru\nnoctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:\nAeneas (neque enim membris dat cura quietem)\nipse sedens clavumque regit velisque ministrat.\nAtque illi medio in spatio chorus ecce suarum\noccurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe\nnumen habere maris nymphasque e navibus esse\niusserat, innabant pariter fluctusque secabant,\nquot prius aeratae steterant ad litora prorae.\nAgnoscunt longe regem lustrantque choreis,\nquarum quae fandi doctissima Cymodocea\npone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso\neminet ac laeva tacitis subremigat undis,\ntum sic ignarum adloquitur: `Vigilasne, deum gens,\nAenea? Vigila et velis immitte rudentis.\nNos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,\nnunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos\npraecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,\nrupimus invitae tua vincula teque per aequor\nquaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit\net dedit esse deas aevumque agitare sub undis.\nAt puer Ascanius muro fossisque tenetur\ntela inter media atque horrentis Marte Latinos.\nIam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco\nArcas eques: medias illis opponere turmas,\nne castris iungant, certast sententia Turno.\nSurge age et Aurora socios veniente vocari\nprimus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse\ninvictum Ignipotens atque oras ambiit auro.\nCrastina lux, mea si non inrita dicta putaris,\ningentis Rutulae spectabit caedis acervos.'\nDixerat, et dextra discedens impulit altam\nhaud ignara modi puppim: fugit illa per undas\nocior et iaculo et ventos aequante sagitta.\nInde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse\nTros Anchisiades; animos tamen omine tollit.\nTum breviter super adspectans convexa precatur:\n`Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi\nturrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,\ntu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques\naugurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.'\nTantum effatus. Et interea revoluta rubebat\nmatura iam luce dies noctemque fugarat:\nprincipio sociis edicit, signa sequantur\natque animos aptent armis pugnaeque parent se.\nIamque in conspectu Teucros habet et sua castra,\nstans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra\nextulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt\nDardanidae e muris, spes addita suscitat iras,\ntela manu iaciunt: quales sub nubibus atris\nStrymoniae dant signa grues atque aethera tranant\ncum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.\nAt Rutulo regi ducibusque ea mira videri\nAusoniis, donec versas ad litora puppes\nrespiciunt totumque adlabi classibus aequor.\nArdet apex capiti cristisque a vertice flamma\nfunditur et vastos umbo vomit aureus ignes:\nnon secus ac liquida siquando nocte cometae\nsanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,\nille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,\nnascitur et laevo contristat lumine caelum.\n\nHaud tamen audaci Turno fiducia cessit\nlitora praecipere et venientis pellere terra.\n[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro]\n`Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;\nin manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto\nquisque suae tectique memor, nunc magna referto\nfacta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,\ndum trepidi egressisque labant vestigia prima.\nAudentis Fortuna iuvat,'\nhaec ait et secum versat, quos ducere contra\nvel quibus obsessos possit concredere muros.\n\nInterea Aeneas socios de puppibus altis\npontibus exponit. Multi servare recursus\nlanguentis pelagi et brevibus se credere saltu,\nper remos alii. Speculatus litora Tarchon,\nqua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,\nsed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,\nadvertit subito proram sociosque precatur:\n`Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;\ntollite, ferte rates; inimicam findite rostris\nhanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.\nFrangere nec tali puppim statione recuso\narrepta tellure semel.' Quae talia postquam\neffatus Tarchon, socii consurgere tonsis\nspumantisque rates arvis inferre Latinis,\ndonec rostra tenent siccum et sedere carinae\nomnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.\nNamque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,\nanceps sustentata diu fluctusque fatigat,\nsolvitur atque viros mediis exponit in undis\nfragmina remorum quos et fluitantia transtra\nimpediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.\nNec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer\ntotam aciem in Teucros et contra in litore sistit.\nSigna canunt. Primus turmas invasit agrestis\nAeneas, omen pugnae, stravitque Latinos\nocciso Therone, virum qui maximus ultro\nAenean petit: huic gladio perque aerea suta,\nper tunicam squalentem auro latus haurit apertum.\nInde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta\net tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri\nquo licuit parvo? Nec longe Cissea durum\nimmanemque Gyan, sternentis agmina clava,\ndeiecit Leto: nihil illos Herculis arma\nnec validae iuvere manus genitorque Melampus,\nAlcidae comes usque gravis dum terra labores\npraebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,\nintorquens iaculum clamanti sistit in ore.\nTu quoque, flaventem prima lanugine malas\ndum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,\nDardania stratus dextra, securus amorum,\nqui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,\nni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci\nprogenies, septem numero, septenaque tela\nconiciunt; partim galea clipeoque resultant\ninrita, deflexit partim stringentia corpus\nalma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:\n`Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra\ntorserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium\nIliacis campis.' Tum magnam corripit hastam\net iacit: illa volans clipei transverberat aera\nMaeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.\nHuic frater subit Alcanor fratremque ruentem\nsustentat dextra: traiecto missa lacerto\nprotinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,\ndexteraque ex umero nervis moribunda pependit.\nTum Numitor iaculo fratris de corpore rapto\nAenean petiit; sed non et figere contra\nest licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.\nHic Curibus fidens primaevo corpore Clausus\nadvenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta\nsub mentum graviter pressa pariterque loquentis\nvocem animamque rapit traiecto gutture; at ille\nfronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.\nTres quoque Threicios Boreae de gente suprema\net tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,\nper varios sternit casus. Accurrit Halaesus\nAuruncaeque manus, subit et Neptunia proles,\ninsignis Messapus equis. Expellere tendunt\nnunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso\nAusoniae. Magno discordes aethere venti\nproelia ceu tollunt animis et viribus aequis;\nnon ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;\nanceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:\nhaud aliter Troianae acies aciesque Latinae\nconcurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.\n\nAt parte ex alia, qua saxa rotantia late\nimpulerat torrens arbustaque diruta ripis,\nArcadas insuetos acies inferre pedestris\nut vidit Pallas Latio dare terga sequaci\n(aspera quis natura loci dimittere quando\nsuasit equos), unum quod rebus restat egenis,\nnunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:\n`Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,\nper ducis Evandri nomen devictaque bella\nOpemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,\nfidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis\nest via. Qua globus ille virum densissimus urget,\nhac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.\nNumina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste\nmortales, totidem nobis animaeque manusque.\nEcce, maris magna claudit nos obice pontus,\ndeest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'\nHaec ait et medius densos prorumpit in hostis.\nObvius huic primum, fatis adductus iniquis,\nfit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum,\nintorto figit telo, discrimina costis\nper medium qua spina dabat, hastamque receptat\nossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,\nille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,\ndum furit, incautum crudeli morte sodalis\nexcipit atque ensem tumido in pulmone recondit.\nHinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta\nAnchemolum, thalamos ausum incestare novercae.\nVos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris,\nDaucia, Laride Thymberque, simillima proles,\nindiscreta suis gratusque parentibus error;\nat nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:\nnam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;\nte decisa suum, Laride, dextera quaerit\nsemianimesque micant digiti ferrumque retractant.\nArcadas accensos monitu et praeclara tuentis\nfacta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.\nTum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter\ntraicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;\nIlo namque procul validam direxerat hastam,\nquam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,\nte fugiens fratremque Tyren, curruque volutus\ncaedit semianimis Rutulorum calcibus arva.\nAc velut optato ventis aestate coortis\ndispersa immittit silvis incendia pastor,\ncorreptis subito mediis extenditur una\nhorrida per latos acies Volcania campos;\nille sedens victor flammas despectat ovantis:\nnon aliter socium virtus coit omnis in unum\nteque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus\ntendit in adversos seque in sua conligit arma.\nHic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,\nStrymonio dextram fulgenti deripit ense\nelatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis\nossaque dispersit cerebro permixta cruento.\nFata canens silvis genitor celarat Halaesum:\nut senior leto canentia lumina solvit,\niniecere manum Parcae telisque sacrarunt\nEvandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:\n`Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,\nfortunam atque viam duri per pectus Halaesi.\nHaec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'\nAudiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,\nArcadio infelix telo dat pectus inermum.\nAt non caede viri tanta perterrita Lausus,\npars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem\noppositum interimit, pugnae nodumque moramque.\nSternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci\net vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.\nAgmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.\nExtremi addensent acies nec turba moveri\ntela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,\nhinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:\negregii forma, sed quis Fortuna negarat\nin patriam reditus. Ipsos concurrere passus\nhaud tamen inter se magni regnator Olympi:\nmox illos sua fata manent maiore sub hoste.\n\nInterea soror alma monet succedere Lauso\nTurnum, qui volucri curru medium secat agmen.\nUt vidit socios: `Tempus desistere pugnae;\nsolus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas\ndebetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'\nHaec ait, et socii cesserunt aequore iusso.\nAt Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba\nmiratus stupet in Turno corpusque per ingens\nlumina volvit obitque truci procul omnia visus\ntalibus et dictis it contra dicta tyranni:\n`Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis\naut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.\nTolle minas.' Fatus medium procedit in aequor.\nFrigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.\nDesiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire\ncomminus; utque leo, specula cum vidit ab alta\nstare procul campis meditantem in proelia taurum,\nadvolat: haud alia est Turni venientis imago.\nHunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,\nire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum\nviribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:\n`Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,\nte precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.\nCernat semineci sibi me rapere arma cruenta\nvictoremque ferant morientia lumina Turni.'\nAudiit Alcides iuvenem magnumque sub imo\ncorde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.\nTum Genitor natum dictis adfatur amicis:\n`Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus\nomnibus est vitae: sed famam extendere factis,\nhoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis\ntot nati cecidere deum; quin occidit una\nSarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum\nfata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.'\nSic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.\nAt Pallas magnis emittit viribus hastam\nvaginaque cava fulgentem deripit ensem.\nIlla volans umeri surgunt qua tegmina summa\nincidit atque viam clipei molita per oras\ntandem etiam magno strinxit de corpore Turni.\nHic Turnus ferro praefixum robur acuto\nin Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:\n`Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.'\nDixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,\nquem pellis totiens obeat circumdata tauri,\nvibranti cuspis medium transverberat ictu\nloricaeque moras et pectus perforat ingens.\nIlle rapit calidum frustra de volnere telum:\nuna eademque via sanguis animusque sequuntur.\nCorruit in volnus, sonitum super arma dedere\net terram hostilem moriens petit ore cruento.\nQuem Turnus super adsistens,\n`Arcades, haec,' inquit, `memores mea dicta referte\nEuandro; qualem meruit, Pallanta remitto.\nQuisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,\nlargior. Haud illi stabunt Aeneia parvo\nhospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus\nexanimem, rapiens immania pondera baltei\nimpressumque nefas, una sub nocte iugali\ncaesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,\nquae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;\nquo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.\nNescia mens hominum fati sortisque futurae\net servare modum, rebus sublata secundis!\nTurno tempus erit, magno cum optaverit emptum\nintactum Pallanta et cum spolia ista diemque\noderit. At socii multo gemitu lacrimisque\nimpositum scuto referunt Pallanta frequentes.\nO dolor atque decus magnum rediture parenti\nhaec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,\ncum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.\n\nNec iam fama mali tanti, sed certior auctor\nadvolat Aeneae, tenui discrimine leti\nesse suos, versis tempus succurrere Teucris.\nProxima quaeque metit gladio latumque per agmen\nardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum\ncaede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis\nomnia sunt oculis, mensae, quas advena primas\ntunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos\nquattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,\nviventis rapit, inferias quos immolet umbris\ncaptivoque rogi perfundat sanguine flammas.\nInde Mago procul infensam contenderat hastam.\nIlle astu subit ac tremibunda supervolat hasta,\net genua amplectens effatur talia supplex:\n`Per patrios manis et spes surgentis Iuli\nte precor, hanc animam serves natoque patrique.\nEst domus alta, iacent penitus defossa talenta\ncaelati argenti, sunt auri pondera facti\ninfectique mihi. Non hic victoria Teucrum\nvertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'\nDixerat. Aeneas contra cui talia reddit:\n`Argenti atque auri memoras quae multa talenta,\nnatis parce tuis. Belli commercia Turnus\nsustulit ista prior iam tum Pallante perempto.\nHoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'\nSic fatus galeam laeva tenet atque reflexa\ncervice orantis capulo tenus applicat ensem.\nNec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,\ninfula cui sacra redimibat tempora vitta,\ntotus conlucens veste atque insignibus armis.\nQuem congressus agit campo lapsumque superstans\nimmolat ingentique umbra tegit; arma Serestus\nlecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.\nInstaurant acies Volcani stirpe creatus\nCaeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:\nDardanides contra furit. Anxuris ense sinistram\net totum clipei ferro deiecerat orbem;\ndixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo\ncrediderat caeloque animum fortasse ferebat\ncanitiemque sibi et longos promiserat annos:\nTarquitus exultans contra fulgentibus armis,\nsilvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,\nobvius ardenti sese obtulit. Ille reducta\nloricam clipeique ingens onus impedit hasta;\ntum caput orantis nequiquam et multa parantis\ndicere deturbat terrae truncumque tepentem\nprovolvens super haec inimico pectore fatur:\n`Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater\ncondet humi patrioque onerabit membra sepulchro:\nalitibus linquere feris aut gurgite mersum\nunda feret piscesque impasti volnera lambent.'\nProtinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,\npersequitur fortemque Numam fulvumque Camertem,\nmagnanimo Volcente satum, ditissimus agri\nqui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.\nAegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt\ncentenasque manus, quinquaginta oribus ignem\npectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra\ntot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:\nsic toto Aeneas desaevit in aequore victor,\nut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei\nquadriiugis in equos adversaque pectora tendit.\nAtque illi longe gradientem et dira frementem\nut videre, metu versi retroque ruentes\neffunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.\nInterea biiugis infert se Lucagus albis\nin medios fraterque Liger; sed frater habenis\nflectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.\nHaud tulit Aeneas tanto fervore furentis:\ninruit adversaque ingens apparuit hasta.\nCui Liger:\n`Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis\naut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi\nhis dabitur terris.' Vesano talia late\ndicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros\ndicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem.\nLucagus ut pronus pendens in verbera telo\nadmonuit biiugos, proiecto dum pede laevo\naptet se pugnae, subit oras hasta per imas\nfulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:\nexcussus curru moribundus volvitur arvis.\nQuem pius Aeneas dictis adfatur amaris:\n`Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum\nprodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:\nipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus\narripuit biiugos; frater tendebat inertis\ninfelix palmas, curru delapsus eodem:\n`Per te, per qui te talem genuere parentes,\nvir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'\nPluribus oranti Aeneas: `Haud talia dudum\ndicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.'\nTum latebras animae pectus mucrone recludit.\nTalia per campos edebat funera ductor\nDardanius, torrentis aquae vel turbinis atri\nmore furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt\nAscanius puer et nequiquam obsessa iuventus.\nIunonem interea compellat Iuppiter ultro:\n`O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,\nut rebare, Venus, nec te sententia fallit,\nTroianas sustentat opes, non vivida bello\ndextra viris animusque ferox patiensque pericli.'\nCui Iuno summissa `Quid, o pulcherrime coniunx,\nsollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?\nSi mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,\nvis in amore foret, non hoc mihi namque negares,\nomnipotens, quin et pugnae subducere Turnum\net Dauno possem incolumem servare parenti.\nNunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.\nIlle tamen nostra deducit origine nomen\nPilumnusque illi quartus pater et tua larga\nsaepe manu multisque oneravit limina donis.'\nCui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:\n`Si mora praesentis leti tempusque caduco\noratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,\ntolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis\nhactenus indulsisse vacat. Sin altior istis\nsub precibus venia ulla latet totumque moveri\nmutarive putas bellum, spes pascis inanis.'\nEt Iuno adlacrimans: `Quid si, quae voce gravaris,\nmente dares atque haec Turno rata vita maneret?\nNunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri\nvana feror. Quod ut O potius formidine falsa\nludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'\nHaec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto\nmisit, agens hiemem nimbo succincta per auras,\nIliacamque aciem et Laurentia castra petivit.\nTum dea nube cava tenuem sine viribus umbram\nin faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,\nDardaniis ornat telis clipeumque iubasque\ndivini adsimulat capitis, dat inania verba,\ndat sine mente sonum gressusque effingit euntis,\nmorte obita qualis fama est volitare figuras\naut quae sopitos deludunt somnia sensus.\nAt primas laeta ante acies exsultat imago\ninritatque virum telis et voce lacessit.\nInstat cui Turnus stridentemque eminus hastam\nconicit: illa dato vertit vestigia tergo.\nTum vero Aenean aversum ut cedere Turnus\ncredidit atque animo spem turbidus hausit inanem,\n`Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;\nhac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'\nTalia vociferans sequitur strictumque coruscat\nmucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.\nForte ratis celsi coniuncta crepidine saxi\nexpositis stabat scalis et ponte parato,\nqua rex Clusinis advectus Osinius oris.\nHuc sese trepida Aeneae fugientis imago\nconicit in latebras; nec Turnus segnior instat\nexsuperatque moras et pontis transilit altos.\nVix proram attigerat: rumpit Saturnia funem\navolsamque rapit revoluta per aequora navem.\nIllum autem Aeneas absentem in praelia poscit;\nobvia multa virum demittit corpora morti:\ntum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,\nsed sublime volans nubi se immiscuit atrae.\nCum Turnum medio interea fert aequore turbo.\nRespicit ignarus rerum ingratusque salutis\net duplicis cum voce manus ad sidera tendit:\n`Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum\nduxisti et talis voluisti expendere poenas?\nQuo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit?\nLaurentisne iterum muros aut castra videbo?\nQuid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?\nQuosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui\net nunc palantis video gemitumque cadentum\naccipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat\nterra mihi? Vos O potius miserescite venti:\nin rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro\nferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,\nquo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.'\nHaec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,\nan sese mucrone ob tantum dedecus amens\ninduat et crudum per costas exigat ensem,\nfluctibus an iaciat mediis et litora nando\ncurva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.\nTer conatus utramque viam, ter maxima Iuno\ncontinuit iuvenemque animi miserata repressit.\nLabitur alta secans fluctuque aestuque secundo\net patris antiquam Dauni defertur ad urbem.\n\nAt Iovis interea monitis Mezentius ardens\nsuccedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.\nConcurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,\nuni odiisque viro telisque frequentibus instant.\nIlle velut rupes, vastum quae prodit in aequor,\nobvia ventorum furiis expostaque ponto,\nvim cunctam atque minas perfert caelique marisque,\nipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum\nsternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,\nsed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis\noccupat os faciemque adversam, poplite Palmum\nsucciso volvi segnem sinit, armaque Lauso\ndonat habere umeris et vertice figere cristas.\nNec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta\naequalem comitemque, una quem nocte Theano\nin lucem genitori Amyco dedit et face praegnans\nCisseis regina Parin creat: urbe paterna\noccubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.\nAc velut ille canum morsu de montibus altis\nactus aper, multos Vesulus quem pinifer annos\ndefendit multosve palus Laurentia, silva\npastus harundinea, postquam inter retia ventum est,\nsubstitit infremuitque ferox et inhorruit armos,\nnec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,\nsed iaculis tutisque procul clamoribus instant;\nhaud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,\nnon ulli est animus stricto concurrere ferro;\nmissilibus longe et vasto clamore lacessunt:\nille autem impavidus partis cunctatur in omnis,\ndentibus infrendens, et tergo decutit hastas.\nVenerat antiquis Corythi de finibus Acron,\nGraius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.\nHunc ubi miscentem longe media agmina vidit,\npurpureum pennis et pactae coniugis ostro:\nimpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,\nsuadet enim vesana fames, si forte fugacem\nconspexit capream aut surgentem in cornua cervum,\ngaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret\nvisceribus super accumbens, lavit inproba taeter\nora cruor,\nsic ruit in densos alacer Mezentius hostis.\nSternitur infelix Acron et calcibus atram\ntundit humum expirans infractaque tela cruentat.\nAtque idem fugientem haud est dignatus Oroden\nsternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:\nobvius adversoque occurrit seque viro vir\ncontulit, haud furto melior, sed fortibus armis.\nTum super abiectum posito pede nixus et hasta:\n`Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'\nConclamant socii laetum paeana secuti.\nIlle autem exspirans: `Non me, quicumque es, inulto,\nvictor, nec longum laetabere: te quoque fata\nprospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'\nAd quae subridens mixta Mezentius ira:\n`Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex\nviderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:\nolli dura quies oculos et ferreus urget\nsomnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.\n\nCaedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen\nPartheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,\nMessapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,\nillum infrenis equi lapsu tellure iacentem,\nhunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,\nquem tamen haud expers Valerus virtutis avitae\ndeicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces\ninsidiis, iaculo et longe fallente sagitta.\n\nIam gravis aequabat luctus et mutua Mavors\nfunera: caedebant pariter pariterque ruebant\nvictores victique, neque his fuga nota neque illis.\nDi Iovis in tectis iram miserantur inanem\namborum et tantos mortalibus esse labores:\nhinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,\npallida Tisiphone media inter milia saevit.\nAt vero ingentem quatiens Mezentius hastam\nturbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,\ncum pedes incedit medii per maxima Nerei\nstagna viam scindens, umero supereminet undas\naut summis referens annosam montibus ornum\ningrediturque solo et caput inter nubila condit:\ntalis se vastis infert Mezentius armis.\nHuic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,\nobvius ire parat. Manet imperterritus ille,\nhostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;\natque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:\n`Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,\nnunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis\nindutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum\nAeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam\niecit; at illa volans clipeo est excussa proculque\negregium Antoren latus inter et ilia figit,\nHerculis Antoren comitem, qui missus ab Argis\nhaeserat Euandro atque Itala consederat urbe.\nSternitur infelix alieno volnere caelumque\naspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos\ntum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem\naere cavum triplici, per linea terga tribusque\ntransit intextum tauris opus imaque sedit\ninguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem\nAeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,\neripit a femine et trepidanti fervidus instat.\nIngemuit cari graviter genitoris amore,\nut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.\nHic mortis durae casum tuaque optima facta,\nsiqua fidem tanto est operi latura vetustas,\nnon equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.\nIlle pedem referens et inutilis inque ligatus\ncedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:\nprorupit iuvenis seseque immiscuit armis\niamque adsurgentis dextra plagamque ferentis\nAeneae subiit mucronem ipsumque morando\nsustinuit. Socii magno clamore sequuntur,\ndum genitor nati parma protectus abiret,\ntelaque coniciunt proturbantque eminus hostem\nmissilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.\nAc velut effusa siquando grandine nimbi\npraecipitant, omnis campis diffugit arator\nomnis et agricola et tuta latet arce viator,\naut amnis ripis aut alti fornice saxi,\ndum pluit in terris, ut possint sole reducto\nexercere diem: sic obrutus undique telis\nAeneas nubem belli, dum detonet omnis,\nsustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:\n`Quo moriture ruis maioraque viribus audes?\nFallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille\nexsultat demens; saevae iamque altius irae\nDardanio surgunt ductori, extremaque Lauso\nParcae fila legunt: validum namque exigit ensem\nper medium Aeneas iuvenem totumque recondit.\nTransiit et parmam mucro, levia arma minacis,\net tunicam, molli mater quam neverat auro,\nimplevitque sinum sanguis; tum vita per auras\nconcessit maesta ad manis corpusque reliquit.\nAt vero ut voltum vidit morientis et ora,\nora modis Anchisiades pallentia miris,\ningemuit miserans graviter dextramque tetendit,\net mentem patriae subiit pietatis imago.\n`Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,\nquid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?\nArma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum\nmanibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.\nHoc tamen infelix miseram solabere mortem:\nAeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro\ncunctantis socios et terra sublevat ipsum,\nsanguine turpantem comptos de more capillos.\nInterea genitor Tiberini ad fluminis undam\nvolnera siccabat lymphis corpusque levabat\narboris adclinis trunco. Procul aerea ramis\ndependet galea et prato gravia arma quiescunt.\nStant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans\ncolla fovet, fusus propexam in pectore barbam;\nmulta super Lauso rogitat multumque remittit\nqui revocent maestique ferant mandata parentis.\nAt Lausum socii exanimem super arma ferebant\nflentes, ingentem atque ingenti volnere victum.\nAgnovit longe gemitum praesaga mali mens:\ncanitiem multo deformat pulvere et ambas\nad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.\n`Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,\nut pro me hostili paterer succedere dextrae,\nquem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,\nmorte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum\nexitium infelix, nunc alte volnus adactum!\nIdem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,\npulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.\nDebueram patriae poenas odiisque meorum:\nomnis per mortis animam sontem ipse dedissem!\nNunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.\nSed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum\nse femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,\nhaud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,\nhoc solamen erat; bellis hoc victor abibat\nomnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:\n`Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,\nviximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti\net caput Aeneae referes Lausique dolorum\nultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,\noccumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,\niussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'\nDixit et exceptus tergo consueta locavit\nmembra manusque ambas iaculis oneravit acutis,\naere caput fulgens cristaque hirsutus equina.\nSic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens\nuno in corde pudor mixtoque insania luctu,\n[et furiis agitatus amor et conscia virtus.]\nAtque hic Aenean magna ter voce vocavit.\nAeneas agnovit enim laetusque precatur:\n`Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,\nincipias conferre manum.'\nTantum effatus et infesta subit obvius hasta.\nIlle autem: `Quid me erepto, saevissime, nato\nterres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.\nNec mortem horremus nec divom parcimus ulli.\nDesine: nam venio moriturus et haec tibi porto\ndona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem;\ninde aliud super atque aliud figitque volatque\ningenti gyro, sed sustinet aureus umbo.\nTer circum adstantem laevos equitavit in orbes\ntela manu iaciens, ter secum Troius heros\nimmanem aerato circumfert tegmine silvam.\nInde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet\nvellere et urgetur pugna congressus iniqua,\nmulta movens animo iam tandem erumpit et inter\nbellatoris equi cava tempora conicit hastam.\nTollit se arrectum quadrupes et calcibus auras\nverberat effusumque equitem super ipse secutus\nimplicat eiectoque incumbit cernuus armo.\nClamore incendunt caelum Troesque Latinique.\nAdvolat Aeneas vaginaque eripit ensem\net super haec: `Ubi nunc Mezentius acer et illa\neffera vis animi? `Contra Tyrrhenus, ut auras\nsuspiciens hausit caelum mentemque recepit:\n`Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?\nNullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,\nnec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.\nUnum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:\ncorpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum\ncircumstare odia: hunc, oro, defende furorem\net me consortem nati concede sepulchro.'\nHaec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem\nundantique animam diffundit in arva cruore.\n\nLIBER XI\n\nOCEANUM interea surgens Aurora reliquit:\nAeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis\npraecipitant curae turbataque funere mens est,\nvota deum primo victor solvebat Eoo.\nIngentem quercum decisis undique ramis\nconstituit tumulo fulgentiaque induit arma,\nMezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,\nbellipotens: aptat rorantis sanguine cristas\ntelaque trunca viri et bis sex thoraca petitum\nperfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae\nsubligat atque ensem collo suspendit eburnum.\nTum socios, namque omnis eum stipata tegebat\nturba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:\n`Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,\nquod superest: haec sunt spolia et de rege superbo\nprimitiae, manibusque meis Mezentius hic est.\nNunc iter ad regem nobis murosque Latinos.\nArma parate animis et spe praesumite bellum,\nnequa mora ignaros, ubi primum vellere signa\nadnuerint superi pubemque educere castris,\nimpediat segnisve metu sententia tardet.\nInterea socios inhumataque corpora terrae\nmandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.\nIte,' ait, `egregias animas, quae sanguine nobis\nhanc patriam peperere suo, decorate supremis\nmuneribus, maestamque Evandri primus ad urbem\nmittatur Pallas, quem non virtutis egentem\nabstulit atra dies et funere mersit acerbo.'\n\nSic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,\ncorpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes\nservabat senior, qui Parrhasio Evandro\narmiger ante fuit, sed non felicibus aeque\ntum comes auspiciis caro datus ibat alumno.\nCircum omnis famulumque manus Troianaque turba\net maestum Iliades crinem de more solutae.\nUt vero Aeneas foribus sese intulit altis,\ningentem gemitum tunsis ad sidera tollunt\npectoribus, maestoque immugit regia luctu.\nIpse caput nivei fultum Pallantis et ora\nut vidit levique patens in pectore vulnus\ncuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.\n`Tene,' inquit, `miserande puer, cum laeta veniret,\ninvidit Fortuna mihi, ne regna videres\nnostra neque ad sedes victor veherere paternas?\nNon haec Evandro de te promissa parenti\ndiscedens dederam, cum me complexus euntem\nmitteret in magnum imperium metuensque moneret\nacris esse viros, cum dura proelia gente.\nEt nunc ille quidem spe multum captus inani\nfors et vota facit cumulatque altaria donis:\nnos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis\ndebentem vano maesti comitamur honore.\nInfelix, nati funus crudele videbis!\nHi nostri reditus expectatique triumphi!\nHaec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis\nvulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum\noptabis nato funus pater. Ei mihi, quantum\npraesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'\n\nHaec ubi deflevit, tolli miserabile corpus\nimperat et toto lectos ex agmine mittit\nmille viros, qui supremum comitentur honorem\nintersintque patris lacrimis, solacia luctus\nexigua ingentis, misero sed debita patri.\nHaud segnes alii crates et molle feretrum\narbuteis texunt virgis et vimine querno\nexstructosque toros obtentu frondis inumbrant.\nHic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,\nqualem virgineo demessum pollice florem\nseu mollis violae seu languentis hyacinthi,\ncui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:\nnon iam mater alit tellus viresque ministrat.\nTum geminas vestes auroque ostroque rigentis\nextulit Aeneas, quas illi laeta laborum\nipsa suis quondam manibus Sidonia Dido\nfecerat et tenui telas discreverat auro.\nHarum unam iuveni supremum maestus honorem\ninduit arsurasque comas obnubit amictu,\nmultaque praeterea Laurentis praemia pugnae\naggerat et longo praedam iubet ordine duci.\nAddit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.\nVinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris\ninferias, caeso sparsuros sanguine flammas,\nindutosque iubet truncos hostilibus armis\nipsos ferre duces inimicaque nomina figi.\nDucitur infelix aevo confectus Acoetes:\npectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora\nsternitur et toto proiectus corpore terrae. . .\nDucunt et Rutulo perfusos sanguine currus.\nPost bellator equus positis insignibus Aethon\nit lacrimans guttisque umectat grandibus ora.\nHastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus\nvictor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur\nTyrrhenique omnes et versis Arcades armis.\nPostquam omnis longe comitum praecesserat ordo,\nsubstitit Aeneas gemituque haec addidit alto:\n`Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli\nfata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,\naeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos\ntendebat muros gressumque in castra ferebat.\n\nIamque oratores aderant ex urbe Latina,\nvelati ramis oleae veniamque rogantes:\ncorpora, per campos ferro quae fusa iacebant,\nredderet ac tumulo sineret succedere terrae;\nnullum cum victis certamen et aethere cassis;\nparceret hospitibus quondam socerisque vocatis.\nQuos bonus Aeneas haud aspernanda precantis\nprosequitur venia et verbis haec insuper addit:\n`Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,\nimplicuit bello, qui nos fugiatis amicos?\nPacem me exanimis et Martis sorte peremptis\noratis? Equidem et vivis concedere vellem.\nNec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,\nnec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit\nhospitia et Turni potius se credidit armis.\nAequius huic Turnum fuerat se opponere morti.\nSi bellum finire manu, si pellere Teucros\napparat, his mecum decuit concurrere telis:\nvixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.\nNunc ite et miseris supponite civibus ignem.'\nDixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes\nconversique oculos inter se atque ora tenebant.\nTum senior semperque odiis et crimine Drances\ninfensus iuveni Turno sic ore vicissim\norsa refert: `O fama ingens, ingentior armis\nvir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?\nIustitiaene prius mirer belline laborum?\nNos vero haec patriam grati referemus ad urbem\net te, siqua viam dederit fortuna, Latino\niungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.\nQuin et fatalis murorum attollere moles\nsaxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'\nDixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.\nBis senos pepigere dies et pace sequestra\nper silvas Teucri mixtique inpune Latini\nerravere iugis. Ferro sonat alta bipenni\nfraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,\nrobora nec cuneis et olentem scindere cedrum\nnec plaustris cessant vectare gementibus ornos.\n\nEt iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,\nEvandrum Evandrique domos et moenia replet,\nquae modo victorem Latio Pallanta ferebat.\nArcades ad portas ruere et de more vetusto\nfunereas rapuere faces; lucet via longo\nordine flammarum et late discriminat agros.\nContra turba Phrygum veniens plangentia iungit\nagmina. Quae postquam matres succedere tectis\nviderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.\nAt non Evandrum potis est vis ulla tenere,\nsed venit in medios. Feretro Pallanta reposto\nprocubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,\net via vix tandem vocis laxata dolore est.\n`Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,\ncautius ut saevo velles te credere Marti;\nhaud ignarus eram, quantum nova gloria in armis\net praedulce decus primo certamine posset.\nPrimitiae iuvenis miserae bellique propinqui\ndura rudimenta et nulli exaudita deorum\nvota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,\nfelix morte tua neque in hunc servata dolorem!\nContra ego vivendo vici mea fata, superstes\nrestarem ut genitor. Troum socia arma secutum\nobruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem\natque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,\nnec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas\niunximus hospitio dextras: sors ista senectae\ndebita erat nostrae. Quod si immatura manebat\nmors natum, caesis Volscorum milibus ante\nducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.\nQuin ego non alio digner te funere, Palla,\nquam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam\nTyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.]\nMagna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:\ntu quoque nunc stares immanis truncus in armis,\nesset par aetas et idem si robur ab annis,\nTurne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?\nVadite et haec memores regi mandata referte:\nquod vitam moror invisam Pallante perempto,\ndextera causa tua est, Turnum natoque patrique\nquam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus\nfortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,\nnec fas, sed nato Manis perferre sub imos.'\n\nAurora interea miseris mortalibus almam\nextulerat lucem, referens opera atque labores:\niam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon\nconstituere pyras. Huc corpora quisque suorum\nmore tulere patrum, subiectisque ignibus atris\nconditur in tenebras altum caligine caelum.\nTer circum accensos cincti fulgentibus armis\ndecurrere rogos, ter maestum funeris ignem\nlustravere in equis ululatusque ore dedere;\nspargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:\nit caelo clamorque virum clangorque tubarum.\nHic alii spolia occisis derepta Latinis\nconiciunt igni, galeas ensesque decoros\nfrenaque ferventisque rotas; pars munera nota,\nipsorum clipeos et non felicia tela.\nMulta boum circa mactantur corpora Morti,\nsaetigerosque sues raptasque ex omnibus agris\nin flammam iugulant pecudes. Tum litore toto\nardentis spectant socios semustaque servant\nbusta neque avelli possunt, nox umida donec\ninvertit caelum stellis ardentibus aptum.\n\nNec minus et miseri diversa in parte Latini\ninnumeras struxere pyras, et corpora partim\nmulta virum terrae infodiunt avectaque partim\nfinitimos tollunt in agros urbique remittunt,\ncetera confusaeque ingentem caedis acervum\nnec numero nec honore cremant: tunc undique vasti\ncertatim crebris conlucent ignibus agri.\nTertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:\nmaerentes altum cinerem et confusa ruebant\nossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.\nIam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,\npraecipuus fragor et longi pars maxima luctus.\nHic matres miseraeque nurus, hic cara sororum\npectora maerentum puerique parentibus orbi\ndirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:\nipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,\nqui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.\ningravat haec saevus Drances solumque vocari\ntestatur, solum posci in certamina Turnum.\nMulta simul contra variis sententia dictis\npro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,\nmulta virum meritis sustentat fama tropaeis.\n\nHos inter motus, medio in flagrante tumultu,\necce super maesti magna Diomedis ab urbe\nlegati responsa ferunt: nihil omnibus actum\ntantorum impensis operum, nil dona neque aurum\nnec magnas valuisse preces, alia arma Latinis\nquaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.\nDeficit ingenti luctu rex ipse Latinus.\nFatalem Aenean manifesto numine ferri\nadmonet ira deum tumulique ante ora recentes.\nErgo concilium magnum primosque suorum\nimperio accitos alta intra limina cogit.\nolli convenere fluuntque ad regia plenis\ntecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo\net primus sceptris haud laeta fronte Latinus.\nAtque hic legatos Aetola ex urbe remissos,\nquae referant, fari iubet et responsa reposcit\nordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,\net Venulus dicto parens ita farier infit:\n\n`Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra\natque iter emensi casus superavimus omnis\ncontigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.\nIlle urbem Argyripam patriae cognomine gentis\nvictor Gargani condebat Iapygis agris.\nPostquam introgressi et coram data copia fandi,\nmunera praeferimus, nomen patriamque docemus,\nqui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.\nAuditis ille haec placido sic reddidit ore:\n``O fortunatae gentes, Saturnia regna,\nantiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos\nsollicitat suadetque ignota lacessere bella?\nQuicumque Iliacos ferro violavimus agros,\nmitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,\nquos Simois premat ille viros, infanda per orbem\nsupplicia et scelerum poenas expendimus omnes,\nvel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae\nsidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus.\nMilitia ex illa diversum ad litus abacti\nAtrides Protei Menelaus adusque columnas\nexsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.\nRegna Neoptolemi referam versosque penates\nIdomenei? Libycone habitantis litore Locros?\nIpse Mycenaeus magnorum ductor Achivom\nconiugis infandae prima inter limina dextra\noppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.\nInvidisse deos, patriis ut redditus aris\nconiugium optatum et pulchram Calydona viderem?\nNunc etiam horribili visu portenta sequuntur,\net socii amissi petierunt aethera pennis\nfluminibusque vagantur aves, heu dira meorum\nsupplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.\nHaec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt\ntempore, cum ferro caelestia corpora demens\nadpetii et Veneris violavi volnere dextram.\nNe vero, ne me ad talis impellite pugnas:\nnec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum\nPergama, nec veterum memini laetorve malorum.\nMunera, quae patriis ad me portatis ab oris,\nvertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra\ncontulimusque manus: experto credite, quantus\nin clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.\nSi duo praeterea talis Idaea tulisset\nterra viros, ultro Inachias venisset ad urbes\nDardanus, et versis lugeret Graecia fatis.\nQuidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,\nHectoris Aeneaeque manu victoria Graium\nhaesit et in decimum vestigia rettulit annum.\nAmbo animis, ambo insignes praestantibus armis\nhic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,\nqua datur; ast armis concurrant arma cavete.''\nEt responsa simul quae sint, rex optime, regis\naudisti et quae sit magno sententia bello.'\n\nVix ea legati, variusque per ora cucurrit\nAusonidum turbata fremor: ceu saxa morantur\ncum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur\nvicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.\nUt primum placati animi et trepida ora quierunt,\npraefatus divos solio rex infit ab alto:\n`Ante equidem summa de re statuisse, Latini,\net vellem et fuerat melius, non tempore tali\ncogere concilium. cum muros adsidet hostis.\nBellum importunum, cives, cum gente deorum\ninvictisque viris gerimus, quos nulla fatigant\nproelia: nec victi possunt absistere ferro.\nSpem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,\nponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;\ncetera qua rerum iaceant perculsa ruina,\nante oculos interque manus sunt omnia vestras.\nNec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus\nesse, fuit; toto certatum est corpore regni.\nNunc adeo quae sit dubiae sententia menti\nexpediam et paucis, animos adhibete, docebo.\nEst antiquus ager Tusco mihi proximus amni,\nlongus in occasum, finis super usque Sicanos;\nAurunci Rutulique serunt et vomere duros\nexercent colles atque horum asperrima pascunt.\nHaec omnis regio et celsi plaga pinea montis\ncedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas\ndicamus leges sociosque in regna vocemus.\nConsidant, si tantus amor, et moenia condant.\nSin alios finis aliamque capessere gentem\nest animus possuntque solo decedere nostro:\nbis denas Italo texamus robore navis\nseu pluris complere valent, iacet omnis ad undam\nmateries, ipsi numerumque modumque carinis\npraecipiant, nos aera manus navalia demus.\nPraeterea qui dicta ferant et foedera firment\ncentum oratores prima de gente Latinos\nire placet pacisque manu praetendere ramos,\nmunera portantis aurique eborisque talenta\net sellam regni trabeamque insignia nostri.\nConsulite in medium et rebus succurrite fessis.'\n\nTum Drances idem infensus, quem gloria Turni\nobliqua invidia stimulisque agitabat amaris,\nlargus opum et lingua melior, sed frigida bello\ndextera, consiliis habitus non futilis auctor,\nseditione potens (genus huic materna superbum\nnobilitas dabat, incertum de patre ferebat),\nsurgit et his onerat dictis atque aggerat iras:\n`Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem\nconsulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,\nquid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.\nDet libertatem fandi flatusque remittat\ncuius ob auspicium infaustum moresque sinistros\n(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)\nlumina tot cecidisse ducum totamque videmus\nconsedisse urbem luctu, dum Troia temptat\ncastra fugae fidens et caelum territat armis.\nUnum etiam donis istis, quae plurima mitti\nDardanidis dicique iubes, unum, optime regum,\nadicias nec te ullius violentia vincat,\nquin natam egregio genero dignisque hymenaeis\ndes, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.\nQuod si tantus habet mentes et pectora terror,\nipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:\ncedat, ius proprium regi patriaeque remittat.\nQuid miseros totiens in aperta pericula cives\nproicis, O Latio caput horum et causa malorum?\nNulla salus bello: pacem te poscimus omnes,\nTurne, simul pacis solum inviolabile pignus.\nPrimus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse\nnil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,\npone animos et pulsus abi. Sat funera fusi\nvidimus ingentis et desolavimus agros.\nAut si fama movet, si tantum pectore robur\nconcipis et si adeo dotalis regia cordi est,\naude atque adversum fidens fer pectus in hostem.\nScilicet ut Turno contingat regia coniunx,\nnos animae viles, inhumata infletaque turba,\nsternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,\nsi patrii quid Martis habes, illum aspice contra,\nqui vocat.'\n\nTalibus exarsit dictis violentia Turni;\ndat gemitum rumpitque has imo pectore voces\n`Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi\ntum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis\nprimus ades. Sed non replenda est curia verbis,\nquae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem\nagger murorum nec inundant sanguine fossae.\nProinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris\nargue tu, Drance, quando tot stragis acervos\nTeucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis\ninsignis agros. Possit quid vivida virtus,\nexperiare licet; nec longe scilicet hostes\nquaerendi nobis: circumstant undique muros.\nImus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors\nventosa in lingua pedibusque fugacibus istis\nsemper erit?\nPulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum\narguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim\nsanguine et Evandri totam cum stirpe videbit\nprocubuisse domum atque exutos Arcadas armis?\nHaud ita me experti Bitias et Pandarus ingens\net quos mille die victor sub Tartara misi,\ninclusus muris hostilique aggere saeptus.\n``Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens,\nDardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno\nne cessa turbare metu atque extollere vires\ngentis bis victae, contra premere arma Latini.\nNunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,\nnunc et Tydides et Larissaeus Achilles,\namnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.\nVel cum se pavidum contra mea iurgia fingit\nartificis scelus et formidine crimen acerbat.\nNumquam animam talem dextra hac, absiste moveri,\namittes: habitet tecum et sit pectore in isto.\nNunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.\nSi nullam nostris ultra spem ponis in armis,\nsi tam deserti sumus et semel agmine verso\nfunditus occidimus neque habet Fortuna regressum?\noremus pacem et dextras tendamus inertis.\nQuamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset!\nIlle mihi ante alios fortunatusque laborum\negregiusque animi, qui, nequid tale videret,\nprocubuit moriens et humum semel ore momordit.\nSin et opes nobis et adhuc intacta iuventus\nauxilioque urbes Italae populique supersunt,\nsin et Troianis cum multo gloria venit\nsanguine, sunt illis sua funera parque per omnis\ntempestas: cur indecores in limine primo\ndeficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?\nMulta dies variisque labor mutabilis aevi\nrettulit in melius, multos alterna revisens\nlusit et in solido rursus Fortuna locavit.\nNon erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:\nat Messapus erit felixque Tolumnius et quos\ntot populi misere duces, nec parva sequetur\ngloria delectos Latio et Laurentibus agris.\nEst et Volscorum egregia de gente Camilla,\nagmen agens equitum et florentis aere catervas.\nQuod si me solum Teucri in certamina poscunt\nidque placet tantumque bonis communibus obsto,\nnon adeo has exosa manus Victoria fugit,\nut tanta quicquam pro spe temptare recusem.\nIbo animis contra, vel magnum praestet Achillem\nfactaque Vulcani manibus paria induat arma\nille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino\nTurnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,\ndevovi. ``Solum Aeneas vocat'': et vocet oro,\nnec Drances potius, sive est haec ira deorum,\nmorte luat, sive est virtus et gloria, tollat.'\n\nIlli haec inter se dubiis de rebus agebant\ncertantes; castra Aeneas aciemque movebat:\nnuntius ingenti per regia tecta tumultu\necce ruit magnisque urbem terroribus implet,\ninstructos acie Tiberino a flumine Teucros\nTyrrhenamque manum totis descendere campis.\nExtemplo turbati animi concussaque vulgi\npectora et adrectae stimulis haud mollibus irae.\nArma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,\nflent maesti mussantque patres. Hic undique clamor\ndissensu vario magnus se tollit in auras\nhaud secus atque alto in luco cum forte catervae\nconsedere avium piscosove amne Padusae\ndant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.\n`Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore, `Turnus,'\n`cogite concilium et pacem laudate sedentes:\nilli armis in regna ruunt.' Nec plura locutus\ncorripuit sese et tectis citus extulit altis.\n`Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,\nduc,' ait, `et Rutulos. Equitem Messapus in armis\net cum fratre Coras latis diffundite campis.\nPars aditus urbis firmet turrisque capessat,\ncetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'\nIlicet in muros tota discurritur urbe.\nConsilium ipse pater et magna incepta Latinus\ndeserit ac tristi turbatus tempore differt\nmultaque se incusat, qui non adceperit ultro\nDardanium Aenean generumque adsciverit urbi.\nPraefodiunt alii portas aut saxa sudesque\nsubvectant. Bello dat signum rauca cruentum\nbucina. Tum muros varia cinxere corona\nmatronae puerique: vocat labor ultimus omnis.\nNec non ad templum summasque ad Palladis arces\nsubvehitur magna matrum regina caterva\ndona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,\ncausa mali tanti, oculos deiecta decoros.\nSuccedunt matres et templum ture vaporant\net maestas alto fundunt de limine voces:\n`Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,\nfrange manu telum Phrygii praedonis et ipsum\npronum sterne solo portisque effunde sub altis.'\nCingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.\nIamque adeo rutilum thoraca indutus aenis\nhorrebat squamis surasque incluserat auro,\ntempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem\nfulgebatque alta decurrens aureus arce,\nexsultatque animis et spe iam praecipit hostem:\nqualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis\ntandem liber equus campoque potitus aperto\naut ille in pastus armentaque tendit equarum\naut adsuetus aquae perfundi flumine noto\nemicat adrectisque fremit cervicibus alte\nluxurians, luduntque iubae per colla, per armos.\nObvia cui Volscorum acie comitante Camilla\noccurrit portisque ab equo regina sub ipsis\ndesiluit, quam tota cohors imitata relictis\nad terram defluxit equis; tum talia fatur:\n`Turne, sui merito siqua est fiducia forti,\naudeo et Aeneadum promitto occurrere turmae\nsolaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.\nMe sine prima manu temptare pericula belli\ntu pedes ad muros subsiste et moenia serva.'\nTurnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:\n`O decus Italiae virgo, quas dicere grates\nquasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando\niste animus supra, mecum partire laborem.\nAeneas, ut fama fidem missique reportant\nexploratores, equitum levia improbus arma\npraemisit, quaterent campos; ipse ardua montis\nper deserta iugo superans adventat ad urbem.\nFurta paro belli convexo in tramite silvae?\nut bivias armato obsidam milite fauces.\nTu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;\ntecum acer Messapus erit turmaeque Latinae\nTiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'\nSic ait, et paribus Messapum in proelia dictis\nhortatur sociosque duces et pergit in hostem.\nEst curvo anfractu valles, adcommoda fraudi\narmorumque dolis, quam densis frondibus atrum\nurget utrimque latus, tenuis quo semita ducit\nangustaeque ferunt fauces aditusque maligni.\nHanc super in speculis summoque in vertice montis\nplanities ignota iacet tutique receptus,\nseu dextra laevaque velis occurrere pugnae,\nsive instare iugis et grandia volvere saxa.\nHuc iuvenis nota fertur regione viarum\narripuitque locum et silvis insedit iniquis.\n\nVelocem interea superis in sedibus Opim,\nunam ex virginibus sociis sacraque caterva,\ncompellabat et has tristis Latonia voces\nore dabat: `Graditur bellum ad crudele Camilla,\nO virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,\ncara mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianae\nvenit amor subitaque animum dulcedine movit.\nPulsus ob invidiam regno viresque superbas\nPriverno antiqua Metabus cum excederet urbe,\ninfantem fugiens media inter proelia belli\nsustulit exsilio comitem matrisque vocavit\nnomine Casmillae mutata parte Camillam.\nIpse sinu prae se portans iuga longa petebat\nsolorum nemorum: tela undique saeva premebant\net circumfuso volitabant milite Volsci.\nEcce fugae medio summis Amasenus abundans\nspumabat ripis: tantus se nubibus imber\nruperat. Ille, innare parans, infantis amore\ntardatur caroque oneri timet. Omnia secum\nversanti subito vix haec sententia sedit.\nTelum immane manu valida quod forte gerebat\nbellator, solidum nodis et robore cocto,\nhuic natam, libro et silvestri subere clausam,\nimplicat atque habilem mediae circumligat hastae;\nquam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:\n`Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,\nipse pater famulam voveo; tua prima per auras\ntela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,\ndiva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.\nDixit et adducto contortum hastile lacerto\nimmittit: sonuere undae, rapidum super amnem\ninfelix fugit in iaculo stridente Camilla.\nAt Metabus, magna propius iam urgente caterva,\ndat sese fluvio atque hastam cum virgine victor\ngramineo donum Triviae de caespite vellit.\nNon illum tectis ullae, non moenibus urbes\naccepere neque ipse manus feritate dedisset:\npastorum et solis exegit montibus aevom.\nHic natam in dumis interque horrentia lustra\narmentalis equae mammis et lacte ferino\nnutribat, teneris immulgens ubera labris.\nUtque pedum primis infans vestigia plantis\ninstiterat, iaculo palmas armavit acuto\nspiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.\nPro crinali auro, pro longae tegmine pallae\ntigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.\nTela manu iam tum tenera puerilia torsit\net fundam tereti circum caput egit habena\nStrymoniamque gruem aut album deiecit olorem.\nMultae illam frustra Tyrrhena per oppida matres\noptavere nurum: sola contenta Diana\naeternum telorum et virginitatis amorem\nintemerata colit. `Vellem haud correpta fuisset\nmilitia tali, conata lacessere Teucros:\ncara mihi comitumque foret nunc una mearum.\nVerum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,\nabere, nympha, polo finisque invise Latinos,\ntristis ubi infausto committitur omine pugna.\nHaec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:\nhac quicumque sacrum violarit volnere corpus,\nTros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.\nPost ego nube cava miserandae corpus et arma\ninspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'\nDixit; at illa levis caeli delapsa per auras\ninsonuit, nigro circumdata turbine corpus.\n\nAt manus interea muris Troiana propinquat\nEtruscique duces equitumque exercitus omnis,\ncompositi numero in turmas. Fremit aequore toto\ninsultans sonipes et pressis pugnat habenis\nhuc conversus et huc; tum late ferreus hastis\nhorret ager campique armis sublimibus ardent.\nNec non Messapus contra celeresque Latini\net cum fratre Coras et virginis ala Camillae\nadversi campo apparent hastasque reductis\nprotendunt longe dextris et spicula vibrant,\nadventusque virum fremitusque ardescit equorum.\nIamque intra iactum teli progressus uterque\nsubstiterat: subito erumpunt clamore furentisque\nexhortantur equos; fundunt simul undique tela\ncrebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.\nContinuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus\nconixi incurrunt hastis primique ruina\ndant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum\npectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus\nfulminis in morem aut tormento ponderis acti\npraecipitat longe et vitam dispergit in auras.\nExtemplo turbatae acies, versique Latini\nreiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.\nTroes agunt, princeps turmas inducit Asilas.\nIamque propinquabant portis, rursusque Latini\nclamorem tollunt et mollia colla reflectunt:\nhi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.\nQualis ubi alterno procurrens gurgite pontus\nnunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda\nspumeus extremamque sinu perfundit arenam,\nnunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens\nsaxa fugit litusque vado labente relinquit:\nbis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,\nbis reiecti armis respectant terga tegentes.\nTertia sed postquam congressi in proelia totas\nimplicuere inter se acies legitque virum vir:\ntum vero et gemitus morientum et sanguine in alto\narmaque corporaque et permixti caede virorum\nsemianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.\nOrsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,\nhastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.\nQuo sonipes ictu furit arduus altaque iactat\nvulneris impatiens arrecto pectore crura:\nvolvitur ille excussus humi. Catillus Iollan\ningentemque animis, ingentem corpore et armis\ndeicit Herminium, nudo cui vertice fulva\ncaesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:\ntantus in arma patet. Latos huic hasta per armos\nacta tremit duplicatque virum transfixa dolore.\nFunditur ater ubique cruor; dant funera ferro\ncertantes pulchramque petunt per vulnera mortem.\n\nAt medias inter caedes exsultat Amazon,\nunum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,\net nunc lenta manu spargens hastilia denset,\nnunc validam dextra rapit indefessa bipennem;\naureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.\nIlla etiam in tergum, siquando pulsa recessit,\nspicula converso fugientia dirigit arcu.\nAt circum lectae comites, Larinaque virgo\nTullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem,\nItalides, quas ipsa decus sibi dia Camilla\ndelegit pacisque bonas bellique ministras:\nquales Threiciae cum flumina Thermodontis\npulsant et pictis bellantur Amazones armis\nseu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru\nPenthesilea refert, magnoque ululante tumultu\nfeminea exsultant lunatis agmina peltis.\nQuem telo primum, quem postremum, aspera virgo,\ndeicis? Aut quot humi morientia corpora fundis?\nEunaeum Clitio primum patre, cuius apertum\nadversi longa transverberat abiete pectus:\nsanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam\nmandit humum moriensque suo se in volnere versat.\nTum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas\nsuffosso revolutus equo dum colligit, alter\ndum subit ac dextram labenti tendit inermem,\npraecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum\nHippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta\nTereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque;\nquotque emissa manu contorsit spicula virgo,\ntot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis\nignotis et equo venator Iapyge fertur,\ncui pellis latos umeros erepta iuvenco\npugnatori operit, caput ingens oris hiatus\net malae texere lupi cum dentibus albis,\nagrestisque manus armat sparus; ipse catervis\nvertitur in mediis et toto vertice supra est.\nHunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,\ntraicit et super haec inimico pectore fatur:\n`Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?\nAdvenit qui vestra dies muliebribus armis\nverba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum\nmanibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'\nProtinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum\ncorpora, sed Buten aversum cuspide fixit\nloricam galeamque inter, qua colla sedentis\nlucent et laevo dependet parma lacerto,\nOrsilochum fugiens magnumque agitata per orbem\neludit gyro interior sequiturque sequentem,\ntum validam perque arma viro perque ossa securim\naltior exsurgens oranti et multa precanti\ncongeminat: vulnus calido rigat ora cerebro.\nIncidit huic subitoque aspectu territus haesit\nAppenninicolae bellator filius Auni,\nhaud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.\nIsque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae\nposse neque instantem reginam avertere cernit,\nconsilio versare dolos ingressus et astu\nincipit haec: `Quid tam egregium, si femina forti\nfidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo\nmecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:\niam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.'\nDixit, at illa furens acrique adcensa dolore\ntradit equum comiti paribusque resistit in armis,\nense pedes nudo puraque interrita parma.\nAt iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,\nhaud mora, conversisque fugax aufertur habenis\nquadrupedemque citum ferrata calce fatigat.\n`Vane Ligus frustraque animis elate superbis,\nnequiquam patrias temptasti lubricus artis,\nnec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,'\nhaec fatur virgo et pernicibus ignea plantis\ntransit equum cursu frenisque adversa prehensis\ncongreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:\nquam facile accipiter saxo sacer ales ab alto\nconsequitur pennis sublimem in nube columbam\ncomprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;\ntum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.\n\nAt non haec nullis hominum sator atque deorum\nobservans oculis summo sedet altus Olympo:\nTyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva\nsuscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.\nErgo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon\nfertur equo variisque instigat vocibus alas,\nnomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.\n`Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes\nTyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?\nFemina palantis agit atque haec agmina vertit!\nQuo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?\nAt non in Venerem segnes nocturnaque bella\naut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,\nexspectate dapes et plenae pocula mensae,\nhic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex\nnuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!'\nHaec effatus equum in medios, moriturus et ipse,\nconcitat et Venulo adversum se turbidus infert\ndereptumque ab equo dextra complectitur hostem\net gremium ante suum multa vi concitus aufert.\nTollitur in caelum clamor, cunctique Latini\nconvertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon\narma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta\ndefringit ferrum et partis rimatur apertas,\nqua vulnus letale ferat; contra ille repugnans\nsustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.\nUtque volans alte raptum cum fulva draconem\nfert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,\nsaucius at serpens sinuosa volumina versat\nadrectisque horret squamis et sibilat ore,\narduus insurgens; illa haud minus urget obunco\nluctantem rostro, simul aethera verberat alis:\nhaud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon\nportat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti\nMaeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns\nvelocem iaculo et multa prior arte Camillam\ncircuit et quae sit fortuna facillima, temptat.\nQua se cumque furens medio tulit agmine virgo,\nhac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;\nqua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,\nhac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.\nHos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat\nundique circuitum et certam quatit improbus hastam.\nForte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos\ninsignis longe Phrygiis fulgebat in armis\nspumantemque agitabat equum, quem pellis aenis\nin plumam squamis auro conserta tegebat.\nIpse, peregrina ferrugine clarus et ostro,\nspicula torquebat Lycio Gortynia cornu;\naureus ex umeris erat arcus et aurea vati\ncassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis\ncarbaseos fulvo in nodum collegerat auro\npictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.\nHunc virgo, sive ut templis praefigeret arma\nTroia, captivo sive ut se ferret in auro\nvenatrix, unum ex omni certamine pugnae\ncaeca sequebatur totumque incauta per agmen\nfemineo praedae et spoliorum ardebat amore,\ntelum ex insidiis cum tandem tempore capto\nconcitat et superos Arruns sic voce precatur:\n`Summe deum, sancti custos Soractis Apollo,\nquem primi colimus, cui pineus ardor acervo\npascitur et medium freti pietate per ignem\ncultores multa premimus vestigia pruna,\nda, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,\nomnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum\nvirginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem\nfacta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis\npulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.\nAudiit et voti Phoebus succedere partem\nmente dedit, partem volucris dispersit in auras:\nsterneret ut subita turbatam morte Camillam,\nadnuit oranti; reducem ut patria alta videret,\nnon dedit, inque Notos vocem vertere procellae.\nErgo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,\nconvertere animos acris oculosque tulere\ncuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae\nnec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,\nhasta sub exsertam donec perlata papillam\nhaesit virgineumque alte bibit acta cruorem.\nConcurrunt trepidae comites dominamque ruentem\nsuscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,\nlaetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae\ncredere nec telis occurrere virginis audet.\nAc velut ille, prius quam tela inimica sequantur,\ncontinuo in montis sese avius abdidit altos\nocciso pastore lupus magnove iuvenco,\nconscius audacis facti, caudamque remulcens\nsubiecit pavitantem utero silvasque petivit:\nhaud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns\ncontentusque fuga mediis se immiscuit armis.\nIlla manu moriens telum trahit, ossa sed inter\nferreus ad costas alto stat vulnere mucro:\nlabitur exsanguis, labuntur frigida leto\nlumina, purpureus quondam color ora reliquit.\nTum sic exspirans Accam ex aequalibus unam\nadloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,\nquicum partiri curas; atque haec ita fatur:\n`Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum\nconficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.\nEffuge et haec Turno mandata novissima perfer:\nsuccedat pugnae Troianosque arceat urbe.\nIamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas,\nad terram non sponte fluens. Tum frigida toto\npaulatim exsolvit se corpore lentaque colla\net captum leto posuit caput, arma relinquunt,\nvitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.\nTum vero immensus surgens ferit aurea clamor\nsidera: deiecta crudescit pugna Camilla,\nincurrunt densi simul omnis copia Teucrum\nTyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.\n\nAt Triviae custos iamdudum in montibus Opis\nalta sedet summis spectatque interrita pugnas.\nUtque procul medio iuvenum in clamore furentum\nprospexit tristi multatam morte Camillam,\ningemuitque deditque has imo pectore voces:\n`Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti\nsupplicium, Teucros conata lacessere bello!\nNec tibi desertae in dumis coluisse Dianam\nprofuit aut nostras umero gessisse sagittas.\nNon tamen indecorem tua te regina reliquit\nextrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum\nper gentis erit aut famam patieris inultae.\nNam quicumque tuum violavit vulnere corpus,\nmorte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto\nregis Dercenni terreno ex aggere bustum\nantiqui Laurentis opacaque ilice tectum:\nhic dea se primum rapido pulcherrima nisu\nsistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.\nUt vidit laetantem animis ac vana tumentem,\n`Cur,' inquit, `diversus abis? Huc dirige gressum,\nhuc periture veni, capias ut digna Camillae\npraemia. Tune etiam telis moriere Dianae?'\ndixit, et aurata volucrem Threissa sagittam\ndeprompsit pharetra cornuque infensa tetendit\net duxit longe, donec curvata coirent\ninter se capita et manibus iam tangeret aequis,\nlaeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.\nExtemplo teli stridorem aurasque sonantis\naudiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.\nIllum exspirantem socii atque extrema gementem\nobliti ignoto camporum in pulvere linquunt,\nOpis ad aetherium pennis aufertur Olympum.\n\nPrima fugit domina amissa levis ala Camillae;\nturbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas\ndisiectique duces desolatique manipli\ntuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.\nNec quisquam instantis Teucros letumque ferentis\nsustentare valet telis aut sistere contra,\nsed laxos referunt umeris languentibus arcus,\nquadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.\nVolvitur ad muros caligine turbidus atra\npulvis, et e speculis percussae pectora matres\nfemineum clamorem ad caeli sidera tollunt.\nQui cursu portas primi inrupere patentis,\nhos inimica super mixto premit agmine turba;\nnec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,\nmoenibus in patriis atque inter tuta domorum\nconfixi exspirant animas. Pars claudere portas:\nnec sociis aperire viam nec moenibus audent\naccipere orantis, oriturque miserrima caedes\ndefendentum armis aditus inque arma ruentum.\nExclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum\npars in praecipitis fossas urgente ruina\nvolvitur, immissis pars caeca et concita frenis\narietat in portas et duros obice postis.\nIpsae de muris summo certamine matres,\nmonstrat amor verus patriae, ut videre Camillam,\ntela manu trepidae iaciunt ac robore duro\nstipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis\npraecipites primaeque mori pro moenibus ardent.\n\nInterea Turnum in silvis saevissimus implet\nnuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:\ndeletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,\ningruere infensos hostis et Marte secundo\nomnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.\nIlle furens, et saeva Iovis sic numina pellunt,\ndeserit obsessos collis, nemora aspera linquit.\nVix e conspectu exierat campumque tenebat,\ncum pater Aeneas saltus ingressus apertos\nexsuperatque iugum silvaque evadit opaca.\nSic ambo ad muros rapidi totoque feruntur\nagmine nec longis inter se passibus absunt;\nac simul Aeneas fumantis pulvere campos\nprospexit longe Laurentiaque agmina vidit,\net saevum Aenean adgnovit Turnus in armis\nadventumque pedum flatusque audivit equorum.\nContinuoque ineant pugnas et proelia temptent,\nni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero\ntinguat equos noctemque die labente reducat:\nconsidunt castris ante urbem et moenia vallant.\n\nLIBER XII\n\nTURNUS ut infractos adverso Marte Latinos\ndefecisse videt, sua nunc promissa reposci,\nse signari oculis, ultro implacabilis ardet\nattollitque animos. Poenorum qualis in arvis\nsaucius ille gravi venantum vulnere pectus\ntum demum movet arma leo gaudetque comantis\nexcutiens cervice toros fixumque latronis\ninpavidus frangit telum et fremit ore cruento:\nhaud secus adcenso gliscit violentia Turno.\nTum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:\n`Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent\nignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.\nCongredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.\nAut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,\ndesertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),\net solus ferro crimen commune refellam,\naut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'\n\nOlli sedato respondit corde Latinus:\n`O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci\nvirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est\nconsulere atque omnis metuentem expendere casus.\nSunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta\nmulta manu, nec non aurumque animusque Latino est;\nsunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,\nnec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu\nsublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.\nMe natam nulli veterum sociare procorum\nfas erat, idque omnes divique hominesque canebant.\nVictus amore tui, cognato sanguine victus\nconiugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:\npromissam eripui genero, arma impia sumpsi.\nEx illo qui me casus, quae, Turne, sequantur\nbella, vides, quantos primus patiare labores.\nBis magna victi pugna vix urbe tuemur\nspes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta\nsanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.\nQuo referor totiens? Quae mentem insania mutat?\nSi Turno exstincto socios sum adscire paratus,\ncur non incolumi potius certamina tollo?\nQuid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet\nItalia, ad mortem si te---Fors dicta refutet!---\nprodiderim, natam et conubia nostra petentem?\nRespice res bello varias; miserere parentis\nlongaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe\ndividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni\nflectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.\nUt primum fari potuit, sic institit ore:\n'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me\ndeponas letumque sinas pro laude pacisci:\net nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra\nspargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.\nlonge illi dea mater erit, quae nube fugacem\nfeminea tegat et vanis sese occulat umbris.'\n\nAt regina, nova pugnae conterrita sorte,\nflebat et ardentem generum monitura tenebat:\n`Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae\ntangit honos animum (spes tu nunc una, senectae\ntu requies miserae, decus imperiumque Latini\nte penes, in te omnis domus inclinata recumbit).\nunum oro: desiste manum committere Teucris.\nQui te cumque manent isto certamine casus,\net me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam\nlumina nec generum Aenean captiva videbo.'\nAccepit vocem lacrimis Lavinia matris\nflagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem\nsubiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.\nIndum sanguineo veluti violaverit ostro\nsiquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa\nalba rosa: talis virgo dabat ore colores.\nIllum turbat amor, figitque in virgine voltus:\nardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.\n`Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto\nprosequere in duri certamina Martis euntem,\nO mater; neque enim Turno mora libera mortis.\nNuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno\nhaud placitura refer: cum primum crastina caelo\npuniceis invecta rotis Aurora rubebit,\nnon Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant\net Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,\nillo quaeratur coniunx Lavinia campo.'\n\nHaec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit.\nposcit equos gaudetque tuens ante ora frementis,\nPilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,\nqui candore nives anteirent, cursibus auras.\nCircumstant properi aurigae manibusque lacessunt\npectora plausa cavis et colla comantia pectunt.\nIpse dehinc auro squalentem alboque orichalco\ncircumdat loricam umeris; simul aptat habendo\nensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.\nensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti\nfecerat et Stygia candientem tinxerat unda.\nExin quae mediis ingenti adnixa columnae\naedibus adstabat, validam vi corripit hastam,\nActoris Aurunci spolium, quassatque trementem\nvociferans: `Nunc, O numquam frustrata vocatus\nhasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor\nte Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus\nloricamque manu valida lacerare revulsam\nsemiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis\nvibratos calido ferro murraque madentis.'\nHis agitur furiis; totoque ardentis ab ore\nscintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:\nmugitus veluti cum prima in proelia taurus\nterrificos ciet atque irasci in cornua temptat,\narboris obnixus trunco, ventosque lacessit\nictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.\n\nNec minus interea maternis saevos in armis\nAeneas acuit Martem et se suscitat ira,\noblato gaudens componi foedere bellum,\ntum socios maestique metum solatur Iuli,\nfata docens, regique iubet responsa Latino\ncerta referre viros et pacis dicere leges.\n\nPostera vix summos spargebat lumine montis\norta dies, cum primum alto se gurgite tollunt\nsolis equi lucemque elatis naribus efflant:\ncampum ad certamen magnae sub moenibus urbis\ndimensi Rutulique viri Teucrique parabant\nin medioque focos et dis communibus aras\ngramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,\nvelati limo et verbena tempora vincti.\nProcedit legio Ausonidum, pilataque plenis\nagmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis\nTyrrhenusque ruit variis exercitus armis,\nhaud secus instructi ferro, quam si aspera Martis\npugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi\nductores auro volitant ostroque decori,\net genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas\net Messapus equum domitor, Neptunia proles.\nUtque dato signo spatia in sua quisque recessit,\ndefigunt tellure hastas et scuta reclinant.\nTum studio effusae matres et volgus inermum\ninvalidique senes turris ac tecta domorum\nobsedere, alii portis sublimibus adstant.\n\nAt Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,\ntum neque nomen erat nec honos aut gloria monti,\nprospiciens tumulo campum aspectabat et ambas\nLaurentum Troumque acies urbemque Latini.\nExtemplo Turni sic est adfata sororem\ndiva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris\npraesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem\nIuppiter erepta pro virginitate sacravit):\n`Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,\nscis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae\nmagnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,\npraetulerim caelique lubens in parte locarim:\ndisce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.\nQua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant\ncedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:\nnunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,\nParcarumque dies et vis inimica propinquat.\nNon pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.\nTu pro germano siquid praesentius audes,\nperge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.'\nVix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit\nterque quaterque manu pectus percussit honestum.\n`Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno:\n`Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti,\naut tu bella cie conceptumque excute foedus:\nauctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit\nincertam et tristi turbatam volnere mentis.\n\nInterea reges, ingenti mole Latinus\nquadriiugo vehitur curru, cui tempora circum\naurati bis sex radii fulgentia cingunt,\nSolis avi specimen; bigis it Turnus in albis,\nbina manu lato crispans hastilia ferro;\nhinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,\nsidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,\net iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,\nprocedunt castris, puraque in veste sacerdos\nsaetigeri fetum suis intonsamque bidentem\nadtulit admovitque pecus flagrantibus aris.\nIlli ad surgentem conversi lumina solem\ndant fruges manibus salsas et tempora ferro\nsumma notant pecudum paterisque altaria libant.\nTum pius Aeneas stricto sic ense precatur:\n`Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra voeanti,\nquam propter tantos potui perferre labores,\net pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,\niam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors,\ncuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;\nfontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti\nreligio et quae caeruleo sunt numina ponto:\ncesserit Ausonio si fors victoria Turno,\nconvenit Evandri victos discedere ad urbem,\ncedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles\nAeneadae referent ferrove haec regna lacessent,\nsin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem\n(ut potius reor et potius di numine firment),\nnon ego nec Teucris Italos parere iubebo\nnec mihi regna peto: paribus se legibus ambae\ninvictae gentes aeterna in foedera mittant.\nSacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,\nimperium sollemne socer; mihi moenia Teucri\nconstituent, urbique dabit Lavinia nomen.'\nSic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus\nsuspiciens caelum tenditque ad sidera dextram:\n`Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro\nLatonaeque genus duplex Ianumque bifrontem\nvimque deum infernam et duri sacraria Ditis;\naudiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit.\nTango aras, medios ignis et numina testor:\nnulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,\nquo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem\navertet, non, si tellurem effundat in undas\ndiluvio miscens caelumque in Tartara solvat;\nut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat\n`numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,\ncum semel in silvis imo de stirpe recisum\nmatre caret posuitque comas et bracchia ferro,\nolim arbos, nunc artificis manus aere decoro\ninclusit patribusque dedit gesture Latinis.'\nTalibus inter se firmabant foedera dictis\nconspectu in medio procerum. Tum rite sacratas\nin flammam iugulant pecudes et viscera vivis\neripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.\n\nAt vero Rutulis inpar ea pugna videri\niamdudum et vario misceri pectora motu;\ntum magis, ut propius cernunt non viribus aequis.\nAdiuvat incessu tacito progressus et aram\nsuppliciter venerans demisso lumine Turnus\ntabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.\nQuem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit\nsermonem et volgi variare labantia corda,\nin medias acies, formam adsimulata Camerti,\ncui genus a proavis ingens clarumque paternae\nnomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,\nin medias dat sese acies haud nescia rerum\nrumoresque serit varios ac talia fatur:\n`Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam\nobiectare animam? Numerone an viribus aequi\nnon sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt\nfatalesque manus, infensa Etruria Turno:\nvix hostem, alterni si congrediamur, habemus.\nIlle quidem ad superos, quorum se devovet aris,\nsuccedet fama vivusque per ora feretur:\nnos patria amissa dominis parere superbis\ncogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.'\nTalibus incensa est iuvenum sententia dictis\niam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;\nipsi Laurentes mutati ipsique Latini.\nQui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem\nsperabant, nunc arma volunt foedusque precantur\ninfectum et Turni sortem miserantur iniquam.\nHis aliud maius Iuturna adiungit et alto\ndat signum caelo, quo non praesentius ullum\nturbavit mentes Italas monstroque fefellit.\nNamque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra\nlitoreas agitabat aves turbamque sonantem\nagminis aligeri, subito cum lapsus ad undas\ncycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.\nAdrexere animos Itali, cunctaeque volucres\nconvertunt clamore fugam, mirabile visu,\naetheraque obscurant pennis hostemque per auras\nfacta nube premunt, donec vi victus et ipso\npondere defecit, praedamque ex unguibus ales\nproiecit fluvio penitusque in nubila fugit.\nTum vero augurium Rutuli clamore salutant\nexpediuntque manus; primusque Tolumnius augur\n`Hoc erat, hoc, votis,' inquit, `quod saepe petivi.\nAdcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum\ncorripite, O miseri, quos improbus advena bello\nterritat invalidas ut aves et litora vestra\nvi populat: petet ille fugam penitusque profundo\nvela dabit. Vos unanimi densete catervas\net regem vobis pugna defendite raptum.'\nDixit et adversos telum contorsit in hostis\nprocurrens: sonitum dat stridula cornus et auras\ncerta secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes\nturbati cunei calefactaque corda tumultu.\nHasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum\ncorpora constiterant contra, quos fida crearat\nuna tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,\nhorum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo\nbalteus et laterum iuncturas fibula mordet\negregium forma iuvenem et fulgentibus armis\ntransadigit costas fulvaque effundit harena.\nAt fratres, animosa phalanx accensaque luctu,\npars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum\ncorripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra\nprocurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant\nTroes Agyllinique et pictis Arcades armis:\nsic omnis amor unus habet decernere ferro.\nDiripuere aras, it toto turbida caelo\ntempestas telorum ac ferreus ingruit imber,\ncraterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus\npulsatos referens infecto foedere divos.\nInfrenant alii currus aut corpora saltu\nsubiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.\nMessapus regem regisque insigne gerentem,\nTyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus,\nadverso proterret equo: ruit ille recedens\net miser oppositis a tergo involvitur aris\nin caput inque umeros. At fervidus advolat hasta\nMessapus teloque orantem multa trabali\ndesuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:\n`Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.'\nConcurrunt Itali spoliantque calentia membra.\nObvius ambustum torrem Corynaeus ab ara\ncorripit et venienti Ebuso plagamque ferenti\noccupat os flammis: olli ingens barba reluxit\nnidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus\ncaesariem laeva turbati corripit hostis\ninpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:\nsic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum\npastorem primaque acie per tela ruentem,\nense sequens nudo superimminet: ille securi\nadversi frontem mediam mentumque reducta\ndisicit et sparso late rigat arma cruore.\nOlli dura quies oculos et ferreus urget\nsomnus, in aeternam conduntur lumina noctem.\n\nAt pius Aeneas dextram tendebat inermem\nnudato capite atque suos clamore vocabat:\n`Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit?\nO cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes\ncompositae leges; mihi ius concurrere soli;\nme sinite atque auferte metus; ego foedera faxo\nfirma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'\nHas inter voces, media inter talia verba\necce viro stridens alis adlapsa sagitta est\nincertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,\nQuis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,\nadtulerit: pressa est insignis gloria facti.\nnec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.\nTurnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit\nturbatosque duces, subita spe fervidus ardet:\nposcit equos atque arma simul saltuque superbus\nemicat in currum et manibus molitur habenas.\nMulta virum volitans dat fortia corpora Leto,\nsemineces volvit multos aut agmina curru\nproterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.\nQualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri\nsanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis\nbella movens immittit equos; illi aequore aperto\nante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu\nThraca pedum; circumque atrae Formidinis ora\nIraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:\ntalis equos alacer media inter proelia Turnus\nfumantis sudore quatit, miserabile caesis\nhostibus insultans; spargit rapida ungula rores\nsanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.\nIamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,\nhunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo\nImbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse\nnutrierat Lycia paribusque ornaverat armis,\nvel conferre manum vel equo praevertere ventos.\nParte alia media Eumedes in proelia fertur,\nantiqui proles bello praeclara Dolonis,\nnomine avum referens, animo manibusque parentem,\nqui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,\nausus Pelidae pretium sibi poscere currus;\nillum Tydides alio pro talibus ausis\nadfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.\nHunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,\nante levi iaculo longum per inane secutus\nsistit equos biiugis et curru desilit atque\nsemianimi lapsoque supervenit et pede collo\nimpresso dextrae mucronem extorquet et alto\nfulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:\n`En agros et quam bello, Troiane, petisti,\nHesperiam metire iacens: haec praemia qui me\nferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.'\nHuic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit.\nChloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque\net sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.\nAc velut Edoni Boreae cum spiritus alto\ninsonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,\nqua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:\nsic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt\nconversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum,\net cristam adverso curru quatit aura volantem.\nNon tulit instantem Phegeus animisque frementem:\nobiecit sese ad currum et spumantia frenis\nora citatorum dextra detorsit equorum.\nDum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum\nlancea consequitur rumpitque infixa bilicem\nloricam et summum degustat volnere corpus.\nIlle tamen clipeo obiecto conversus in hostem\nibat et auxilium ducto mucrone petebat:\ncum rota praecipitem et procursu concitus axis\nimpulit effunditque solo, Turnusque secutus\nimam inter galeam summi thoracis et oras\nabstulit ense caput truncumque reliquit harenae.\n\nAtque ea dum campis victor dat funera Turnus,\ninterea Aenean Mnestheus et fidus Achates\nAscaniusque comes castris statuere cruentum,\nalternos longa nitentem cuspide gressus.\nSaevit et infracta luctatur arundine telum\neripere auxilioque viam, quae proxima, poscit\nense secent lato vulnus telique latebram\nrescindant penitus seseque in bella remittant.\nIamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx\nIasides, acri quondam cui captus amore\nipse suas artes, sua munera, laetus Apollo\naugurium citharamque dabat celerisque sagittas.\nIlle ut depositi proferret fata parentis,\nscire potestates herbarum usumque medendi\nmaluit et mutas agitare inglorius artes.\nStabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam\nAeneas magno iuvenum et maerentis Iuli\nconcursu, lacrimis immobilis. Ille retorto\nPaeonium in morem senior succinctus amictu\nmulta manu medica Phoebique potentibus herbis\nnequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra\nsollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.\nNulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo\nsubvenit; et saevus campis magis ac magis horror\ncrebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum\nstare vident: subeunt equites, et spicula castris\ndensa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor\nbellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.\nHic Venus, indigno nati concussa dolore,\ndictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,\npuberibus caulem foliis et flore comantem\npurpureo; non illa feris incognita capris\ngramina, cum tergo volucres haesere sagittae:\nhoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,\ndetulit; hoc fusum labris splendentibus amnem\ninficit occulte medicans spargitque salubris\nambrosiae sucos et odoriferam panaceam.\nFovit ea volnus lympha longaevus Iapyx\nignorans, subitoque omnis de corpore fugit\nquippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis;\niamque secuta manum nullo cogente sagitta\nexcidit, atque novae rediere in pristina vires.\n`Arma citi properate viro! Quid statis?' Iapyx\nconclamat primusque animos adcendit in hostem.\n`Non haec humanis opibus, non arte magistra\nproveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat:\nmaior agit deus atque opera ad maiora remittit.'\nIlle avidus pugnae suras incluserat auro\nhinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.\nPostquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,\nAscanium fusis circum complectitur armis\nsummaque per galeam delibans oscula fatur:\n`Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,\nfortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello\ndefensum dabit et magna inter praemia ducet.\nTu facito, mox cum matura adoleverit aetas,\nsis memor, et te animo repetentem exempla tuorum\net pater Aeneas et avunculus excitet Hector.'\n\nHaec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens,\ntelum immane manu quatiens; simul agmine denso\nAntheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis\nturba fluit castris: tum caeco pulvere campus\nmiscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.\nVidit ab adverso venientis aggere Turnus,\nvidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit\nossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos\naudiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit.\nIlle volat campoque atrum rapit agmen aperto.\nQualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus\nit mare per medium; miseris heu praescia longe\nhorrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas\narboribus stragemque satis, ruet omnia late;\nante volant sonitumque ferunt ad litora venti:\ntalis in adversos ductor Rhoeteius hostis\nagmen agit, densi cuneis se quisque coactis\nadglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,\nArchetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates\nUfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,\nprimus in adversos telum qui torserat hostis.\nTollitur in caelum clamor, versique vicissim\npulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.\nIpse neque aversos dignatur sternere Morti\nnec pede congressos aequo nec tela ferentis\ninsequitur: solum densa in caligine Turnum\nvestigat lustrans, solum in certamina poscit.\nHoc concussa metu mentem Iuturna virago\naurigam Turni media inter lora Metiscum\nexcutit et longe lapsum temone relinquit:\nipsa subit manibusque undantis flectit habenas,\ncuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.\nNigra velut magnas domini cum divitis aedes\npervolat et pennis alta atria lustrat hirundo,\npabula parva legens nidisque loquacibus escas,\net nunc porticibus vacuis, nunc umida circum\nstagna sonat: similis medios Iuturna per hostis\nfertur equis rapidoque volans obit omnia curru\niamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem\nnec conferre manum patitur, volat avia longe.\nHaud minus Aeneas tortos legit obvius orbes\nvestigatque virum et disiecta per agmina magna\nvoce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem\nalipedumque fugam cursu temptavit equorum,\naversos totiens currus Iuturna retorsit.\nHeu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu,\ndiversaeque vocant animum in contraria curae.\nHuic Messapus, uti laeva duo forte gerebat\nlenta levis cursu praefixa hastilia ferro,\nhorum unum certo contorquens dirigit ictu.\nSubstitit Aeneas et se collegit in arma,\npoplite subsidens; apicem tamen incita summum\nhasta tulit summasque excussit vertice cristas.\nTum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus,\ndiversos ubi sensit equos currumque referri,\nmulta Iovem et laesi testatus foederis aras\niam tandem invadit medios et Marte secundo\nterribilis saevam nullo discrimine caedem\nsuscitat irarumque omnis effundit habenas.\n\nQuis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes\ndiversas obitumque ducum, quos aequore toto\ninque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,\nexpediat? Tanton placuit concurrere motu.\nIuppiter, aeterna gentis in pace futuras?\nAeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis\npugna loco statuit Teucros, haud multa morantem\nexcipit in latus et, qua fata celerrima, crudum\ntransadigit costas et cratis pectoris ensem.\nTurnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,\ncongressus pedes, hunc venientem cuspide longa,\nhunc mucrone ferit curruque abscisa duorum\nsuspendit capita et rorantia sanguine portat.\nIlle Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,\ntris uno congressu, et maestum mittit Oniten,\nnomen Echionium matrisque genus Peridiae,\nhic fratres Lycia missos et Apollinis agris\net iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,\nArcada, piscosae cui circum flumina Lernae\nars fuerat pauperque domus nec nota potentum\nmunera conductaque pater tellure serebat.\nAc velut immissi diversis partibus ignes\narentem in silvam et virgulta sonantia lauro,\naut ubi decursu rapido de montibus altis\ndant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt\nquisque suum populatus iter: non segnius ambo\nAeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc\nfluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci\npectora, nunc totis in Volnera viribus itur.\nMurranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem\nnomina per regesque actum genus omne Latinos,\npraecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi\nexcutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter\nprovolvere rotae, crebro super ungula pulsu\nincita nec domini memorum proculcat equorum.\nIlle ruenti Hyllo animisque immane frementi\noccurrit telumque aurata ad tempora torquet:\nolli per galeam fixo stetit hasta cerebro.\nDextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu\neripuit Turno. Nec di texere Cupencum\nAenea veniente sui: dedit obvia ferro\npectora, nec misero clipei mora profuit aerei.\nTe quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi\noppetere et late terram consternere tergo\nOccidis, Argivae quem non potuere phalanges\nsternere nec Priami regnorum eversor Achilles;\nhic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida,\nLyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.\nTotae adeo conversae acies, omnesque Latini,\nomnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus\net Messapus equum domitor et fortis Asilas\nTuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae,\npro se quisque viri summa nituntur opum vi:\nnec mora nec requies, vasto certamine tendunt.\n\nHic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,\niret ut ad muros urbique adverteret agmen\nocius et subita turbaret clade Latinos.\nIlle ut vestigans diversa per agmina Turnum\nhuc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem\nimmunem tanti belli atque impune quietam.\nContinuo pugnae adcendit maioris imago:\nMnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum\nductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum\nconcurrit legio nec scuta aut spicula densi\ndeponunt. Celso medius stans aggere fatur:\n`Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat,\nneu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.\nUrbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,\nni frenum accipere et victi parere fatentur,\neruam et aequa solo fumantia culmina ponam.\nScilicet exspectem, libeat dum proelia Turno\nnostra pati rursusque velit concurrere victus?\nHoc caput, O cives, haec belli summa nefandi:\nferte faces propere foedusque reposcite flammis.'\nDixerat, atque animis pariter certantibus omnes\ndant cuneum densaque ad muros mole feruntur.\nScalae improviso subitusque apparuit ignis.\nDiscurrunt alii ad portas primosque trucidant,\nferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.\nIpse inter primos dextram sub moenia tendit\nAeneas magnaque incusat voce Latinum\ntestaturque deos, iterum se ad proelia cogi,\nbis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.\nExoritur trepidos inter discordia civis:\nurbem alii reserare iubent et pandere portas\nDardanidis ipsumque trahunt in moenia regem,\narma ferunt alii et pergunt defendere muros.\nInclusas ut cum latebroso in pumice pastor\nvestigavit apes fumoque implevit amaro:\nillae intus trepidae rerum per cerea castra\ndiscurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;\nvolvitur ater odor tectis, tum murmure caeco\nintus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.\n\nAccidit haec fessis etiam fortuna Latinis,\nquae totam luctu concussit funditus urbem.\nRegina ut tectis venientem prospicit hostem,\nincessi muros, ignis ad tecta volare,\nnusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni:\ninfelix pugnae iuvenem in certamine credit\nexstinctum et, subito mentem turbata dolore,\nse causam clamat crimenque caputque malorum,\nmultaque per maestum demens effata furorem\npurpureos moritura manu discindit amictus\net nodum informis leti trabe nectit ab alta.\nQuam cladem miserae postquam accepere Latinae,\nfilia prima manu flavos Lavinia crinis\net roseas laniata genas, tum cetera circum\nturba furit: resonant late plangoribus aedes.\nHinc totam infelix volgatur fama per urbem.\nDemittunt mentes; it scissa veste Latinus,\nconiugis attonitus fatis urbisque ruina,\ncanitiem immundo perfusam pulvere turpans.\n[Multaque se incusat, qui non acceperit ante\nDardanium Aenean generumque adsciverit ultro.]\n\nInterea extremo bellator in aequore Turnus\npalantis sequitur paucos iam segnior atque\niam minus atque minus successu laetus equorum\nattulit hunc illi caecis terroribus aura\ncommixtum clamorem adrectasque impulit aures\nconfusae sonus urbis et inlaetabile murmur.\n`Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu?\nQuisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?'\nSic ait adductisque amens subsistit habenis.\nAtque huic, in faciem soror ut conversa Metisci\naurigae currumque et equos et lora regebat,\ntalibus occurrit dictis: `Hac, Turne, sequamur\nTroiugenas, qua prima viam victoria pandit;\nsunt alii, qui tecta manu defendere possint.\nIngruit Aeneas Italis et proelia miscet:\net nos saeva manu mittamus funera Teucris.\nNec numero inferior pugnae nec honore recedes.'\nTurnus ad haec:\n`O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem\nfoedera turbasti teque haec in bella dedisti,\net nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo\ndemissam tantos voluit te ferre labores?\nAn fratris miseri letum ut crudele videres?\nNam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?\nVidi oculos ante ipse meos me voce vocantem\nMurranum, quo non superat mihi carior alter,\noppetere ingentem atque ingenti volnere victum.\nOccidit infelix nostrum ne dedecus Ufens\nadspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.\nExscindine domos (id rebus defuit unum)\nperpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?\nTerga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?\nUsque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes\neste boni, quoniam superis aversa voluntas!\nSancta ad vos anima atque istius nescia culpae\ndescendam, magnorum haud umquam indignus avorum.\n\nVix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis\nvectus equo spumante Saces, adversa sagitta\nsaucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:\n`Turne, in te suprema salus: miserere tuorum.\nFulminat Aeneas armis summasque minatur\ndeiecturum arces Italum exscidioque daturum;\niamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,\nin te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,\nquos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.\nPraeterea regina, tui fidissima, dextra\noccidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.\nSoli pro portis Messapus et acer Atinas\nsustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges\nstant densae, strictisque seges mucronibus horret\nferrea: tu currum deserto in gramine versas.'\nObstipuit varia confusus imagine rerum\nTurnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens\nuno in corde pudor mixtoque insania luctu\net furiis agitatus amor et conscia virtus.\nUt primum discussae umbrae et lux reddita menti,\nardentis oculorum orbes ad moenia torsit\nturbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.\nEcce autem flammis inter tabulata volutus\nad caelum undabat vortex turrimque tenebat,\nturrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse\nsubdideratque rotas pontisque instraverat altos.\n`Iam iam fata, soror, superant; absiste morari;\nquo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur.\nStat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est\nmorte pati; neque me indecorem, germana, videbis\namplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.'\nDixit et e curru saltum dedit ocius arvis\nperque hostis, per tela ruit maestamque sororem\ndeserit ac rapido cursu media agmina rumpit.\nAc veluti montis saxum de vertice praeceps\ncum ruit avulsum vento, seu turbidus imber\nproluit aut annis solvit sublapsa vetustas;\nfertur in abruptum magno mons improbus actu\nexsultatque solo, silvas armenta virosque\ninvolvens secum: disiecta per agmina Turnus\nsic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso\nsanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,\nsignificatque manu et magno simul incipit ore:\n`Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini;\nquaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum\npro vobis foedus luere et decernere ferro.'\nDiscessere omnes medii spatiumque dedere.\n\nAt pater Aeneas audito nomine Turni\ndeserit et muros et summas deserit arces\npraecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,\nlaetitia exsultans, horrendumque intonat armis;\nquantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis\ncum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali\nvertice se attollens pater Appenninus ad auras.\nIam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes\nconvertere oculos Itali, quique alta tenebant\nmoenia quique imos pulsabant ariete muros,\narmaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus\ningentis, genitos diversis partibus orbis,\ninter se coiisse viros et cernere ferro.\nAtque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,\nprocursu rapido, coniectis eminus hastis,\ninvadunt Martem clipeis atque aere sonoro.\nDat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus\ncongeminant: fors et virtus miscentur in unum.\nAc velut ingenti Sila summove Taburno\ncum duo conversis inimica in proelia tauri\nfrontibus incurrunt; pavidi cessere magistri,\nstat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae,\nquis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;\nilli inter sese multa vi volnera miscent\ncornuaque obnixi infigunt et sanguine largo\ncolla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:\nnon alitur Tros Aeneas et Daunius heros\nconcurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.\nIuppiter ipse duas aequato examine lances\nsustinet et fata imponit diversa duorum,\nquem damnet labor et quo vergat pondere letum;\nEmicat hic, impune putans, et corpore toto\nalte sublatum consurgit Turnus in ensem\net ferit: exclamant Troes trepidique Latini,\narrectaeque amborum acies. At perfidus ensis\nFrangitur in medioque ardentem deserit ictu . . .\nni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,\nut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.\nFama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos\nconscendebat equos, patrio mucrone relicto,\ndum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.\nIdque diu, dum terga dabant palantia Teucri,\nsuffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst,\nmortalis mucro glacies ceu futilis ictu\ndissiluit; fulva resplendent fragmina harena.\nErgo amens diversa fuga petit aequora Turnus\net nunc huc, inde huc incertos implicat orbes\nundique enim densa Teucri inclusere corona,\natque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.\n\nNec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta\ninterdum genua impediunt cursumque recusant,\ninsequitur trepidique pedem pede fervidus urget:\ninclusum veluti siquando flumine nanctus\ncervum aut puniceae saeptum formidine pinnae\nvenator cursu canis et latratibus instat;\nille autem, insidiis et ripa territus alta,\nmille fugit refugitque vias; at vividus Umber\nhaeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti\nincrepuit malis morsuque elusus inani est.\nTum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque\nresponsant circa et caelum tonat omne tumultu.\nIlle simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,\nnomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.\nAeneas mortem contra praesensque minatur\nexitium, si quisquam adeat, terretque trementis\nexcisurum urbem minitans et saucius instat.\nQuinque orbis explent cursu totidemque retexunt\nhuc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur\npraemia, sed Turni de vita et sanguine certant.\nForte sacer Fauno foliis oleaster amaris\nhic steterat, nautis olim venerabile lignum,\nservati ex undis ubi figere dona solebant\nLaurenti divo et votas suspendere vestes,\nsed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum\nsustulerant, puro ut possent concurrere campo.\nHic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam\ndetulerat fixam et lenta in radice tenebat.\nIncubuit voluitque manu convellere ferrum\nDardanides teloque sequi, quem prendere cursu\nnon poterat. Tum vero amens formidine Turnus\n`Faune, precor, miserere,' inquit, `tuque optima ferrum\nterra tene, colui vestros si semper honores,\nquos contra Aeneadae bello fecere profanos.'\nDixit opemque dei non cassa in vota vocavit.\nNamque diu luctans lentoque in stirpe moratus\nviribus haud ullis valuit discludere morsus\nroboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,\nrursus in aurigae faciem mutata Metisci\nprocurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.\nQuod Venus audaci nymphae indignata licere\nadcessit telumque alta ab radice revellit.\nOlli sublimes armis animisque refecti,\nhic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,\nadsistunt contra certamina Martis anheli.\nIunonem interea rex omnipotentis Olympi\nadloquitur fulva pugnas de nube tuentem:\n`Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?\nIndigetem Aenean scis ipsa et scire fateris\ndeberi caelo fatisque ad sidera tolli.\nQuid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?\nMortalin decuit violari volnere divom,\naut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)\nereptum reddi Turno et vim crescere victis?\nDesine iam tandem precibusque inflectere nostris,\n[ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae\nsaepe tuo dulci tristes ex ore recursent,]\nventum ad supremum est. Terris agitare vel undis\nTroianos potuisti, infandum adcendere bellum,\ndeformare domum et luctu miscere hymenaeos:\nulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus;\nsic dea submisso contra Saturnia voltu:\n`Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,\nIuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;\nnec tu me aeria solam nunc sede videres\ndigna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa\nstarem acie traheremque inimica in proelia Teucros.\nIuturnam misero, fateor, succurrere fratri\nsuasi et pro vita maiora audere probavi,\nnon ut tela tamen, non ut contenderet arcum:\nadiuro Stygii caput implacabile fontis,\nuna superstitio superis quae reddita divis.\nEt nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.\nIllud te, nulla fati quod lege tenetur,\npro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:\ncum iam conubis pacem felicibus, esto,\ncomponent, cum iam leges et foedera iungent,\nne vetus indigenas nomen mutare Latinos\nneu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari\naut vocem mutare viros aut vertere vestem.\nSit Latium, sint Albani per saecula reges,\nsit Romana potens Itala virtute propago:\noccidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'\nOlli subridens hominum rerumque repertor\n`Es germana Iovis Saturnique altera proles:\nirarum tantos volvis sub pectore fluctus.\nVerum age et inceptum frustra submitte furorem\ndo quod vis, et me victusque volensque remitto.\nSermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,\nutque est nomen erit; commixti corpore tantum\nsubsident Teucri. Morem ritusque sacrorum\nadiciam faciamque omnis uno ore Latinos.\nHinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,\nsupra homines, supra ire deos pietate videbis,\nnec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'\nAdnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.\nInterea excedit caelo nubemque relinquit.\n\nHis actis aliud genitor secum ipse volutat\nIuturnamque parat fratris dimittere ab armis.\nDicuntur geminae pestes cognomine Dirae,\nquas et Tartaream Nox intempesta Megaeram\nuno eodemque tulit partu paribusque revinxit\nserpentum spiris ventosasque addidit alas.\nHae Iovis ad solium saevique in limine regis\nadparent acuuntque metum mortalibus aegris,\nsiquando letum horrificum morbosque deum rex\nmolitur meritas aut bello territat urbes.\nHarum unam celerem demisit ab aethere summo\nIuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.\nIlla volat celerique ad terram turbine fertur.\nNon secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,\narmatam saevi Parthus quam felle veneni,\nParthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,\nstridens et celeris incognita transilit umbras:\ntalis se sata Nocte tulit terrasque petivit.\nPostquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,\nalitis in parvae subitam conlecta figuram,\nquae quondam in bustis aut culminibus desertis\nnocte sedens serum canit importuna per umbras,\nhanc versa in faciem Turni se pestis ob ora\nfertque refertque sonans clipeumque everberat alis.\nOlli membra novus solvit formidine torpor,\nadrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.\nAt procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas,\ninfelix crinis scindit Iuturna solutos,\nunguibus ora soror foedans et pectora pugnis:\n`Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?\nAut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem\narte morer? Talin possum me opponere monstro?\nIam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,\nobscenae volucres: alarum verbera nosco\nletalemque sonum, nec fallunt iussa superba\nmagnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit?\nQuo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast\ncondicio? Possem tantos finire dolores\nnunc certe et misero fratri comes ire per umbras!\nImmortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum\nte sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet\nterra mihi Manisque deam demittet ad imos?'\nTantum effata caput glauco contexit amictu\nmulta gemens et se fluvio dea condidit alto.\n\nAeneas instat contra telumque coruscat\ningens arboreum et saevo sic pectore fatur:\n`Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas?\nNon cursu, saevis certandum est comminus armis.\nVerte omnis tete in facies et contrahe quidquid\nsive animis sive arte vales; opta ardua pennis\nastra sequi clausumve cava te condere terra.'\nIlle caput quassans ' Non me tua fervida terrent\ndicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.'\nNec plura effatus saxum circumspicit ingens,\nsaxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,\nlimes agro positus, litem ut discerneret arvis.\nVix illud lecti bis sex cervice subirent,\nqualia nunc hominum producit corpora tellus:\nille manu raptum trepida torquebat in hostem\naltior insurgens et cursu concitus heros.\nSed neque currentem se nec cognoscit euntem\ntollentemve manus saxumve immane moventem;\ngenua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.\nTum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,\nnec spatium evasit totum neque pertulit ictum.\nAc velut in somnis, oculos ubi languida pressit\nnocte quies, nequiquam avidos extendere cursus\nvelle videmur et in mediis conatibus aegri\nsuccidimus, non lingua valet, non corpore notae\nsufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:\nsic Turno, quacumque viam virtute petivit,\nsuccessum dea dira negat. Tum pectore sensus\nvertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem\ncunctaturque metu letumque instare tremescit;\nnec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,\nnec currus usquam videt aurigamve sororem.\nCunctanti telum Aeneas fatale coruscat,\nsortitus fortunam oculis, et corpore toto\neminus intorquet. Murali concita numquam\ntormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti\ndissultant crepitus. Volat atri turbinis instar\nexitium dirum hasta ferens orasque recludit\nloricae et clipei extremos septemplicis orbes.\nPer medium stridens transit femur. Incidit ictus\ningens ad terram duplicato poplite Turnus.\nConsurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit\nmons circum, et vocem late nemora alta remittunt\nIlle humilis supplexque oculos, dextramque precantem\nprotendens, `Equidem merui nec deprecor,' inquit:\n`utere sorte tua. Miseri te siqua parentis\ntangere cura potest, oro (fuit et tibi talis\nAnchises genitor), Dauni miserere senectae\net me seu corpus spoliatum lumine mavis\nredde meis. Vicisti, et victum tendere palmas\nAusonii videre; tua est Lavinia coniunx:\nulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis\nAeneas, volvens oculos, dextramque repressit;\net iam iamque magis cunctantem flectere sermo\ncoeperat, infelix umero cum apparuit alto\nbalteus et notis fulserunt cingula bullis\nPallantis pueri, victum quem volnere Turnus\nstraverat atque umeris inimicum insigne gerebat.\nIlle, oculis postquam saevi monimenta doloris\nexuviasque hausit, furiis accensus et ira\nterribilis, `Tune hinc spoliis indute meorum\neripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas\nimmolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,'\nhoc dicens ferrum adverso sub pectore condit\nfervidus. Ast illi solvuntur frigore membra\nvitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras."